[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


11. december 2019, Feria IV.
hebd. II

TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
S. Damasi I, papæ, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

25, 6 – 26, 6
Convivium Dei. Canticum redemptorum

     Fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium pínguium, convívium vini meri, pínguium medullatórum, vini deliquáti. Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos et telam, quam ordítus est super omnes natiónes. Præcipitábit mortem in sempitérnum et abstérget Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra, quia Dóminus locútus est.
     Et dicétur in die illa: «Ecce Deus noster iste, exspectávimus eum ut salváret nos; iste Dóminus, sustinúimus eum: exsultábimus et lætábimur in salutári eius. Quia requiéscet manus Dómini in monte isto». Et triturábitur Moab in loco suo, sícuti terúntur páleæ in sterquilínio; et exténdet manus suas in médio eius, sicut exténdit natans ad natándum; et humiliábitur supérbia eius cum allisióne mánuum eius. Et firmum muniméntum murórum tuórum evértit, deiécit, prostrávit in terram usque ad púlverem.
     In die illa cantábitur cánticum istud in terra Iudæ: «Urbs fortis nobis in salútem; pósuit muros et antemurále. Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, quae servat fidem. Propósitum eius est firmum; servábis pacem, quia in te sperávit.
     Speráte in Dómino in sǽculis ætérnis, Dóminus est petra ætérna. Quia evértit habitántes in excélso, civitátem sublímem humiliábit; humiliábit eam usque ad terram, détrahet eam usque ad púlverem. Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum.

RESPONSORIUM

Ap 21, 3; Is 25, 8

R. Audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis: * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.
V. Præcipitábit Dóminus Deus mortem in sempiternum, et abstérget lácrimam ab omni fácie. * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(In ps. 109, 1-3: CCL 40, 1601-1603)

Promissa Dei per Filium nobis præbentur

     Tempus constítuit Deus promíssis suis, et tempus eis quæ promísit impléndis.
     Promissiónum tempus erat témpore prophetárum usque ad Ioánnem Baptístam; ab illo autem et deínceps usque ad finem, tempus est impléndi quæ promíssa sunt.
     Fidélis Deus qui se nostrum debitórem fecit, non áliquid a nobis accipiéndo, sed tanta nobis promitténdo. Parum erat promíssio, étiam scripto se tenéri vóluit, véluti fáciens nobíscum chirógraphum promissórum suórum; ut, cum ea qua promísit sólvere incíperet, in scriptúra promissórum considerarémus órdinem solvendórum. Tempus ítaque prophetíæ, prædíctio erat, ut sæpe iam díximus, promissiónum.
     Promísit salútem ætérnam, et beátam vitam cum ángelis sine fine, et hereditátem immarcescíbilem glóriam sempitérnam, dulcédinem vultus sui, domum sanctificatiónis suæ in cælis, ex resurrectióne a mórtuis nullum deínceps moriéndi metum. Hoc est promíssum eius tamquam finále, quo decúrrit nostra omnis inténtio, quo cum venérimus, nihil ámplius requirámus, nihil ámplius exigámus. Sed ad illud quod erit in fine quo órdine veniátur, neque hoc tácuit promitténdo et prænuntiándo.
     Promísit enim homínibus divinitátem, mortálibus immortalitátem, peccatóribus iustificatiónem, abiéctis glorificatiónem.
     Verúmtamen, fratres, quia incredíbile videbátur homínibus quod promittébat Deus, ex hac mortalitáte, corruptióne, abiectióne, infirmitáte, púlvere et cínere futúros hómines æquáles ángelis Dei, non solum scriptúram cum homínibus fecit, ut créderent, sed étiam fídei suæ pósuit mediatórem, non quémlibet príncipem, aut quémlibet ángelum vel archángelum, sed únicum Fílium: ut, qua via nos perductúrus esset ad illum finem quem promísit, per eum ipsum Fílium suum et osténderet et præbéret.
     Parum enim erat Deo, si Fílium suum fáceret demonstratórem viæ; eum ipsum viam fecit, ut per illum ires regéntem te, ambulántem per se.
     Unicus ítaque Fílius Dei ventúrus ad hómines, assumptúrus hóminem, et per id quod sumpsit futúrus homo, moritúrus, resurrectúrus, ascensúrus in cælum, sessúrus ad déxteram Patris, et impletúrus in géntibus quæ promísit, et post impletiónem promissórum suórum in géntibus étiam hoc impletúrus ut véniat, et quod prærogávit, éxigat, discérnat vasa iræ a vasis misericórdiæ, reddat ímpiis quod minátus est, iustis quod pollícitus est.
     Hoc ergo totum prophetándum fuit, prænuntiándum fuit, ventúrum commendándum fuit, ut non súbito véniens horrerétur, sed créditum exspectarétur.

RESPONSORIUM

Mic 7, 19; Act 10, 43

R. Revertétur et miserébitur nostri Deus noster; * Calcábit iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra.
V. Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes qui credunt in eum. * Calcábit iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens Deus, qui nos prǽcipis iter Christo Dómino præparáre, concéde propítius, ut nullis infirmitátibus fatigémur, qui cæléstis médici consolántem præséntiam sustinémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)