[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


15. december 2019, Dominica
hebd. III

III DOMINICA Adventus


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

15 december 2019
III DOMINICA Adventus


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Ant. 2 Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

Ant. 3 In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

V. Respícite et leváte cápita vestra.
R. Quóniam appropínquat redémptio vestra.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

29, 13-24
Iudicium Domini nuntiatur

     Hæc dicit Dóminus Deus: «Eo quod appropínquat pópulus iste ore suo et lábiis suis gloríficat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eórum erga me velut mandátum hóminum percéptum, ídeo ecce ego addam ut admiratiónem fáciam pópulo huic miráculo grandi et stupéndo: períbit sapiéntia sapiéntium eius, et prudéntia prudéntium eius abscondétur».
     Væ, qui profúnde a Dómino consílium abscóndunt, quorum sunt in ténebris ópera, et dicunt: «Quis videt nos, et quis novit nos?».
     Pervérsa cogitátio vestra! Numquid quasi lutum reputábitur fígulus, ut dicat opus factóri suo: «Non fecísti me»; et figméntum dicat fictóri suo: «Non intéllegis»?
     Nonne adhuc in módico et in brevi convertétur Líbanus in hortum, et hortus in saltum reputábitur? Et áudient in die illa surdi verba libri, et de ténebris et calígine óculi cæcórum vidébunt.
     Et addent mites in Dómino lætítiam, et paupérrimi hóminum in Sancto Israel exsultábunt; quóniam defécit qui prævalébat, consummátus est illúsor, et succísi sunt omnes, qui vigilábant super iniquitátem, qui peccáre faciébant hómines in verbo et arguéntem in porta supplantábant et deiecérunt inánibus verbis iustum.
     Propter hoc hæc dicit Dóminus ad domum Iacob, qui redémit Abraham: «Non modo confundétur Iacob, nec modo vultus eius erubéscet; sed cum víderit ópera mánuum meárum, in médio sui sanctificábunt nomen meum et sanctificábunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavébunt, et scient errántes spíritu sapiéntiam et mussitatóres discent doctrínam».

RESPONSORIUM

Is 29, 18. 19; cf. Mt 11, 4. 5

R. Audient in die illa surdi verba libri, et de ténebris et calígine óculi cæcórum vidébunt, * et paupérrimi hóminum in Sancto Israel exsultábunt.
V. Eúntes renuntiáte Ioánni quæ audítis et vidétis: cæci vident, claudi ámbulant, surdi áudiunt, páuperes evangelizántur. * Et paupérrimi hóminum in Sancto Israel exsultábunt.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 293, 3: PL 38, 1328-1329)

Vox Ioannes, Verbum Christus

     Vox Ioánnes, Dóminus autem in princípio erat Verbum. Ioánnes vox ad tempus, Christum Verbum in princípio ætérnum.
     Tolle verbum, quid est vox? Ubi nullus est intelléctus, inánis est strépitus. Vox sine verbo aurem pulsat, cor non ædíficat.
     Verúmtamen in ipso corde nostro ædificándo advertámus órdinem rerum. Si cógito quid dicam, iam verbum est in corde meo: sed loqui ad te volens, quæro quemádmodum sít étiam in corde tuo, quod iam est in meo.
     Hoc quǽrens quómodo ad te pervéniat, et in corde tuo insídeat verbum quod iam est in corde meo, assúmo vocem, et assúmpta voce loquor tibi: sonus vocis ducit ad te intelléctum verbi: et cum ad te duxit sonus vocis intelléctum verbi, sonus quidem ipse pertránsit; verbum autem quod ad te sonus perdúxit, iam est in corde tuo, nec recéssit a meo.
     Sonus ergo, transácto verbo ad te, nonne tibi vidétur dícere sonus ipse, Illum opórtet créscere, me autem mínui? Sonus vocis strépuit in ministérium, et ábiit, quasi dicens, Hoc gáudium meum complétum est. Verbum teneámus, verbum medúllitus concéptum non amittámus.
     Vis vidére vocem transeúntem, et Verbi divinitátem manéntem? Baptísmus Ioánnis modo ubi est? Ministrávit, et ábiit. Christi nunc baptísmus frequentátur. Omnes in Christum crédimus, salútem in Christo sperámus: hoc sónuit vox.
     Nam quia discérnere diffícile est a voce verbum, et ipse Ioánnes putátus est Christus. Vox verbum putáta est: sed agnóvit se vox, ne offénderet verbum. Non sum, inquit, Christus, nec Elías, nec prophéta. Respónsum est, Tu ergo quis es? Ego sum, inquit, vox clamántis in erémo, paráte viam Dómino. Vox clamántis in erémo, vox rumpéntis siléntium. Paráte viam Dómino, tamquam díceret: Ego ídeo sono, ut illum in cor introdúcam: sed quo introdúcam non dignátur veníre, nisi viam præparétis.
     Quid est: Viam paráte, nisi cóngrue supplicáte? Quid est: Viam paráte, nisi humíliter cogitáte? Ab ipso accípite humilitátis exémplum. Putátur Christus, dicit se non esse quod putátur, nec ad suum fastum errórem assúmit aliénum.
     Si díceret: Ego sum Christus, quam facíllime crederétur, qui, ántequam díceret, credebátur? Non dixit: agnóvit se, distínxit se, humiliávit se.
     Vidit ubi habéret salútem; lucérnam se intelléxit, et ne exstinguerétur vento supérbiæ, tímuit.

RESPONSORIUM

Io 3, 30; 1, 15. 27; Mk 1, 8

R. Me opórtet mínui, illum autem créscere: qui autem post me venit, ante me factus est: * Cuius non sum dignus corrígiam calceamentórum sólvere.
V. Ego baptizávi vos aqua: ille autem baptizábit vos Spíritu Sancto. * Cuius non sum dignus corrígiam calceamentórum sólvere.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínicæ festivitátem fidéliter exspectáre, præsta, quǽsumus, ut valeámus ad tantæ salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)