[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


16. december 2019, Feria II.
hebd. III

TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Pro O.P.: B. Sebastiani Maggi, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

16 december 2019
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

30, 18-26
Felicitas futura promittitur

     Exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.
     Nam, pópule Sion, qui hábitas in Ierúsalem, plorans nequáquam plorábis: míserans miserébitur tui ad vocem clamóris tui; statim ut audíerit, respondébit tibi.
     Et dabit vobis Dóminus panem angústiæ et aquam afflictiónis, sed non ámplius avolábit a te doctor tuus; et erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum, et aures tuæ áudient verbum post tergum monéntis: «Hæc via, ambuláte in ea», si declinavéritis ad déxteram vel ad sinístram.
     Et contaminábis láminas sculptílium argentórum tuórum et vestiméntum conflátilis áurei tui; dispérges ea sicut immundítiam menstruátæ: «Egrédere» dices ei.
     Et dabit plúviam sémini tuo, quod semináveris in terra, et panis frugum terræ erit ubérrimus et pinguis; pascétur pecus tuum in die illo, agnus in páscuis spatiósis, et boves tui et ásini, qui operántur terram, commíxtum migma cómedent ventilátum in pala et ventilábro.
     Et erunt super omnem montem excélsum et super omnem collem elevátum rivi curréntium aquárum in die interfectiónis multórum, cum cecíderint turres.
     Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septemplíciter sicut lux septem diérum in die, qua alligáverit Dóminus vulnus pópuli sui et percussúram plagæ eius sanáverit.

RESPONSORIUM

Is 30, 26. 18; Ps 27, 14

R. In illa die alligábit Dóminus vulnus pópuli sui, et percussúram plagæ eius sanábit Deus iudícii: * Beáti omnes qui exspéctant eum.
V. Exspécta Dóminum, viríliter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. * Beáti omnes qui exspéctant eum.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Guillélmi abbátis monastérii Sancti Theodoríci De contemplándo Deo

(Nn. 9-11: SCh 61, 90-96)

Prior ipse dilexit nos

     Tu vere solus es Dóminus, cuius dominári super nos, hoc est salváre nos; nostrum vero servíre tibi nihil est áliud quam a te salvári.
     Quæ est enim salus tua, o Dómine, cuius est salus, et super pópulum tuum benedíctio tua, nisi quod a te accípimus ut amémus te, vel amémur a te?
     Idcírco, Dómine, Fílium déxteræ tuæ, hóminem quem confirmásti tibi, Iesum, id est Salvatórem, appellári voluísti, ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum, et non est álius in quo sit salus; qui dócuit nos amáre se, cum usque ad mortem crucis prior diléxit nos, amándo et diligéndo súscitans nos ut amémus eum, qui prior usque in finem diléxit nos.
     Et sic plane, sic est: amásti nos prior, ut amarémus te; non quod egéres amári a nobis, sed quia id, ad quod nos fecísti, esse non poterámus, nisi amándo te.
     ídeo multifáriam multísque modis olim locútus pátribus in prophétis, novíssime diébus istis locútus es nobis in Fílio, in Verbo tuo: quo cæli firmáti sunt, et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
     Loqui tuum in Fílio tuo, non áliud fuit, quam in sole, id est in manifésto, pónere, quantum et quómodo nos amásti, qui próprio Fílio tuo non pepercísti, sed pro nobis ómnibus eum tradidísti; qui étiam diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis.
     Hoc est Verbum tuum ad nos, Dómine, hic omnípotens sermo: qui, dum médium siléntium, profúndum scílicet erróris, tenérent ómnia, a regálibus sédibus venit, durus errórum debellátor, dulcis amóris commendátor.
     Et quicquid fecit, quicquid dixit in terra, usque ad oppróbria, usque ad sputa et álapas, usque ad crucem et sepúlcrum, non fuit nisi loqui tuum nobis in Fílio: amóre tuo próvocans, et súscitans ad te amórem nostrum.
     Sciébas enim, creátor animárum, Deus, in animábus filiórum hóminum cogi non posse, sed provocári oportére afféctum istum. Simul étiam quia ubi coáctio, iam nec libértas; ubi non libértas, nec iustítia.
     Voluísti ergo ut amarémus te, qui nec iuste poterámus salvári, nisi amarémus te; nec amáre te poterámus, nisi procéderet a te. Ergo, Dómine, sicut Apóstolus amóris tui dicit, et nos iam díximus, prior dilexísti nos; et prior díligis omnes dilectóres tuos.
     Sed nos te dilígimus afféctu amóris a te nobis índito. Sed amor tuus bónitas tua est, summe bone et summum bonum, Spíritus Sanctus a Patre procédens et Fílio: qui ab inítio creatúræ superfértur super aquas, id est, mentes filiórum hóminum fluitántes, ómnibus se ófferens, ómnia ad se trahens, inspirándo, aspirándo, nóxia arcéndo, providéndo utília, Deum nobis et nos úniens Deo.

RESPONSORIUM

Is 54, 10

R. Misericórdia mea non recédet a te, et fœdus pacis meæ non movébitur; * Univérsi fílii tui erunt discípuli Dómini, et magna erit pax fíliis tuis.
V. Ego Dóminus Deus tuus, docens te utília, gubérnans te in via qua ámbulas. * Univérsi fílii tui erunt discípuli Dómini, et magna erit pax fíliis tuis.

ORATIO

Orémus:
Voci nostræ, quǽsumus, Dómine, aures tuæ pietátis accómmoda, et cordis nostri ténebras grátia Fílii tui nos visitántis illústra. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)