[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


26. december 2019, Feria V.
hebd. IV

S. Stephani, protomartyris, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

26 december 2019
S. Stephani, protomartyris, festum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Festum celébre mártyris
digne colámus Stéphani,
qui primus in certámine
palma nitet victóriæ.

Martyr fidélis, cómminus
falsis renítens téstibus,
Iesu vidébat glóriam,
stantis Patris ad déxteram.

Nunc te precámur, ínclite,
succúrre, martyr, cóncite;
nobis rogátus ímpetra
cæli ut patéscat régia.

Lotus cruóris flúmine,
splendéscis alto lúmine;
nostri memor nunc súpplica
tecum fruámur glória.

Præstet favens hæc múnera
natus Puer de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cum esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum vidit glóriam Dei, et Iesum stantem ad déxteram Patris.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cum esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum vidit glóriam Dei, et Iesum stantem ad déxteram Patris.

Ant. 2 Stéphanus, pósitis génibus, clamábat voce magna dicens: Dómine Iesu, ne státuas illis hoc peccátum.

Psalmus 10 (11)
Dominus fiducia iusti

Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quóniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6)

1 In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: *
      «Tránsmigra in montem sicut passer? –

2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, †
      paravérunt sagíttas suas super nervum, *
      ut sagíttent in obscúro rectos corde.
3 Quando fundaménta evertúntur, *
      iustus quid fáciat?». –

4 Dóminus in templo sancto suo, *
      Dóminus, in cælo sedes eius.
   Oculi eius in páuperem respíciunt, *
      pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
5 Dóminus intérrogat iustum et ímpium; *
      qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.
6 Pluet super peccatóres carbónes; *
      ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum. –

7 Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, *
      recti vidébunt vultum eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Stéphanus, pósitis génibus, clamábat voce magna dicens: Dómine Iesu, ne státuas illis hoc peccátum.

Ant. 3 Nemo póterat resístere sapiéntiæ, et Spirítui qui loquebátur.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine

In diebus carnis suæ ... preces offerens et exauditus. (Hebr 5, 7)

1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *
      inténde deprecatiónem meam.

   Auribus pércipe oratiónem meam, *
      non in lábiis dolósis.

2 De vultu tuo iudícium meum pródeat; *
      óculi tui vídeant æquitátes. –

3 Proba cor meum et vísita nocte; †
      igne me exámina, *
      et non invénies in me iniquitátem.

4 Non transgréditur os meum ad ópera hóminum, *
      propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti.

5 Rétine gressus meos in sémitis tuis, *
      ut non moveántur vestígia mea. –

6 Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *
      inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

7 Mirífica misericórdias tuas, *
      qui salvos facis ab insurgéntibus sperántes in déxtera tua.

8 Custódi me ut pupíllam óculi, †
      sub umbra alárum tuárum prótege me *

9    a fácie impiórum, qui me afflixérunt.
    Inimíci mei in furóre circumdedérunt me, †
10    ádipem suum conclusérunt; *
       os eórum locútum est supérbiam.

11 Incedéntes nunc circumdedérunt me, *
       óculos suos statuérunt prostérnere in terram.

12 Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam *
       et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis. –

13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, supplánta eum; *
       éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,

14 a mórtuis manu tua, Dómine, *
       a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.
    De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *
       saturéntur fílii et dimíttant relíquias párvulis suis.

15 Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *
       satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nemo póterat resístere sapiéntiæ, et Spirítui qui loquebátur.

V. Tribulátio et angústia invenérunt me.
R. Mandáta tua meditátio mea est.

LECTIO PRIOR

De libro Actuum Apostolórum

6, 8 – 7, 1-2. 44-60; 8, 1

Martyrium Stephani

     Stéphanus plenus grátia et virtúte faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum et Cyrenénsium et Alexandrinórum et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano, et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, quo loquebátur. Tunc submisérunt viros, qui dícerent: «Audívimus eum dicéntem verba blasphéma in Móysen et Deum»; et commovérunt plebem et senióres et scribas, et concurréntes rapuérunt eum et adduxérunt in concílium et statuérunt testes falsos dicéntes: «Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum et legem; audívimus enim eum dicéntem quóniam Iesus Nazarénus hic déstruet locum istum et mutábit consuetúdines, quas trádidit nobis Móyses».
     Et intuéntes eum omnes, qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem eius tamquam fáciem ángeli.
     Dixit autem princeps sacerdótum: «Si hæc ita se habent?». Qui ait: «Viri fratres et patres, audíte.
     Tabernáculum testimónii erat pátribus nostris in desérto, sicut dispósuit, qui loquebátur ad Móysen, ut fáceret illud secúndum formam, quam víderat; quod et induxérunt suscipiéntes patres nostri cum Iesu, in possessiónem géntium, quas éxpulit Deus a fácie patrum nostrórum usque in diébus David, qui invénit grátiam ante Deum et pétiit, ut inveníret tabernáculum dómui Iacob. Sálomon autem ædificávit illi domum. Sed non Altíssimus in manufáctis hábitat, sicut prophéta dicit: “Cælum mihi thronus est, terra autem scabéllum pedum meórum. Quam domum ædificábitis mihi, dicit Dóminus, aut quis locus requietiónis meæ? Nonne manus mea fecit hæc ómnia?”.
     Duri cervíce et incircumcísi córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis, sicut patres vestri et vos. Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? Et occidérunt eos, qui prænuntiábant de advéntu Iusti, cuius vos nunc proditóres et homicídæ fuístis, qui accepístis legem in dispositiónibus angelórum et non custodístis».
     Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum vidit glóriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait: «Ecce vídeo cælos apértos et Fílium hóminis a dextris stantem Dei». Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas et ímpetum fecérunt unanímiter in eum et eiciéntes extra civitátem lapidábant. Et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: «Dómine Iesu, súscipe spíritum meum». Pósitis autem génibus clamávit voce magna: «Dómine, ne státuas illis hoc peccátum»; et cum hoc dixísset, obdormívit.
     Saulus autem erat conséntiens neci eius.

RESPONSORIUM


R. Stéphanus, servus Dei, quem lapidábant Iudǽi, vidit cælos apértos: vidit et introívit: * Beátus homo, cui cæli patébant.
V. Cum ígitur saxórum crepitántium túrbine quaterétur, inter æthéreos aulæ cæléstis sinus divína ei cláritas fulsit. * Beátus homo, cui cæli patébant.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi

(Sermo 3, 1-3. 5-6: CCL 91 A, 905-909)

Arma caritatis

     Heri celebrávimus temporálem sempitérni regis nostri natálem; hódie celebrámus triumphálem mílitis passiónem.
     Heri enim Rex noster, trábea carnis indútus, de aula úteri virginális egrédiens, visitáre dignátus est mundum; hódie miles, de tabernáculo córporis éxiens, triumphátor migrávit ad cælum.
     Rex noster, cum sit altíssimus, pro nobis húmilis venit, sed inánis veníre non pótuit. Magnum quippe donatívum suis milítibus áttulit, quo eos non solum copióse ditávit, sed étiam ad certándum invictíssime confortávit. Attulit namque donum caritátis, quæ perdúceret hómines ad consórtium deitátis.
     Quod ergo áttulit, erogávit; nec sibi áliquid mínuit, sed mirabíliter et suórum fidélium paupériem ditávit et indeficiéntibus thesáuris plenus ipse permánsit.
     Cáritas ergo, quæ ad terram de cælo depósuit Christum, ipsa Stéphanum de terris elevávit ad cælum. Cáritas, quæ præcéssit in rege, ipsa subsequénter refúlsit in mílite.
     Stéphanus ergo, ut nóminis sui corónam meruísset accípere, caritátem pro armis habébat et per ipsam ubíque vincébat. Per caritátem Dei sæviéntibus Iudǽis non cessit, per caritátem próximi pro lapidántibus intercéssit. Per caritátem arguébat errántes, ut corrigeréntur; per caritátem pro lapidántibus orábat, ne puniréntur.
     Caritátis virtúte subníxus, vicit Saulum crudéliter sæviéntem et, quem hábuit in terra persecutórem, in cælo méruit habére consórtem. Ipsa sancta et indeféssa cáritas desiderábat orándo acquírere, quos nequívit monéndo convértere.
     Et ecce nunc Paulus cum Stéphano lætátur, cum Stéphano Christi claritáte perfrúitur, cum Stéphano exsúltat, cum Stéphano regnat. Quo enim præcéssit Stéphanus, trucidátus lapídibus Pauli, illuc secútus est Paulus, adiútus oratiónibus Stéphani.
     Quam vera vita, fratres mei, ubi non Paulus de Stéphani occisióne confúnditur, sed Stéphanus de Pauli consórtio gratulátur, quóniam cáritas in utróque lætátur. Cáritas quippe in Stéphano superávit sævítiam Iudæórum, cáritas in Paulo coopéruit multitúdinem peccatórum, cáritas in utróque páriter regnum méruit possidére cælórum.
     Cáritas est ígitur ómnium fons et orígo bonórum, munímen egrégium, via quæ ducit ad cælum. In caritáte qui ámbulat, nec erráre póterit, nec timére. Ipsa dírigit, ipsa prótegit, ipsa perdúcit.
     Quocírca, fratres, quóniam scalam caritátis constítuit Christus, per quam ad cælum omnis possit conscéndere christiánus, puram caritátem fórtiter retinéte, ipsam vobis ínvicem exhibéte et in ea proficiéndo conscéndite.

RESPONSORIUM


R. Hestérna die Dóminus natus est in terris, ut Stéphanus nascerétur in cælis; ingréssus est in mundum, * Ut Stéphanus ingrederétur in cælum.
V. Heri rex noster, trábea carnis indútus, de aula úteri virginális egrédiens, visitáre dignátus est mundum. * Ut Stéphanus ingrederétur in cælum.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)