[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


28. december 2019, Sabbato
hebd. IV

SS. Innocentium, martyrum, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
[Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph]

ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 december 2019
SS. Innocentium, martyrum, festum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hymnum canéntes mártyrum
dicámus Innocéntium,
quos terra deflens pérdidit,
gaudens sed æthra súscipit;

Quos rex perémit ímpius,
pius sed Auctor cólligit,
secum beátos cóllocans
in luce regni pérpetis.

Præclára Christo splénduit
mors ínnocens fidélium;
cælis ferébat ángeli
bimos et infra párvulos.

O quam beáta cívitas,
in qua Redémptor náscitur,
natóque primæ mártyrum
in qua dicántur hóstiæ!

Astant niténtes fúlgidis
eius throno nunc véstibus,
stolas suas qui láverant
Agni rubéntes sánguine.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Púeri tui tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te, Dómine, qui liberásti illos.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Púeri tui tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te, Dómine, qui liberásti illos.

Ant. 2 Hi empti sunt ex homínibus, primítiæ Deo et Agno: sine mácula sunt ante thronum Dei.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)

I

1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
      rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
      in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
      bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
      et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
      misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
      et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
      ponens in thesáuris abýssos. –

8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
      a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
      ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
       írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
       cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Hi empti sunt ex homínibus, primítiæ Deo et Agno: sine mácula sunt ante thronum Dei.

Ant. 3 Lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt, et fúgiet dolor et gémitus.

II

12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
       pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
       vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
       super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
       qui intéllegit ómnia ópera eórum. –

16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
       et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
       in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
       in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
       et alat eos in fame. –

20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
       quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
       et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
       quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt, et fúgiet dolor et gémitus.

V. Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni.
R. Et resonábat terra in voces illórum.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

1, 8-16. 22

Cædes infantium Hebræorum in Ægypto

     In diébus illis: Surréxit rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Ioseph, et ait ad pópulum suum: «Ecce, pópulus filiórum Israel multus et fórtior nobis est: veníte, prudénter agámus cum eo, ne forte multiplicétur; et, si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis, egrediátur de terra». Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus; ædificaverúntque urbes promptuárias pharaóni, Phithom et Ramésses. Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur et crescébant. Formidaverúntque fílios Israel Ægýptii et in servitútem redegérunt eos atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.
     Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Sephra, áltera Phua, præcípiens eis: «Quando obstetricábitis Hebrǽas et partus tempus advénerit, si másculus fúerit, interfícite eum; si fémina, reserváte».
     Præcépit ergo phárao omni pópulo suo dicens: «Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen proícite; quidquid femínei, reserváte».

RESPONSORIUM

Is 65, 19; Ap 21, 4. 5

R. Gaudébo in pópulo meo: * Non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris.
V. Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor. Ecce nova fácio ómnia. * Non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Quodvultdéus epíscopi

(Sermo 2 de Symbolo: PL 40, 655)

Necdum loquuntur et Christum confitentur

     Náscitur infans parvus, Rex magnus. Adducúntur de longínquo magi; véniunt ut adórent adhuc in præsépi iacéntem, sed in cælo et in terra regnántem. Annuntiántibus magis Regem natum, turbátur Heródes, et ne regnum perdat, vult eum occídere, in quem si créderet, et hic secúrus, et in illa vita sine fine regnáret.
     Quid times, Heródes, quia audis Regem natum? Non venit ille ut te exclúdat, sed ut diábolum vincat. Sed tu hæc non intéllegens turbáris et sævis; et ut perdas unum quem quæris, per tot infántium mortes effíceris crudélis.
     Non te ulla píetas plangéntium matrum, aut lugéntium patrum fúnera filiórum, non mugítus et gémitus révocat infántium. Necas párvulos córpore, quia te necat timor in corde; et putas, si hoc quod cupis impléveris, diu te posse vívere, cum ipsam Vitam quæras occídere.
     Ille autem fons grátiæ, parvus et magnus, qui in præsépi iacet, thronum tuum terret: agit per te nesciéntem causas suas, et a captivitáte diáboli ánimas líberat. Suscépit fílios inimicórum in númerum adoptatórum.
     Moriúntur párvuli pro Christo nesciéntes, paréntes plangunt mártyres moriéntes: ille, nondum loquéntes, idóneos suos éfficit testes. Ecce quómodo regnat, qui sic regnáre vénerat. Ecce iam líberat liberátor, et salútem præstat salvátor.
     Sed tu, Heródes, nésciens hoc, turbáris et sævis; et dum contra párvulum sævis, iam illi obséquium præbes, et nescis.
     O magnum donum grátiæ! Quibus eórum méritis prǽstitum est ut sic víncerent infántes? Necdum loquúntur, et Christum confiténtur. Necdum mótibus membrórum valent suscípere pugnam, et victóriæ iam éfferunt palmam.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 5, 14; 4, 10; 7, 11

R. Adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum. * Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.
V. Et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas: et benedixérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.* Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius hodiérna die præcónium Innocéntes mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt, da, quǽsumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)