[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


31. december 2019, Feria III.
hebd. I

Feria III infra octavam Nativitatis
S. Silvestri I, papæ, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

31 december 2019
Feria III infra octavam Nativitatis


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Læténtur cæli et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.

Psalmus 95 (96)
Dominus rex et iudex omnis terræ

Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
      annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
      in ómnibus pópulis mirabília eius. –

4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
      Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
      poténtia et decor in sanctuário eius. –

7  Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
       afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8      afférte Dómino glóriam nóminis eius.
    Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9      adoráte Dóminum in splendóre sancto.
    Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10    dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
    Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
       sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
       Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
       quóniam venit iudicáre terram.
    Iudicábit orbem terræ in iustítia *
       et pópulos in veritáte sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Læténtur cæli et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.

Ant. 2 Lux orta est iusto, rectis corde lætítia, allelúia.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Lux orta est iusto, rectis corde lætítia, allelúia.

Ant. 3 Notum fecit Dóminus salutáre suum, allelúia.

Psalmus 97 (98)
Dominus victor in iudicio

Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      quia mirabília fecit. –

   Salvávit sibi déxtera eius, *
      et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
      in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
      et veritátis suæ dómui Israel.
   Vidérunt omnes términi terræ *
      salutáre Dei nostri. –

4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
      erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
      in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
      iubiláte in conspéctu regis Dómini. –

7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
      simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9     quóniam venit iudicáre terram.
   Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
      et pópulos in æquitáte.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Notum fecit Dóminus salutáre suum, allelúia.

V. Novíssime Deus locútus est nobis in Fílio.
R. Per quem fecit et sǽcula.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

2, 4-15
Fides nostra in Christo

     Fratres: Hoc dico, ut nemo vos decípiat in subtilitáte sermónum. Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum, gaudens et videns órdinem vestrum et firmaméntum eius, quæ in Christum est, fídei vestræ.
     Sicut ergo accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte, radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide, sicut didicístis, abundántes in gratiárum actióne. Vidéte, ne quis vos deprædétur per philosophíam et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi et non secúndum Christum; quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis, in quo et circumcísi estis circumcisióne non manufácta in exspoliatióne córporis carnis, in circumcisióne Christi, consepúlti ei in baptísmo, in quo et conresuscitáti estis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis; et vos, cum mórtui essétis in delíctis et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans nobis ómnia delícta, delens, quod advérsum nos erat, chirógraphum decrétis, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio affígens illud cruci; exspólians principátus et potestátes, tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.

RESPONSORIUM

Col 2, 9. 10. 12

R. In Christo inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, * ipse est caput omnis principátus et potestátis.
V. Consepúlti ei in baptísmo, in quo et conresuscitáti sumus per fidem operatiónis Dei. * Ipse est caput omnis principátus et potestátis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 6 in Nativitate Domini, 2-3, 5: PL 54, 213-216)

Natalis Domini, natalis est pacis

     Quamvis illa infántia, quam Fílii Dei non est dedignáta maiéstas, in virum perféctum ætátis adiectióne provécta sit, et, consummáto passiónis et resurrectiónis triúmpho, omnes suscéptæ pro nobis humilitátis transíerint actiónes, rénovat tamen nobis hodiérna festívitas nati Iesu ex María Vírgine sacra primórdia; et, dum Salvatóris nostri adorámus ortum, invenímur nos nostrum celebráre princípium.
     Generátio enim Christi orígo est pópuli christiáni, et natális cápitis natális est córporis.
     Hábeant licet sínguli quique vocatórum órdinem suum, et omnes Ecclésiæ fílii témporum sint successióne distíncti, univérsa tamen summa fidélium fonte orta baptísmatis, sicut cum Christo in passióne crucifíxi, in resurrectióne resuscitáti, in ascensióne ad déxteram Patris collocáti, ita cum ipso sunt in hac nativitáte congéniti.
     Quisquis enim hóminum in quacúmque mundi parte credéntium regenerátur in Christo, intercíso originális trámite vetustátis, transit in novum hóminem renascéndo; nec iam in propágine habétur carnális patris, sed in gérmine Salvatóris, qui ídeo Fílius hóminis est factus, ut nos fílii Dei esse possímus.
     Nisi enim ille ad nos hac humilitáte descénderet, nemo ad illum ullis suis méritis perveníret.
     Unde ipsa colláti múneris magnitúdo dignam a nobis éxigit suo splendóre reveréntiam. ídeo enim, sicut beátus Apóstolus docet, non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis; qui non áliter pie cólitur, nisi id ei, quod ipse tríbuit, offerátur.
     Quid autem in thesáuro domínicæ largitátis ad honórem præséntis festi tam cóngruum póssumus inveníre, quam pacem, quæ in nativitáte Dómini primo est angélico prædicáta concéntu?
     Ipsa enim est, quæ parit fílios Dei, nutrix dilectiónis et génetrix unitátis, réquies beatórum et æternitátis habitáculum; cuius hoc opus próprium et speciále benefícium est, ut iungat Deo quos secérnit de mundo.
     Qui ergo non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt, ófferant Patri pacificórum concórdiam filiórum, et in primogénitum novæ creatúræ, qui venit non suam, sed mitténtis, fácere voluntátem, univérsa adoptiónis membra concúrrant: quóniam grátia Patris non discórdes neque dissímiles, sed unum sentiéntes unúmque amántes adoptávit herédes. Ad unam reformátos imáginem, opórtet ánimam habére confórmem.
     Natális Dómini, natális est pacis: sic enim ait Apóstolus: Ipse est pax nostra, qui fecit útraque unum; quóniam sive Iudǽus, sive gentílis, per ipsum habémus accéssum in uno Spíritu ad Patrem.

RESPONSORIUM

Eph 2, 13-14. 17

R. Vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. * Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.
V. Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis qui prope. * Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quǽsumus, in eius portióne censéri, in quo totíus salútis humánæ summa consístit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)