[ Coniunctiones abscondere ]

« Martius 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031 


18. martius 2020, Feria IV.
hebd. III

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et Ecclesiæ doctoris, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

18 martius 2020
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

33, 7-11.18-23 ; 34, 4-9.29- 35

Plena Dei revelatio Moysi facta

     In diébus illis: Móyses tollens tabernáculum teténdit ei extra castra procul vocavítque nomen eius: Tabernáculum convéntus. Et omnis, qui quærébat Dóminum, egrediebátur ad tabernáculum convéntus extra castra. Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui; aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tabernáculum. Ingrésso autem illo tabernáculum, descendébat colúmna nubis et stabat ad óstium loquebatúrque cum Móyse, cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi et adorábant per fores tabernaculórum suórum. Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster eius Iósue fílius Nun puer non recedébat de médio tabernáculi.
     Dixit Móyses ad Dóminum: «Osténde mihi glóriam tuam». Respóndit: «Ego osténdam omne bonum tibi et vocábo in nómine Dómini coram te; et miserébor, cui volúero, et clemens ero, in quem mihi placúerit». Rursúmque ait: «Non póteris vidére fáciem meam; non enim vidébit me homo et vivet». Et íterum: «Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram; cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ et prótegam déxtera mea, donec tránseam; tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea; fáciem autem meam vidére non póteris».
     Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo vocans in nómine Domini. Et tránsiens coram eo clamávit: «Dóminus, Dóminus Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis ac verax, qui custódit misericórdiam in mília, qui aufert iniquitátem et scélera atque peccáta, nihil autem impunítum sinit, qui reddit iniquitátem patrum in fíliis ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem». Festinúsque Móyses curvátus est pronus in terram et adórans ait: «Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro, ut gradiáris nobíscum; pópulus quidem duræ cervícis est, sed tu áuferes iniquitátes nostras atque peccáta nosque possidébis».
     Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii et ignorábat quod resplénderet cutis faciéi suæ ex consórtio sermónis Dómini. Vidéntes autem Aaron et fílii Israel respléndere cutem faciéi Móysi, timuérunt prope accédere; vocatíque ab eo revérsi sunt tam Aaron quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos, venérunt ad eum étiam omnes fílii Israel; quibus præcépit cuncta, quæ audíerat a Dómino in monte Sínai.
     Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam, quod ingréssus ad Dóminum et loquens cum eo auferébat, donec exíret; et tunc loquebátur ad fílios Israel ómnia, quæ sibi fúerant imperáta. Qui vidébant cutem faciéi Móysi respléndere, sed operiébat ille rursus fáciem suam, donec ingréssus loquerétur cum eo.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 3, 13. 18. 15

R. Ponébat Móyses velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius. * Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.
V. Usque in hodiérnum diem, velámen est pósitum super cor eórum. * Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.

LECTIO ALTERA

E Libro sancti Theóphili Antiochéni epíscopi Ad Autólycum

(Lib. 1, 2.7: PG 6, 1026-1027.1035)

Beati mundo corde, quóniam ipsi Deum videbunt

     Si dicas: Osténde mihi Deum tuum; dicam tibi: Osténde mihi hóminem tuum, et ego tibi osténdam Deum meum. Proínde osténde an óculi mentis tuæ vídeant, et aures cordis tui áudiant.
     Quemádmodum enim, qui vident óculis córporis, percípiunt quæ in hac vita terréna peragúntur, ac ea quæ inter se dífferunt explórant, lucem et ténebras, album et nigrum, defórme et formósum, concínnum et inconcínnum, apte diménsum et inépte, pártibus excédens et mútilum; quod idem étiam de iis dicéndum, quæ sub aures cadunt, acútis sonis aut grávibus aut iucúndis; ita étiam se habent aures cordis et óculi mentis, ut Deum vidére possint.
     Vidétur enim Deus ab iis qui eum vidére possunt, síquidem óculos mentis apértos habent. Omnes enim habent óculos, sed quidam calígine suffúsos, ac solis lucem non vidéntes. Neque ex eo quod cæci non vídeant, idcírco lux solis non lucet, sed sibi ipsis assígnent cæci et suis óculis. Sic et tu mentis tuæ óculos calígine suffúsos habes ob peccáta et malas actiónes tuas.
     Ut spéculum renídens, ita ánimam hóminis puram esse decet. Cum ígitur ærúgo in spéculo exstíterit, non potest hóminis vultus in spéculo cónspici; ita, cum peccátum in hómine fúerit, non potest quisquam huiúsmodi Deum vidére.
     Sed, si vis, potes sanári: da te médico, et punget óculos mentis et cordis tui. Quis est iste médicus? Deus, qui per Verbum et sapiéntiam sanat et vivíficat. Deus per Verbum et sapiéntiam cóndidit univérsa: nam Verbo eius firmáti sunt cæli, et Spíritu eius omnis virtus eórum. Præstantíssima est illíus sapiéntia. Deus in sapiéntia terram fundávit; cælos præparávit in prudéntia; in sensu disrúpti abýssi, et nubes rorem effudérunt.
     Hæc si intéllegis, o homo, et pure et sancte ac iuste vivas, potes Deum vidére; sed ante ómnia præeant in corde tuo fides et timor Dei, tuncque hæc intélleges. Cum mortalitátem deposúeris et immortalitátem indúeris, tunc Deum pro méritis vidébis. Excitat enim tuam carnem cum ánima immortálem Deus, ac tunc factus immortális immortálem vidébis, si nunc ei credíderis.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 6, 2. 4. 5. 7

R. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis: commendémus nosmetípsos in multa patiéntia, in ieiúniis multis, * per arma iustítiæ virtútis Dei.
V. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in ieiúniis multis. * Per arma iustítiæ virtútis Dei.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut, per quadragesimálem observántiam erudíti et tuo verbo nutríti, sancta continéntia tibi simus toto corde devóti, et in oratióne tua semper efficiámur concórdes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)