lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 october 2020
SS. Angelorum custodum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne rerum cónditor,
qui mare, solum, ǽthera
gubérnas, iustus rédditor
cunctis secúndum ópera,

Supérbum qui iam spíritum
eiúsque cunctos cómplices
condémnans in intéritum,
veros firmásti súpplices,

Precámur te fidéntius,
hos defensóres dírige,
nobis per quos propítius
salútis dona pórrige.

Nos consolándo vísitent,
purgent, inflámment, dóceant,
ad bona semper íncitent,
vim dǽmonum coérceant.

O angelórum glória,
secúro gressu pérgere
fac horum nos custódia,
ut te possímus cérnere.

Sint, angelórum Dómine,
honóris tibi cántica,
qui miro præbes órdine
illis nobísque cǽlica. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

3,17-4, 9
State in Domino

     Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.
     Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!
     Evódiam rogo et Sýntychem déprecor idípsum sápere in Dómino. étiam rogo et te, germáne compar, ádiuva illas, quæ mecum concertavérunt in evangélio cum Cleménte et céteris adiutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
     Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.
     De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.

RESPONSORIUM

Eph 4, 17; 1 Th 5, 15b-18

R. Testíficor in Dómino, ut non ambulétis sicut gentes ámbulant in vanitáte sensus sui; sed semper quod bonum est sectámini et in ínvicem et in omnes * Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
V. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite. * Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 12 in psalmum Qui habitat, 3. 6-8
Opera omnia, Edit. Cisterc. 4 [1966], 458-462)

Custodiant te in omnibus viis tuis

     Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. confiteántur et dicant inter gentes quóniam magnificávit Dóminus fácere cum eis. Dómine, quid est homo quia innotuísti ei? Aut quid appónis erga eum cor tuum? Appónis cor erga eum, geris pro eo sollicitúdinem, curam illíus habes. Dénique ei mittis Unigénitum tuum, immíttis Spíritum tuum, promíttis étiam vultum tuum. Et ne quid in cæléstibus vacet ab ópera sollicitúdinis nostræ, beátos illos spíritus propter nos mittis in ministérium, custódiæ nostræ députas, nostros iubes fíeri pædagógos.
     Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum inférre reveréntiam, afférre devotiónem, conférre fidúciam. Reveréntiam pro præséntia, devotiónem pro benevoléntia, fidúciam pro custódia. Adsunt ígitur, et adsunt tibi, non modo tecum, sed étiam pro te. Adsunt ut prótegant, adsunt ut prosint. Verúmtamen etsi ille mandávit, ipsis quoque, qui et ei ex tanta caritáte obœdiunt et nobis subvéniunt in tanta necessitáte, ingrátos esse non licet.
     Simus ergo devóti, simus grati tantis custódibus; redamémus eos, honorémus eos quantum póssumus, quantum debémus. Totus tamen ei reddátur et amor et honor noster, a quo tam ipsis quam nobis est totum, unde honoráre póssumus vel amáre, unde amári honoraríve merémur.
     In ipso ítaque, fratres, affectuóse diligámus ángelos eius, tamquam futúros aliquándo coherédes nostros, ínterim vero actóres et tutóres a Patre pósitos et præpósitos nobis. Nunc enim fílii Dei sumus, etsi nondum appáreat, quod adhuc párvuli sub actóribus et tutóribus simus, tamquam nihil ínterim differéntes a servis.
     Céterum, etsi tam párvuli sumus, et tam magna nobis, et nec modo tam magna sed et tam periculósa via restat, quid tamen sub tantis custódibus timeámus? Nec superári, nec sedúci, minus autem sedúcere possunt, qui custódiunt nos in ómnibus viis nostris. Fidéles sunt, prudéntes sunt, poténtes sunt: quid trepidámus? Tantum sequámur eos, adhæreámus eis, et in protectióne Dei cæli commorémur.

RESPONSORIUM

Ps 90 (91), 11-12. 10

R. Angelis suis mandábit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis; * In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
V. Non accédet ad te malum, et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo. * In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)