[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


4. october 2020, Dominica
hebd. III

XXVII DOMINICA PER ANNUM
Pro O.P.: S. Francisci Assisiensis, diaconi, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 october 2020
XXVII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Timótheum

1, 1-20
Missio Timothei. Paulus Evangelii prædicator

     Paulus apóstolus Christi Iesu secúndum præcéptum Dei salvatóris nostri et Christi Iesu spei nostræ, Timótheo, germáno fílio in fide: grátia, misericórdia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Dómino nostro.
     Sicut rogávi te, ut remanéres Ephesi, cum irem in Macedóniam, ut præcíperes quibúsdam, ne áliter docérent, neque inténderent fábulis et genealogíis interminátis, quæ quæstiónes præstant magis quam dispensatiónem Dei, quæ est in fide; finis autem præcépti est cáritas de corde puro et consciéntia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrántes convérsi sunt in vanilóquium, voléntes esse legis doctóres, non intellegéntes neque quæ loquúntur neque de quibus affírmant.
     Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legítime utátur, sciens hoc quia iusto lex non est pósita, sed iniústis et non subiéctis, ímpiis et peccatóribus, scelerátis et contaminátis, patricídis et matricídis, homicídis, fornicáriis, masculórum concubitóribus, plagiáriis, mendácibus, periúris, et si quid áliud sanæ doctrínæ adversátur, secúndum evangélium glóriæ beáti Dei, quod créditum est mihi.
     Grátiam hábeo ei, qui me confortávit, Christo Iesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit ponens in ministério, qui prius fui blasphémus et persecútor et contumeliósus; sed misericórdiam consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne, quæ sunt in Christo Iesu.
     Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere; quorum primus ego sum, sed ídeo misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi in vitam ætérnam.
     Regi autem sæculórum, incorruptíbili, invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
     Hoc præcéptum comméndo tibi, fili Timóthee, secúndum præcedéntes super te prophetías, ut mílites in illis bonam milítiam habens fidem et bonam consciéntiam, quam quidam repelléntes circa fidem naufragavérunt; ex quibus est Hymenǽus et Alexánder, quos trádidi Sátanæ, ut discant non blasphemáre.

RESPONSORIUM

1 Tim 1, 14. 15b; Rom 3, 23

R. Superabundávit grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne. * Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere.
V. Omnes enim peccavérunt et egent glória Dei. * Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere.

LECTIO ALTERA

E Régula pastoráli sancti Gregórii Magni papæ

(Lib. 2, 4: PL 77, 30-31)

Pastor sit discretus in silentio, utilis in verbo

     Sit rector discrétus in siléntio, útilis in verbo, ne aut tacénda próferat aut proferénda reticéscat. Nam sicut incáuta locútio in errórem pértrahit, ita indiscrétum siléntium hos qui erudíri póterant, in erróre derelínquit. Sæpe namque rectóres impróvidi humánam amíttere grátiam formidántes, loqui líbere recta pertiméscunt; et iuxta Veritátis vocem, nequáquam iam gregis custódiæ pastórum stúdio, sed mercenariórum vice desérviunt, quia veniénte lupo fúgiunt, dum se sub siléntio abscóndunt.
     Hinc namque eos per Prophétam Dóminus íncrepat, dicens: Canes muti non valéntes latráre. Hinc rursum quéritur dicens: Non ascendístis ex advérso, nec opposuístis murum pro domo Israel, ut starétis in prœlio in die Dómini. Ex advérso quippe ascéndere, est pro defensióne gregis voce líbera huius mundi potestátibus contraíre. Et in die Dómini in prœlio stare, est pravis decertántibus ex iustítiæ amóre resístere.
     Pastóri enim recta timuísse dícere, quid est áliud quam tacéndo terga præbuísse? qui nimírum si pro grege se óbicit, murum pro domo Israel hóstibus oppónit. Hinc rursum delinquénti pópulo dícitur: Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta, nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pæniténtiam provocárent. Prophétæ quippe in sacro elóquio nonnúmquam doctóres vocántur, qui dum fugitíva esse præséntia índicant, quæ sunt ventúra maniféstant. Quos divínus sermo falsa vidére redárguit, quia dum corrípere culpas métuunt, incássum delinquéntibus promíssa securitáte blandiúntur; qui iniquitátem peccántium nequáquam apériunt quia ab increpatiónis voce conticéscunt.
     Clavis quippe apertiónis est sermo correptiónis, quia increpándo culpam détegit, quam sæpe nescit ipse étiam qui perpetrávit. Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt argúere. Hinc per Malachíam dícitur: Lábia sacerdótis custódient sciéntiam, et legem requírent ex ore eius, quia ángelus Dómini exercítuum est. Hinc per Isaíam Dóminus ádmonet, dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exálta vocem tuam.
     Præcónis quippe offícium súscipit quisquis ad sacerdótium accédit, ut ante advéntum iúdicis qui terribíliter séquitur, ipse scílicet clamándo gradiátur. Sacérdos ergo si prædicatiónis est néscius, quam clamóris vocem datúrus est præco mutus? Hinc est enim quod super pastóres primos in linguárum spécie Spíritus Sanctus insédit: quia nimírum quos repléverit, de se prótinus loquéntes facit.

RESPONSORIUM

Ps 50 (51), 15. 16b-17

R. Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur * Exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
V. Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam. * Exsultábit lingua mea iustítiam tuam.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui abundántia pietátis tuæ et mérita súpplicum excédis et vota, effúnde super nos misericórdiam tuam, ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)