[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


20. october 2020, Feria III.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXIX


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

20 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXIX
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Consors patérni lúminis,
lux ipse lucis et dies,
noctem canéndo rúmpimus:
assíste postulántibus.

Aufer tenébras méntium,
fuga catérvas dǽmonum,
expélle somnoléntiam
ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
indúlgeas credéntibus,
ut prosit exorántibus
quod præcinéntes psállimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

O sacrosáncta Trínitas,
quæ cuncta condens órdinas,
diem labóri députans
noctem quiéti dédicas,

Te mane, simul véspere,
te nocte ac die cánimus;
in tua nos tu glória
per cuncta serva témpora.

Nos ádsumus te cérnui
en adorántes fámuli;
vota precésque súpplicum
hymnis adiúnge cǽlitum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

4, 1-8. 8a. 9-17

     Cum comperísset Mardochǽus ómnia, quæ accíderant, scidit vestiménta sua et indútus est sacco spargens cínerem cápiti. Et in platéa médiæ civitátis voce magna et amára clamábat usque ad fores palátii grádiens; non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre. In ómnibus quoque provínciis, quocúmque edíctum et dogma regis pervénerat, planctus ingens erat apud Iudǽos, ieiúnium, ululátus et fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus.
     Ingréssæ sunt autem puéllæ Esther et eunúchi nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est valde et misit vestem, ut, abláto sacco, indúerent eum; quam accípere nóluit. Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei, ut iret ad Mardochǽum et dísceret ab eo cur hoc fáceret. Egressúsque Athach ivit ad Mardochǽum stantem in platéa civitátis ante óstium palátii. Qui indicávit ei ómnia, quæ ei accíderant, quantum Aman promisísset, ut in thesáuros regis pro Iudæórum nece inférret argéntum. Exémplar quoque edícti, quod pendébat in Susan ad perdéndum eos, dedit ei, ut regínæ osténderet et monéret eam, ut intráret ad regem et deprecarétur eum et rogáret pro pópulo suo. «Memor, inquit, diérum humilitátis tuæ, quando nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege locútus est contra nos in mortem. Et tu ínvoca Dóminum et lóquere regi pro nobis et líbera nos de morte».
     Regréssus Athach nuntiávit Esther ómnia, quæ Mardochǽus díxerat. Quæ respóndit ei et iussit, ut díceret Mardochǽo: «Omnes servi regis et cunctæ, quæ sub dicióne eius sunt, norunt provínciæ, quod cuíque sive viro sive mulíeri, qui non vocátus intérius átrium regis intráverit, una lex sit, ut statim interficiátur, nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit, ut possit vívere; ego autem trigínta iam diébus non sum vocáta ad regem». Quod cum audísset Mardochǽus, rursum mandávit Esther dicens: «Ne putes quod ánimam tuam tantum líberes, quia in domo regis es, præ cunctis Iudǽis. Si enim nunc silúeris, aliúnde Iudǽis liberátio et salvátio exsúrget, et tu et domus patris tui períbitis; et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris?».
     Rursúmque Esther hæc Mardochǽo verba mandávit: «Vade et cóngrega omnes Iudǽos, qui in Susan reperiúntur; et ieiunáte pro me. Non comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus, et ego cum ancíllis meis simíliter ieiunábo; et tunc ingrédiar ad regem contra legem fáciens: si péreo, péreo». Ivit ítaque Mardochǽus et fecit ómnia, quæ ei Esther mandáverat.

RESPONSORIUM

Cf. Est 14, 14 (Vg); Tob 3, 13 (Vg); Iudt 6, 15 (Vg)

R. Spem in álium numquam hábui, prætérquam in te, Deus Israel; * Qui irásceris, et propítius eris, et ómnia peccáta hóminum in tribulatióne dimíttis.
V. Dómine Deus, creátor cæli et terræ, réspice ad humilitátem nostram. * Qui irásceris, et propítius eris, et ómnia peccáta hóminum in tribulatióne dimíttis.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam

(Ep. 130, 11, 21 – 12, 22: CSEL 44, 63-64)

De oratione dominica

     Nobis verba necessária sunt, quibus commoneámur et inspiciámus quid petámus, non quibus Dóminum seu docéndum seu flecténdum esse credámus.
     Cum ergo dícimus: Sanctificétur nomen tuum, nos admonémus desideráre ut nomen eius, quod semper sanctum est, étiam apud hómines sanctum habeátur, hoc est non contemnátur; quod non Deo, sed homínibus prodest.
     Et in eo quod dícimus: Advéniat regnum tuum, quod, seu velímus seu nolímus, útique véniet, desidérium nostrum ad illud regnum excitámus, ut nobis véniat atque in eo regnáre mereámur.
     Cum dícimus: Fiat volúntas tua sicut in cælo et in terra, nobis ab illo precámur ipsam obœdiéntiam, ut sic in nobis fiat volúntas eius, quemádmodum fit in cæléstibus ab ángelis eius.
     Cum dícimus: Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, per id quod dícitur hódie, significátur hoc témpore; ubi vel sufficiéntiam illam pétimus a parte quæ excéllit, id est nómine panis totam significántes; vel sacraméntum fidélium, quod in hoc témpore necessárium est, non tamen ad huius témporis, sed ad illam ætérnam felicitátem assequéndam.
     Cum dícimus: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris, nos admonémus et quid petámus et quid faciámus, ut accípere mereámur.
     Cum dícimus: Ne nos ínferas in tentatiónem, nos admonémus hoc pétere, ne desérti eius adiutório alícui tentatióni vel consentiámus decépti vel cedámus afflícti.
     Cum dícimus: Líbera nos a malo, nos admonémus cogitáre nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiémur malum. Et hoc quidem últimum quod in oratióne domínica pósitum est, tam late patet, ut homo christiánus in quálibet tribulatióne constitútus in hoc gémitus edat, in hoc lácrimas fundat, hinc exordiátur, in hoc immorétur, ad hoc términet oratiónem. His enim verbis res ipsas memóriæ nostræ commendári oportébat.
     Nam quǽlibet ália verba dicámus, quæ afféctus orántis vel præcedéndo format ut cláreat, vel consequéndo atténdit ut crescat; nihil áliud dícimus quam quod in ista domínica oratióne pósitum est, si recte et congruénter orámus. Quisquis autem, id dicit quod ad istam evangélicam precem pertinére non possit, etiámsi non illícite orat, carnáliter orat; quod néscio quemádmodum non dicátur illícite, quandóquidem Spíritu renátos nónnisi spiritáliter decet oráre.

RESPONSORIUM

2 Mac 1, 5. 3a

R. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras et reconciliétur vobis, * Nec vos déserat in témpore malo Dóminus Deus vester.
V. Det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis eius voluntátem. *Nec vos déserat in témpore malo Dóminus Deus vester.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)