[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


29. october 2020, Feria V.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XXX


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

29 october 2020
PER ANNUM, hebd. XXX
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Sapiéntiæ

7, 15-30
Sapientia imago Dei

     Mihi det Deus dícere secúndum senténtiam et sentíre digna horum, quæ mihi data sunt, quóniam ipse sapiéntiæ dux est et sapiéntium emendátor; in manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia et óperum sciéntia. Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, sciéntiam veram, ut sciam dispositiónem orbis terrárum et virtútes elementórum, inítium et consummatiónem et medietátem témporum, vicissitúdinum permutatiónes et commutatiónes témporum, anni cursus et stellárum dispositiónes, natúras animálium et iras bestiárum, vim spirítuum et cogitatiónes hóminum, differéntias virgultórum et virtútes radícum. Et quæcúmque sunt abscónsa et manifésta, dídici; ómnium enim ártifex dócuit me sapiéntia. Est enim in illa spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, incoinquinátus, lúcidus, ínnocens, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens et pénetrans omnes spíritus, intellegíbiles, mundos, subtilíssimos. Omni enim motu mobílior est sapiéntia; pertránsit autem et pénetrat ómnia propter mundítiam. Hálitus est enim virtútis Dei et emanátio claritátis Omnipoténtis sincéra; ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est enim lucis ætérnæ et spéculum sine mácula Dei poténtiæ et imágo bonitátis illíus. Et, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit. Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat. Est enim hæc speciósior sole et super omnem dispositiónem stellárum; luci comparáta invenítur splendídior: illi enim succédit nox, sapiéntiam autem non vincit malítia.

RESPONSORIUM

Col 1, 15-16a; Sap 7, 26

R. Christus Iesus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ; * Quia in ipso cóndita sunt univérsa.
V. Candor est lucis ætérnæ et imágo bonitátis Dei. * Quia in ipso cóndita sunt univérsa.

LECTIO ALTERA

Ex oratiónibus sancti Athanásii epíscopi Contra Ariános

(Oratio 2, 78.79: PG 26, 311.314)

Sapientiæ forma et imago in operibus creatur

     Quóniam Sapiéntiæ forma creáta in nobis et in ómnibus est, non immérito vera et ópifex Sapiéntia ea, quæ suæ formæ própria sunt, sibi ipsi ascíscens ait: Dóminus creávit me in ópera sua. Quippe ea quæ sapiéntia, quæ in nobis est, lóquitur, hæc ipse Dóminus tamquam própria usúrpat.
     Quocírca non ille creátur qui creátor est, sed, propter suam imáginem in ipsis opéribus creátam, ista velut de se ipse ait. Hinc quemádmodum ipse Dóminus dixit: Qui vos récipit me récipit, eo quod eius fora in nobis est sic etiámsi inter res creátas non annumerétur, tamen quia eius forma et imágo in opéribus creátur, quasi ipse esset, ait: Dóminus creávit me inítium viárum suárum in ópera sua.
     Porro idcírco sapiéntiæ forma in opéribus facta est, ut mundus in ipsa Verbum, suum opíficem, et Patrem per Verbum agnósceret. Enimvéro hoc ipsum est quod Paulus docet: Quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis; Deus enim illis maniféstum fecit. Invisibília enim ipsíus ex creatióne mundi opéribus intellécta conspiciúntur. Quaprópter Verbum natúra nequáquam est creátum, sed ille locus de sapiéntia, quæ in nobis et vere est et esse dícitur, est intellegéndus.
     Verúmtamen si his fidem habére nolúerint, ipsi nobis respóndeant utrum in rebus creátis áliqua sit sapiéntia vel non? Si nulla sit, quare Apóstolus his verbis conquéritur: Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum? Vel si nulla est sapiéntia, cur multitúdo sapiéntum in Scriptúra memorátur? Namque sápiens pertérritus declínat a malo, et cum sapiéntia ædificátur domus.
     Ecclesiástes quoque dicit: Sapiéntia hóminis illuminábit vultum eius; idémque temerários his verbis íncrepat: Ne díxeris: Quid factum est, quod prióra témpora his præséntibus melióra fuérunt? Nec enim in sapiéntia istud sciscitátus es.
     Quod si in rebus creátis est sapiéntia, ut hisce verbis testátur fílius Siráchi: Effúdit illam in ómnia ópera sua cum omni carne secúndum donatiónem suam, et prǽbuit illam diligéntibus se; quæ quidem effúsio mínime signíficat natúram Sapiéntiæ quæ per se ipsa est atque unigénita, sed illíus quæ expréssa in mundo est; quid ergo incredíbile vidétur, si ipsa ópifex et vera Sapiéntia, cuius forma seu figúra est sapiéntia ac sciéntia, quæ in mundum effúsa est, tamquam de seípsa dicat: Dóminus creávit me in ópera sua? Nec enim sapiéntia quæ in mundo est, creátrix est, sed in opéribus est creáta, secúndum quam cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

RESPONSORIUM

Sap 7, 22. 23ab; 1 Cor 2, 10b

R. Est in sapiéntia spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, lúcidus, amans bonum, quem nihil vetat, * Omnem habens virtútem, ómnia prospíciens, et pénetrans omnes spíritus.
V. Spíritus ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. * Omnem habens virtútem, ómnia prospíciens, et pénetrans omnes spíritus.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum, et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)