[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


5. november 2020, Feria V.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXXI
Pro O.P.: B. Simonis Ballacchi, religiosi, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

5 november 2020
PER ANNUM, hebd. XXXI
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

4, 36-59
Purificatio et dedicatio templi

     In diébus illis: Dixit Iudas et fratres eius: «Ecce contríti sunt inimíci nostri; ascendámus mundáre sancta et renováre». Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion. Et vidérunt sanctificatiónem desértam et altáre profanátum et portas exústas et in átriis virgúlta nata, sicut in saltu vel in uno ex móntibus, et pastophória díruta. Et scidérunt vestiménta sua et planxérunt planctu magno et imposuérunt cínerem et cecidérunt in fáciem super terram et exclamavérunt tubis signórum et clamavérunt in cælum. Tunc ordinávit Iudas viros, ut pugnárent advérsus eos, qui erant in arce, donec mundáret sancta.
     Et elégit sacerdótes sine mácula voluntátem habéntes in lege; et mundavérunt sancta et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum. Et cogitavérunt de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fácerent. Et íncidit illis consílium bonum, ut destrúerent illud, ne umquam illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes; et demolíti sunt altáre et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, ut respondéret de eis. Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem et ædificavérunt altáre novum secúndum illud, quod fuit prius. Et ædificavérunt sancta et, quæ intra domum erant, et átria sanctificavérunt. Et fecérunt vasa sancta nova et intulérunt candelábrum et altáre incensórum et mensam in templum. Et incendérunt super altáre et accendérunt lucérnas, quæ super candelábrum erant et lucébant in templo, et posuérunt super mensam panes et appendérunt vela et consummavérunt ómnia ópera, quæ fécerant. Et ante lucem surrexérunt quinta et vicésima die mensis noni — hic est mensis Cásleu — centésimi quadragésimi octávi anni et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt: secúndum tempus et secúndum diem, in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis et cítharis et cínyris et cýmbalis. Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis; et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo et obtulérunt holocáusta cum lætítia et sacrificavérunt sacrifícium salutáris et laudis et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis et dedicavérunt portas et pastophória et imposuérunt eis iánuas. Et facta est lætítia in pópulo magna valde; et avérsum est oppróbrium géntium.
     Et státuit Iudas et fratres eius et univérsa ecclésia Israel, ut agántur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicésima die mensis Cásleu, cum lætítia et gáudio.

RESPONSORIUM

1 Mac 4, 57a. 56a. 58a; 2 Mac 10, 38a

R. Ornavérunt fáciem templi corónis áureis, et fecérunt dedicatiónem altáris; * Et facta est lætítia in pópulo magna valde.
V. In hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum. * Et facta est lætítia in pópulo magna valde.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi

(Cat. 5, De fide et symbolo, 12-13: PG 33, 519-523)

De fidei symbolo

     Fidem in addiscéndo atque profiténdo, illam solam ampléctere et serva, quæ nunc tibi ab Ecclésia tráditur, ex ómnibus Scriptúris valláta. Cum enim non omnes possint Scriptúras légere, sed álios quidem imperítia, álios vero occupátio quædam a cognitióne impédiat, ne ánima per ignoratiónem intéreat, paucis versículis sýmboli univérsum fídei dogma comprehéndimus.
     Hanc vero fidem tamquam viáticum in omni témpore vitæ habére iúbeo et præter eam nullam áliam ámplius suscípere; neque étiam si nos ipsi mutáti, his quæ nunc docémus contrária loquerémur, neque étiam si ángelus contrárius in lucis ángelum transfigurátus, in errórem te vellet abdúcere. Nam licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vos, præter id quod nunc accepístis, anáthema sit vobis.
     Et modo quidem nudis verbis tenus áudiens, fidem memória rétine; singulórum vero cápitum éxcipe opportúno témpore ex divínis Scriptúris assertiónem. Non enim ut homínibus líbuit, fídei summa compósita est; sed selécta ex ómnibus Scriptúris commendatióra cápita unam fídei doctrínam perfíciunt et complent. Et quemádmodum sinápis semen in módico grano plures ramos circumpléctitur, ita et fides hæc paucis in verbis, omnem tam vétere quam novo in testaménto conténtam pietátis cognitiónem, in sinu velut invólvit.
     Vidéte ítaque, fratres, et tenéte traditiónes, quas nunc accípitis, et inscríbite eas in latitúdine cordis vestri.
     Religióse observáte ne quos alícubi deprædétur inimícus inértes ac remíssos, ne quis hæréticus, eórum quæ vobis trádita sunt, pervértat quídpiam. Fides enim est proícere argéntum ad mensam, quod a nobis prǽstitum est. Deus vero repóscet a vobis depósiti ratiónem. Contéstor, sicut ait Apóstolus, coram Deo qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu qui testimónio proféssus est sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut hanc vobis tráditam fidem immaculátam custodiátis, usque ad apparitiónem Dómini nostri Iesu Christi.
     Thesáurus vitæ nunc tibi tráditus est, et depósitum suum requíret Dóminus témpore apparitiónis suæ, quam própriis tempóribus osténdet beátus et solus princeps, rex regnántium et dóminus dominántium; qui solus habet immortalitátem, lucem hábitans inaccessíbilem, quem nullus hóminum vidit neque vidére potest. Cui glória, honor et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Hebr 10, 38-39; cf. Hab 2, 4

R. Iustus meus ex fide vivet; quod si subtráxerit se, non sibi cómplacet in eo ánima mea. * Nos autem non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ.
V. Ecce qui incrédulus est, non erit recta ánima eius in semetípso. * Nos autem non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quǽsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)