[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


12. november 2020, Feria V.
hebd. IV

S. Iosaphat, episcopi et martyris, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 november 2020
S. Iosaphat, episcopi et martyris, memoria


Natus est in Ucraina circa annum 1580 ex parentibus orthodoxis; fidem catholicam amplexus, inter monachos sancti Basilii adlectus est. Sacerdotio insignitus et episcopus Polocensis (Polock) electus, mirum in modum unitati Ecclesiæ studuit. Ab hostibus ad necem petitus, anno 1623 martyr occubuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

9, 1-4a. 18-27
Oratio et visio Danielis

     In anno primo Daríi fílii Asuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, anno uno regno eius, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Ieremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónes Ierúsalem, septuagínta anni; et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum, ut quǽrerem rogatiónem et deprecatiónem in ieiúniis, sacco et cínere. Et orávi Dóminum Deum et conféssus sum et dixi:
     «Inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; áperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram et civitátem, super quam invocátum est nomen tuum; neque enim in iustificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine; placáre, Dómine, atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum».
     Cumque adhuc lóquerer et orárem et confitérer peccáta mea et peccáta pópuli mei Israel et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei pro monte sancto Dei mei, adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni; et dócuit me et locútus est mihi dixítque: «Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo; ego autem veni, ut indicárem, quia vir desideriórum es tu; ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem. Septuagínta hebdómades decrétæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur iustítia sempitérna, et impleátur vísio et prophétes, et ungátur Sanctus sanctórum.
     Scito ergo et animadvérte: ab éxitu sermónis ut íterum ædificétur Ierúsalem usque ad christum ducem, hebdómades septem. Et hebdómades sexagínta duæ erunt; et rursum ædificábitur platéa et muri in angústia témporum.
     Et post hebdómades sexagínta duas occidétur christus; et nihil erit ei. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus ducis ventúri, et finis eius vástitas et usque ad finem belli statúta desolátio.
     Confirmábit autem pactum multis hebdómade una; et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium, et erit super alam abominatiónis vastátor et úsquedum consummátio et decrétum effundántur super vastatórem».

RESPONSORIUM

Bar 2, 16a; Dan 9, 18a; Ps 79 (80), 20

R. Próspice, Dómine, de domo sancta tua, et atténde in nos; inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; * Aperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram.
V. Dómine Deus virtútum, convérte nos, et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. * Aperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram.

LECTIO ALTERA

E Lítteris encýclicis Ecclésiam Dei Pii papæ Undécimi

(AAS 15 [1923], 573. 576-577)

Sanguinem suum pro Ecclesiæ unitate profudit

     Ecclésiam Dei admirábili consílio sic constitútam, ut in plenitúdine témporum esset imménsæ famíliæ instar, quæ humáni géneris universitátem complecterétur, cum áliis insignítis notis, tum œcuménica unitáte scimus divínitus esse conspícuam.
     Etenim Christus Dóminus non modo quod ipse a Patre munus accéperat, solis Apóstolis demandávit cum dixit: Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra; eúntes ergo docéte omnes gentes, sed étiam Apostolórum summe unum vóluit esse collégium, duplíciter coagmentátum arctíssimo vínculo, intrínsecus quidem fide eádem et caritáte, quæ diffúsa est in córdibus per Spíritum Sanctum, extrínsecus autem uníus in omnes regímine, cum Apostolórum principátum Petro contúlerit, tamquam perpétuo unitátis princípio ac visíbili fundaménto.
     Illa autem ut in perpétuum únitas consensióque consísteret, eam providentíssimus Deus sanctitátis simul et martýrii tamquam signo consecrávit.
     Quæ tanta laus óbtigit archiepíscopo illi Polocénsi Iósaphat, ritus slavónici orientális, quem iure præclárum vel decus vel cólumen Slavórum orientálium agnóscimus; síquidem vix áliquis álius magis eórum nomen illustrávit aut mélius salúti cóntulit, quam hic ipsórum et pastor et apóstolus, præsértim cum sánguinem suum pro Ecclésiæ sanctæ unitáte profúdit. Quin étiam cælésti quodam instínctu se movéri séntiens, ad sanctam universáliter redintegrándam unitátem, plúrimum eo sese conférre posse intelléxit, si ritum orientálem slavónicum et basiliánum vitæ monásticæ institútum in Ecclésiæ universális unitáte retinéret.
     Intérea vero in primis de suórum cívium cum Petri cáthedra coniunctióne sollícitus, quæcúmque ad eam qua promovéndam, qua confirmándam arguménta suppéterent, úndique conquirébat, præsértim libros litúrgicos pervolutándo, quibus Orientáles ipsíque dissidéntes secúndum sanctórum Patrum præscrípta uti consuevíssent. Hac ígitur tam diligénti præparatióne adhíbita, unitátis instaurándæ negótium cœpit, tanta simul cum vi et suavitáte tantóque cum fructu ágere, ut ab ipsis adversáriis «raptor animárum» nuncuparétur.

RESPONSORIUM

Io 17, 11b. 23. 22a

R. Dixit Iesus: Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, * ut sint consummáti in unum, et cognóscat mundus quia tu me misísti.
V. Ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis. * Ut sint consummáti in unum, et cognóscat mundus quia tu me misísti.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Iósaphat ánimam suam pro óvibus pósuit, ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)