[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


25. november 2020, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd.
S. Catharinæ Alexandrinæ, virginis et martyris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

25 november 2020
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

2,1-9
Falsi doctores

     Caríssimi: Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis, et eum, qui emit eos, Dominatórem negántes superdúcent sibi célerem perditiónem. Et multi sequéntur eórum luxúrias, propter quos via veritátis blasphemábitur; et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur. Quibus iudícium iam olim non cessat, et perdítio eórum non dormítat.
     Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit in iudícium reservátos; et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noe iustítiæ præcónem custodívit dilúvium mundo impiórum indúcens; et civitátes Sódomæ et Gomórræ in cínerem rédigens eversióne damnávit, exémplum ponens eórum, quæ sunt ímpiis futúra; et iustum Lot oppréssum a nefandórum luxúria conversatiónis éruit: aspéctu enim et audítu iustus hábitans apud eos, diem de die ánimam iustam iníquis opéribus cruciábat. Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre.

RESPONSORIUM

Mt 7, 15; 24, 11. 24

R. Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, * Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.
V. Multi pseudoprophétæ surgent, et dabunt signa, et sedúcent multos. * Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancto Macário epíscopo attribútis

(Hom. 28:PG 34,710-711)

Væ animæ, si non habuerit Christum in se habitantem!

     Quemádmodum olim Deus infénsus Iudǽis trádidit Ierúsalem in spectáculum hóstibus, et domináti sunt in eos qui óderant illos, nec erat ámplius ibi festum neque oblátio, sic étiam irátus ánimæ, propter transgressiónem mandáti, trádidit eam hóstibus, qui cum sic seduxíssent eam, pénitus eam deformárunt.
     Et quemádmodum domus, si cáreat dómino inhabitánte, ténebras, probrum ac contuméliam índuit, sordibúsque ac stércore replétur; sic quoque ánima destitúta Dómino suo, cum ángelis in se tripudiánte, ténebris peccáti, turpitúdine affectiónum atque omni ignomínia replétur.
     Væ viæ, si nemo in ea ámbulet, nec áudiat in ea vocem hóminis! quia receptáculum est bestiárum. Væ ánimæ, si non ámbulet in ea Dóminus, atque voce sua fuget ex ea spiritáles nequítiæ béstias! Væ dómui, si non dóminus eam inhábitet! Væ terræ, si carúerit, qui exérceat eam, colóno! Væ navi, si destituátur gubernatóre, quóniam flúctibus et tempestáte maris iactáta perit! Væ ánimæ, cum verum gubernatórem Christum in se non habúerit! Quóniam in acérbo tenebrárum mari degens et flúctibus affectiónum quassáta, atque a spirítibus nequam velut hiemáli tempestáte iactáta, tandem intéritum conséquitur.
     Væ ánimæ, si carúerit, qui éxcolat illam diligénter, Christo, ut bonos fructus Spíritus prodúcere possit! quia, cum sit desérta, spinis ac tríbulis plena, tandem exustiónem ignis pro fructu prodúcit ac conséquitur. Væ ánimæ, si non habúerit Dóminum suum Christum in se habitántem! Quia, cum sit desérta, ac fetóre affectiónum scáteat, diversórium exsístit vitiórum.
     Quemádmodum enim colónum, si accíngat se ad excoléndam terram, opórtet instruménta atque induménta ad cultúram accómmoda súmere; ita Christus, rex ille cæléstis ac verus agrícola, véniens ad desolátam per vítium humanitátem, assúmpto córpore ac pro instruménto crucem portándo, excóluit ánimam desértam, et ex ea decérpsit spinas et tríbulos pravórum spirítuum, et lólia peccáti evúlsit, atque omne fenum peccatórum eius igni combússit; cumque sic exercuísset illam ligno crucis, plantávit in ea pulchérrimum hortum Spíritus, omnis géneris suavíssimum et gratíssimum fructum Deo velut Dómino producéntem.

RESPONSORIUM

Io 15, 1. 5a. 9a

R. Ego sum vitis vera, et vos pálmites; * Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.
V. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. * Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)