[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


4. december 2020, Feria VI.
hebd. I

TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R. Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

19, 16-25
Conversio futura Ægyptiorum et Assyriorum

     In die illa erunt Ægýpti quasi mulíeres et stupébunt et timébunt a fácie commotiónis manus Dómini exercítuum, quam ipse movébit super eam. Et erit terra Iudae Ægýpto in pavórem: omnis, qui illíus fúerit recordátus, pavébit a fácie consílii Dómini exercítuum, quod ipse cogitávit super eam.
     In die illa erunt quinque civitátes in terra Ægýpti loquéntes lingua Chánaan et iurántes per Dóminum exercítuum. Cívitas solis vocábitur una.
     In die illa erit títulus Dómini in médio terræ Ægýpti, et títulus Dómino iuxta términum eius. Et erit in signum et in testimónium Dómino exercítuum in terra Ægýpti. Clamábunt enim ad Dóminum a fácie tribulántium, et mittet eis salvatórem et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa; et colent eum in hóstiis et in munéribus et vota vovébunt Dómino et solvent. Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga et sanábit; et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis et sanábit eos.
     In die illa erit via de Ægýpto in Assýriam; et intrábit Assýrius Ægýptum et Ægýptius in Assýriam, et sérvient Ægýptii cum Assýriis.
     In die illa erit Israel tértius cum Aegýpto et Assýria; benedíctio in médio terræ, cui benedícet Dóminus exercítuum dicens: «Benedíctus pópulus meus Ægýptius, et opus mánuum meárum Assýrius, et heréditas mea Israel».

RESPONSORIUM

Is 19, 21; Lc 13, 29

R. Cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa, * et colent eum in hóstiis et in munéribus.
V. Et vénient ab oriénte et occidénte et aquilóne et austro, et accúmbent in regno Dei. * Et colent eum in hóstiis et in munéribus.

LECTIO ALTERA

De libro «Proslógion» sancti Ansélmi epíscopi

(Cap. 1: Opera omnia, Edit. Schmitt, Seccovii, 1938, 1, 97-100)

Desiderium contemplandi Deum

     Eia nunc, homúncio, fuge páululum occupatiónes tuas, abscónde te módicum a tumultuósis cogitatiónibus tuis. Abice nunc onerósas curas, et postpóne laboriósas distensiónes tuas. Vaca aliquántulum Deo, et requiésce aliquántulum in eo.
     Intra in cubículum mentis tuæ; exclúde ómnia præter Deum et quæ te iuvent ad quæréndum eum, et, clauso óstio, quære eum. Dic nunc, totum cor meum, dic nunc Deo: Quæro vultum tuum; vultum tuum, Dómine, requíro.
     Eia nunc ergo, tu, Dómine Deus meus, doce cor meum ubi et quómodo te quærat, ubi et quómodo te invéniat.
     Dómine, si non es hic, ubi te quæram abséntem? Si autem ubíque es, cur non vídeo te præséntem? Sed certe hábitas lucem inaccessíbilem. Et ubi est lux inaccessíbilis, aut quómodo accédam ad lucem inaccessíbilem? Aut quis me ducet, et indúcet in illam, ut vídeam te in illa? Deínde, quibus signis, qua fácie te quæram? Numquam te vidi, Dómine Deus meus; non novi fáciem tuam.
     Quid fáciet, altíssime Dómine, quid fáciet iste tuus longínquus exsul? Quid fáciet servus tuus ánxius amóre tui, et longe proiéctus a fácie tua? Anhélat vidére te, et nimis abest illi fácies tua. Accédere ad te desíderat, et inaccessíbilis est habitátio tua. Inveníre te cupit, et nescit locum tuum. Quǽrere te afféctat, et ignórat vultum tuum.
     Dómine, Deus meus es, et Dóminus meus es, et numquam te vidi. Tu me fecísti et refecísti, et ómnia mea bona tu mihi contulísti, et nondum novi te. Dénique ad te vidéndum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum.
     Et o tu, Dómine, úsquequo? Usquequo, Dómine, obliviscéris nos, úsquequo avértes fáciem tuam a nobis? Quando respícies et exáudies nos? Quando illuminábis óculos nostros, et osténdes nobis fáciem tuam? Quando restítues te nobis?
     Réspice, Dómine, exáudi, illúmina nos, osténde nobis teípsum. Restítue te nobis, ut bene sit nobis; sine quo tam male est nobis. Miseráre labóres et conátus nostros ad te, qui nihil valémus sine te.
     Doce me quǽrere te, et osténde te quærénti; quia nec quǽrere te possum, nisi tu dóceas, nec inveníre, nisi te osténdas. Quæram te desiderándo, desíderem quæréndo, invéniam amándo, amem inveniéndo.

RESPONSORIUM

Ps 79 (80), 19. 20; 105 (106), 4

R. Non discédemus a te, vivificábis nos, Dómine, et nomen tuum invocábimus: * Illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
V. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo. * Illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut, ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)