[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


16. december 2020, Feria IV.
hebd. III

TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Pro O.P.: B. Sebastiani Maggi, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

16 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

31, 1-3; 32, 1-8
Regnum iustitiæ veræ

     Væ, qui descéndunt in Ægýptum ad auxílium, in equis sperántes et habéntes fidúciam super quadrígis quia multæ sunt, et super equítibus quia præválidi nimis, et non inténdunt in Sanctum Israel et Dóminum non requírunt!
     Tamen et ipse sápiens addúcit malum et verba sua non retráctat; et consúrget contra domum pessimórum et contra auxílium operántium iniquitátem. Ægýptius homo et non Deus, et equi eórum caro et non spíritus; et Dóminus inclinábit manum suam, et córruet auxiliátor et cadet, cui præstátur auxílium, simúlque omnes consuméntur.
     Ecce in iustítia regnábit rex, et príncipes in iudício præerunt. Et erit vir sicut latíbulum a vento et refúgium a tempestáte, sicut rivi aquárum in sitiénte terra et umbra petræ magnæ in terra árida.
     Non caligábunt óculi vidéntium, et aures audiéntium diligénter auscultábunt, et cor stultórum intéllegit sciéntiam, et lingua balbórum velóciter loquétur et plane. Non vocábitur ultra is, qui insípiens est, nóbilis, neque frauduléntus appellábitur maior; stultus enim fátua lóquitur et cor eius cógitat iniquitátem, ut perfíciat impietátem et loquátur contra Dóminum erróres et vácuam fáciat ánimam esuriéntem et potum sitiénti áuferat.
     Fraudulénti fraudes péssima sunt; ipse enim cogitatiónes concínnat ad perdéndos mites in sermóne mendáci, étiam quando pauper iudícium víndicat. Nóbilis vero consília nobília dat, et ipse ad nobília assúrget.

RESPONSORIUM

Is 32, 3. 4; Ier 23, 5

R. Non caligábunt óculi vidéntium et aures audiéntium diligénter auscultábunt; * et cor stultórum intélleget sciéntiam.
V. Suscitábo David germen iustum, et regnábit rex, et sápiens erit. * Et cor stultórum intélleget sciéntiam.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 20, 4-5: SCh 100, 634-640)

Adveniente Christo, videbitur Deus ab hominibus

     Unus est Deus, qui verbo et sapiéntia fecit et aptávit ómnia.
     Est autem hic Verbum eius, Dóminus noster Iesus Christus, qui in novíssimis tempóribus homo in homínibus factus est, ut finem coniúngeret princípio, hoc est hóminem Deo.
     Et proptérea prophétæ, ab eódem Verbo prophéticum accipiéntes charísma, prædicavérunt eius secúndum carnem advéntum, per quem commíxtio et commúnio Dei et hóminis secúndum plácitum Patris facta est, ab inítio prænuntiánte Verbo Dei quóniam vidébitur Deus ab homínibus et conversábitur cum eis super terram, et colloquerétur et affutúrus esset suo plásmati, salvans illud, et perceptíbilis ab eo, et líberans nos de mánibus ómnium odiéntium nos, hoc est ab univérso transgressiónis spíritu, et fáciens nos servíre sibi in sanctitáte et iustítia omnes dies nostros, uti compléxus homo Spíritum Dei in glóriam cedat Patris.
     Præsignificábant ígitur prophétæ quóniam vidébitur Deus ab homínibus, quemádmodum et Dóminus ait: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
     Sed secúndum magnitúdinem quidem eius et inenarrábilem glóriam nemo vidébit Deum et vivet, incapábilis enim Pater, secúndum autem dilectiónem et humanitátem et quod ómnia possit, étiam hoc concédit iis qui se díligunt, id est vidére Deum, quod et prophetábant prophétæ: quóniam quæ impossibília sunt apud hómines, possibília apud Deum.
     Homo étenim a se non vidébit Deum; ille autem volens vidébitur homínibus, quibus vult et quando vult et quemádmodum vult: potens est enim in ómnibus Deus, visus quidem tunc per Spíritum prophétice, visus autem et per Fílium adoptíve, vidébitur autem et in regno cælórum paternáliter, Spíritu quidem præparánte hóminem in Fílium Dei, Fílio autem adducénte ad Patrem, Patre autem incorruptélam donánte in ætérnam vitam, quæ unicuíque evénit ex eo quod vídeat Deum.
     Quemádmodum enim vidéntes lumen intra lumen sunt et claritátem eius percípiunt, sic et qui vident Deum intra Deum sunt, percipiéntes eius claritátem. Vivíficat autem Dei cláritas: percípiunt ergo vitam qui vident Deum.

RESPONSORIUM

Deut 18, 18; Lc 20, 13; cf. Io 6, 14

R. Prophétam suscitábo eis, et ponam verba mea in ore eius; * loquetúrque ad eos ómnia quæ præcépero illi.
V. Mittam Fílium meum diléctum. Hic est vere prophéta qui ventúrus est in mundum. * Loquetúrque ad eos ómnia quæ præcépero illi.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut Fílii tui ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ remédia largiátur, et prǽmia ætérna concédat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)