[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


27. december 2020, Dominica
hebd. I

Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

27 december 2020
Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph, festum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dulce fit nobis memoráre parvum
Názaræ tectum tenuémque cultum;
éxpedit Iesu tácitam reférre
cármine vitam.

Arte qua Ioseph húmili excoléndus,
ábdito Iesus iuvenéscit ævo,
seque fabrílis sócium labóris
ádicit ultro.

Assidet nato pia mater almo,
ássidet sponso bona nupta, felix
si potest curas releváre lassis
múnere amíco.

O neque expértes óperæ et labóris,
nec mali ignári, míseros iuváte;
quotquot implórant cólumen, benígno
cérnite vultu.

Sit tibi, Iesu, decus atque virtus,
sancta qui vitæ documénta præbes,
quique cum summo Genitóre et almo
Flámine regnas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum.

Ant. 2 Magi, intrántes domum, invenérunt Púerum cum María matre eius.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Magi, intrántes domum, invenérunt Púerum cum María matre eius.

Ant. 3 Consúrgens Ioseph accépit Púerum et Matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Consúrgens Ioseph accépit Púerum et Matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum.

V. Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino.
R. Et multitúdinem pacis fíliis tuis.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

5, 21 – 6, 4
De vita christiana in familia

     Fratres: Subiécti ínvicem estóte in timóre Christi. Mulíeres viris suis sicut Dómino, quóniam vir caput est mulíeris, sicut et Christus caput est ecclésiæ, ipse salvátor córporis. Sed ut ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris in ómnibus.
     Viri, dilígite uxóres, sicut et Christus diléxit ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret mundans lavácro aquæ in verbo, ut exhibéret ipse sibi gloriósam ecclésiam non habéntem máculam aut rugam aut áliquid eiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit; nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclésiam, quia membra sumus córporis eius. Propter hoc relínquet homo patrem et matrem et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Sacraméntum hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclésia! Verúmtamen et vos sínguli unusquísque suam uxórem sicut seípsum díligat; uxor autem tímeat virum.
     Fílii, obœdíte paréntibus vestris in Dómino, hoc enim est iustum. Honóra patrem tuum et matrem, quod est mandátum primum cum promissióne, ut bene sit tibi et sis longǽvus super terram. Et, patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros, sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini.

RESPONSORIUM

Eph 6, 1-2a; Lc 2, 51

R. Fílii, obœdíte paréntibus vestris in Dómino, hoc enim est iustum; * honóra patrem tuum et matrem tuam.
V. Descéndit Iesus cum María et Ioseph; et venit Názareth et erat súbditus illis. * Honóra patrem tuum et matrem tuam.

LECTIO ALTERA

Ex Allocutiónibus Pauli papæ Sexti

(Allocutio habita Nazareth 5 ianuarii 1964)

Exemplum Nazareth

     Nazaréna domus schola est, in qua íncipit Christi vita dignósci: Evangélii nempe schola.
     Hic enim primum aspícere díscimus, audíre, meditári, pénitus perspícere quæ in simplicíssima hac et humíllima pulcherrimáque Fílii Dei revelatióne vis alta insit et arcána. Sed et imitári fortásse sensim díscimus.
     Hic quidem ratiónem viámque percípimus, qua Christus quis sit fácile cognoscámus. Hic appríme intellégimus quantum ea consideránda sint, quæ illíus in nobis habitatiónem respíciunt ac véluti inclúdunt, loca vidélicet, témpora, mores, sermo, sacri ritus, ómnia dénique, quibus Iesus est usus ut se mundo fáceret maniféstum. Omnia hic vocem, ómnia significatiónem habent.
     Hic profécto, hac in schola, perspícimus cur spiritális tenénda sit disciplína, si quis Evangélii sequi doctrínam atque Christi cúpiat esse discípulus.
     O quómodo ad nostram libénter redíre vellémus infántiam, nosque Nazarénæ huic húmili eidémque sublími scholæ rursus commíttere! Quam veheménter gestirémus nostrum redintegráre stúdium ad veram vitæ sciéntiam iuxta Maríam et ad divinárum veritátum intellegéntiam comparándam!
     At hic nónnisi peregríni consídimus, votúmque hoc depónere cógimur, quo institutiónem numquam absolútam ad noscéndum Evangélium hac in domo pergámus. Non tamen abíbimus quin festinánter, ac véluti furtim, breves quosdam e Nazaréna sede mónitus referámus.
     Siléntium enim hæc docet in primis. Utinam óptima in nobis reviréscat siléntii æstimátio, mirándi nempe huius ac necessárii mentis hábitus, dum in æstuánti ætátis nostræ nimiúmque exagitáta vita tot vociferatiónibus, strepítibus, clamóribus impugnámur. O Nazarénum siléntium, doce nos in bonis esse cogitatiónibus defíxos, ad interióra spíritus inténtos, ad secréta Dei consília verorúmque mandáta magistrórum audiénda probe parátos; doce nos quantum opus sint atque váleant præparatiónes, stúdium, meditátio, personális intimúsque ordo vitæ, orátio, quam Deus solus réspicit in occúlto.
     Domésticam hic prætérea vivéndi percípimus ratiónem. Nos sane Názareth admóneat quid sit família, quid eius commúnio dilectiónis, eius gravis ac nítida pulchritúdo, sacra eius inviolabilísque propríetas; demónstret quam dulcis in família sit institútio, pro qua nihil áliud substítui possit; edóceat quod sit eius in sociáli órdine natívum offícium.
     Operis dénique hic cognóscimus disciplínam. O Nazaréna sedes, fabri Fílii domus, hic potíssimum sevéram quidem sed redemptrícem labóris humáni legem intellégere optámus et celebráre; labóris hic dignitátem sic instauráre, ut ab ómnibus sentiátur; illud hoc in tecto commemoráre, non posse labórem semetípsum finem sibi esse, sed suam libertátem præstantiámque súmere non tantum ex suo quod vocant moménto œconómico, verum ex iis étiam rebus, quibus ad præclárum finem ipse dirígitur; hic dénique totíus mundi operáriis salútem vólumus nuntiáre, iisdémque magnum exémplar osténdere, divínum fratrem, prophétam iustárum ómnium, quæ ad eos pertíneant, causárum, Christum vidélicet Dóminum nostrum.

RESPONSORIUM

2 Cor 13, 11; Eph 5, 19; Col 3, 23

R. Gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte: * Cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino.
V. Quodcúmque fácitis ex ánimo operámini, sicut Dómino, et non homínibus. * Cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ dignátus es exémpla præbére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in lætítia domus tuæ prǽmiis fruámur ætérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)