[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


11. ianuarius 2021, Feria II.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I
Pro O.P.: B. Bernardi Scamacca, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Somno reféctis ártubus,
spreto cubíli, súrgimus:
nobis, Pater, canéntibus
adésse te depóscimus.

Te lingua primum cóncinat,
te mentis ardor ámbiat,
ut áctuum sequéntium
tu, sancte, sis exórdium.

Cedant tenébræ lúmini
et nox diúrno síderi,
ut culpa, quam nox íntulit,
lucis labáscat múnere.

Precámur ídem súpplices
noxas ut omnes ámputes,
et ore te canéntium
laudéris in perpétuum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Ætérna lux, divínitas,
in unitáte Trínitas,
te confitémur débiles,
te deprecámur súpplices.

Summum Paréntem crédimus
Natúmque Patris únicum,
et caritátis vínculum
qui iungit illos Spíritum.

O véritas, o cáritas,
o finis et felícitas,
speráre fac et crédere,
amáre fac et cónsequi.

Qui finis et exórdium
rerúmque fons es ómnium,
tu solus es solácium,
tu certa spes credéntium.

Qui cuncta solus éfficis
cunctísque solus súfficis,
tu sola lux es ómnibus
et prǽmium sperántibus.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Sirácidæ

1, 1-25
Divinae sapientiæ mysterium

     Omnis sapiéntia a Dómino Deo est et cum illo fuit semper et est ante ævum. Arénam maris et plúviæ guttas et dies sǽculi quis dinumerávit? Altitúdinem cæli et latitúdinem terræ et profúndum abýssi quis mensus est? Sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia quis investigávit? Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo. Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna. Radix sapiéntiæ cui reveláta est? Et astútias illíus quis agnóvit?
     Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? Et multíplicem perítiam illíus quis intelléxit? Unus est Altíssimus, creátor omnípotens et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum suum et dóminans, Deus. Ipse creávit illam in spíritu sancto et vidit et dinumerávit et mensus est; et effúdit illam super ómnia ópera sua et super omnem carnem secúndum largitátem suam et prǽbuit illam diligéntibus se.
     Timor Dómini glória et gloriátio et lætítia et coróna exsultatiónis. Timor Dómini delectábit cor et dabit lætítiam et gáudium et longitúdinem diérum. Timénti Dóminum bene erit in extrémis et in die defunctiónis suæ benedicétur. Diléctio Dei honorábilis sapiéntia; quibus autem apparúerit, dispértit eam in visiónem sui ipsíus et in agnitióne magnálium suórum.
     Inítium sapiéntiæ timor Dómini et cum fidélibus in vulva concreáta est; cum homínibus veritátis ab ævo fundáta est et sémini eórum se credet. Timor Dómini sciéntiæ religiósitas; religiósitas custódiet et iustificábit cor, iucunditátem atque gáudium dabit. Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum; et inébriat eos frúctibus suis. Omnem domum illíus implébit rebus pretiósis et receptácula thesáuris illíus.
     Coróna sapiéntiæ timor Dómini, repóllens pacem et salútis fructum: utráque autem sunt dona Dei. Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia effúndit quasi plúviam; et glóriam tenéntium se exáltat. Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi.

RESPONSORIUM

Sir 1, 7a. 10. 1a. 9a

R. Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? Altíssimus effúdit illam super omnem carnem, * et prǽbuit illam diligéntibus se.
V. Omnis sapiéntia a Dómino Deo est, ipse creávit illam in Spíritu Sancto. * Et prǽbuit illam diligéntibus se.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios  

(Nn. 59, 2 – 60, 4; 61, 3: Funk 1, 135-141)

Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis

     Contínuo orántes ac supplicántes precábimur, ut Opifex ómnium rerum númerum electórum suórum constitútum in toto mundo consérvet íntegrum per diléctum púerum Iesum Christum, per quem nos vocávit de ténebris in lucem, de ignorántia in cognitiónem glóriæ nóminis sui; ut sperémus in nómine tuo, princípio omnis creatúræ, ut óculis cordis nostri apértis cognoscámus te solum, altíssimum in altíssimis, sanctus in sanctis quiescéntem; qui humílias arrogántiam superbórum, solvis cogitatiónes géntium, húmiles élevas et excélsos humílias, dívites facis et páuperes, occídis et salvas et vivíficas, solus benefáctor spirítuum et Deus omnis carnis; qui intuéris in abýssos, inspéctor óperum hóminum, periclitántium adiútor, desperántium salvátor, omnis spíritus creátor et epíscopus; qui gentes in terra multíplicas et ex ómnibus éligis eos, qui te díligunt per Iesum Christum Fílium tuum diléctum, per quem nos erudivísti, sanctificásti, honorásti.
     Rogámus te, Dómine, ut sis adiútor et auxiliátor noster. Eos nostrum, qui in tribulatióne sunt, líbera, humílium miserére, lapsos éleva, inópibus occúrre, infírmos sana, errántes pópuli tui convérte; nutri esuriéntes, solve captívos nostros, érige imbecílles, consoláre pusillánimes; cognoscúnto te omnes gentes, quod tu es Deus solus et Iesus Christus puer tuus ac nos pópulus tuus et oves páscuæ tuæ.
     Tu enim perénnem mundi constitutiónem per efféctus manifestásti; tu, Dómine, orbem terræ fundásti, fidélis in ómnibus generatiónibus, iustus in iudíciis, admirábilis in fortitúdine et magnificéntia, sápiens in condéndo et prudens in creátis stabiliéndis, bonus in iis, quæ vidéntur, et fidélis in eos, qui in te confídunt, benígnus et miséricors; dimítte nobis iniquitátes et iniustítias et peccáta et delícta nostra.
     Ne ímputes omne peccátum servórum tuórum et servárum, sed purífica nos in veritáte tua et dírige gressus nostros, ut in pietáte et iustítia et simplicitáte cordis ambulémus et agámus quæ bona et beneplácita sunt coram te ac coram princípibus nostris.
     Immo, Dómine, osténde fáciem tuam super nos, ut bonis fruámur in pace, ut tegámur manu tua poténti et ab omni peccáto liberémur brácchio tuo excélso, ac líbera nos ab iis, qui nos odérunt iniúste.
     Da concórdiam ac pacem et nobis et ómnibus habitántibus terram, sicut dedísti pátribus nostris, pie te invocántibus in fide et veritáte. Qui solus hæc et plura bona nobíscum ágere potes, tibi confitémur per pontíficem ac patrónum animárum nostrárum Iesum Christum, per quem tibi glória et maiéstas et nunc et in generatiónem generatiónum et in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Ps 76 (77), 14b-16

R. Quis Deus magnus sicut Deus noster? * Tu es Deus, qui facis mirabília.
V. Notam fecísti in pópulis virtútem tuam, redemísti in brácchio tuo pópulum tuum. * Tu es Deus, qui facis mirabília.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)