[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


15. ianuarius 2021, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I
Pro O.P.: SS. Francisci Fernandez de Capillas, presbyteri, Petri Sans, episcopi, et sociorum, martyrum in Sina, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

15 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

43, 14-37
Laus divina in creatione

     Império suo [Altíssimus] accelerávit nivem et próperat coruscatiónes iudícii sui. Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves. In magnitúdine sua firmávit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis. Vox tonítrui eius tremefácit terram, in conspéctu eius commovebúntur montes. In voluntáte eius aspirábit notus, tempéstas aquilónis et congregátio spíritus. Et, sicut aves deponéntes ad sedéndum, aspérgit nivem, et, sicut locústa demérgens, descénsus eius: pulchritúdinem candóris eius admirábitur óculos, et super imbrem eius expavéscet cor.
     Gelu sicut salem effúndet super terram, et, dum geláverit, fit tamquam cacúmina tríbuli. Frígidus ventus áquilo flabit, et gelábit crystállus super aquam; super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aqua. Devorábit montes et exúret desértum, et exstínguet víridem sicut ignis. Medicína ómnium in festinatióne nébulæ, et ros óbvians ab ardóre hilaréscet. Cogitatióne sua placávit abýssum, et plantávit in illa ínsulas.
     Qui návigant mare, enárrant perícula eius, et audiéntes áuribus nostris admirámur. Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera et ómnium pécorum et creatúra belluárum. Propter ipsum iter prósperat ángelus eius, et in sermóne eius compósita sunt ómnia. Multa dicémus et deficiémus verbis; consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!». Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. Terríbilis Dóminus et magnus veheménter et mirábilis poténtia ipsíus.
     Glorificántes Dóminum exaltáte, quantumcúmque potuéritis; supervalébit enim adhuc, et admirábilis magnificéntia eius. Exaltántes eum replémini virtúte; ne laborétis, non enim perveniétis usquam. Quis vidit eum et enarrábit? Et quis magnificábit eum sicut est? Multa abscóndita sunt maióra his; pauca enim vídimus óperum eius. Omnia autem Dóminus fecit et pie agéntibus dedit sapiéntiam.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 43, 29. 30

R. Glorificántes Deum, multa dicémus et deficiémus verbis; * Consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!».
V. Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. * Consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!».

LECTIO ALTERA

Ex Oratióne sancti Athanásii epíscopi Contra gentes

(Nn. 42-43: PG 25, 83-87)

Omnia vere divinum concentum per Verbum componunt

     Nihil est rerum ómnium quæ sunt et fiunt, quod non in ipso et per ipsum factum sit et consístat, uti étiam vir theólogus his verbis docet: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
     Quemádmodum enim músicus lyra ad concéntum accommodáta, gravibúsque cum acútis et médiis cum áliis arte temperátis unum éfficit concéntum; ita quoque Dei Sapiéntia univérsum mundum véluti lyram tenens, resque aérias cum terrénis et cæléstes cum aériis coniúngens, omniáque cum síngulis conéctens, et suo nutu ac voluntáte circumdúcens, unum mundum unúmque mundi órdinem pulchre et concínne ádmodum éfficit ipsúmque ínterim Dei Verbum apud Patrem manet immóbile, dum ómnia, prout Patri visum fúerit, suæ natúræ constántia movet. Omnia dénique pro sua natúra illo dante vivunt et consístunt admirabilémque ac vere divínum concéntum per ipsum compónunt.
     Ut vero res tanta, imágine áliqua intéllegi possit, age: numerósi alicúius chori exémplum adducámus. Itaque quemádmodum in choro ex váriis homínibus, púeris, muliéribus, sénibus et adulescéntibus compósito, uno prǽside moderánte, sínguli pro sua natúra et facultáte cantant, vir ut vir, puer ut puer, senex ut senex, aduléscens ut aduléscens, omnes tamen unum concéntum effíciunt, vel quemádmodum nostra ánima eódem témpore nostros sensus pro cuiúsque efficacitáte movet, ádeo ut præsénte re áliqua omnes simul moveántur oculúsque vídeat, auris áudiat, manus tangat, odorátus olfáciat, gustet gustátus aliáque córporis membra sæpe étiam agant, verbi grátia, pedes ámbulent; ita profécto rem quoque se habére in univérsa rerum natúra, licet ténue ádmodum sit exémplum, altióre tamen intellegéntia est percipiéndum.
     Nimírum uno ictu Dei Verbi nutus, ómnia simul administrántur, ádeo ut, quæ rerum singulárum própria sunt, ea a síngulis fiant et ab ómnibus simul unus ordo perficiátur.

RESPONSORIUM

Tob 12, 6b

R. Deum benedícite et illi confitémini coram ómnibus vivéntibus, quæ fecit nobíscum bona, * ut benedicátis et decantétis nómini eius.
V. Sermónes Dei honorífice osténdite et ne cunctémini confitéri illi. * Ut benedicátis et decantétis nómini eius.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)