[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


20. ianuarius 2021, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. II
S. Fabiani, papæ et martyris, memoria ad libitum
S. Sebastiani, martyris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

20 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

7, 6-14; 8, 1-6
Israel, populus electus

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. Custódi ergo mandáta et præcépta atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie, ut fácias.
     Si audiéritis hæc iudícia et custodiéritis ea et fecéritis, custódiet et Dóminus Deus tuus tibi pactum et misericórdiam, quam iurávit pátribus tuis, et díliget te et benedícet tibi ac multiplicábit te benedicétque frúctui ventris tui et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo atque vindémiæ, óleo et pártui armentórum et increménto óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis, ut daret eam tibi. Benedíctus eris præ ómnibus pópulis. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.
     Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere et multiplicémini ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus his quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te atque tentáret, et nota fíerent, quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus an non. Afflíxit te penúria et dedit tibi cibum manna, quem ignorábas tu et patres tui, ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egréditur de ore Dómini. Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam defécit, et pes tuus non intúmuit his quadragínta annis. Recógites ergo in corde tuo quia, sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum».

RESPONSORIUM

1 Io 4, 10b.16a; Is 63, 8b.9b

R. Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris; * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.
V. Dóminus factus est nobis salvátor; in dilectióne sua ipse redémit nos. * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Lumen gentium, nn. 2.16)

Ecce ego salvabo populum meum

     Ætérnus Pater, libérrimo et arcáno sapiéntiæ ac bonitátis suæ consílio, mundum univérsum creávit, hómines ad participándam vitam divínam eleváre decrévit, eósque lapsos in Adámo non derelíquit, semper eis auxília ad salútem præbens, intúitu Christi redemptóris, qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ. Omnes autem eléctos Pater ante sǽcula præscívit et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus.
     Credéntes autem in Christum convocáre státuit in sancta Ecclésia, quæ iam ab orígine mundi præfiguráta, in história pópuli Israel ac fœdere antíquo mirabíliter præparáta, in novíssimis tempóribus constitúta, effúso Spíritu est manifestáta, et in fine sæculórum glorióse consummábitur. Tunc autem, sicut apud sanctos Patres légitur, omnes iusti inde ab Adam, ab Abel iusto usque ad últimum eléctum in Ecclésia universáli apud Patrem congregabúntur.
     Ii tandem qui Evangélium nondum accepérunt, ad pópulum Dei divérsis ratiónibus ordinántur..
     In primis quidem pópulus ille cui data fuérunt testaménta et promíssa et ex quo Christus ortus est secúndum carnem, pópulus secúndum electiónem caríssimus propter patres: sine pæniténtia enim sunt dona et vocátio Dei.
     Sed propósitum salútis et eos ampléctitur, qui Creatórem agnóscunt, inter quos imprímis Musulmános, qui fidem Abrahæ se tenére profiténtes, nobíscum Deum adórant únicum, misericórdem, hómines die novíssimo iudicatúrum.
     Neque ab áliis, qui in umbris et imagínibus Deum ignótum quærunt, ab huiúsmodi Deus ipse longe est, cum det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia, et Salvátor velit omnes hómines salvos fíeri.
     Qui enim Evangélium Christi eiúsque Ecclésiam sine culpa ignorántes, Deum tamen sincéro corde quærunt, eiúsque voluntátem per consciéntiæ dictámen ágnitam, opéribus adimplére, sub grátiæ inflúxu, conántur, ætérnam salútem cónsequi possunt. Nec divína Providéntia auxília ad salútem necessária dénegat his qui sine culpa ad expréssam agnitiónem Dei nondum pervenérunt et rectam vitam non sine divína grátia ássequi nitúntur.
     Quidquid enim boni et veri apud illos invenítur, ab Ecclésia tamquam præparátio evangélica æstimátur et ab illo datum qui illúminat omnem hóminem, ut tandem vitam hábeat.
 

RESPONSORIUM

Eph 1, 9b-10; Col 1, 19-20a

R. Propósuit Deus in dispensatiónem plenitúdinis témporum, recapituláre ómnia in Christo, * Sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
V. In ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre, et per eum reconciliáre ómnia in ipsum. * Sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)