[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


22. ianuarius 2021, Feria VI.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. II
S. Vincentii, diaconi et martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Antonii della Chiesa, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

22 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

10, 12 – 11, 9. 26-28
Deus solus eligendus

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Et nunc, Israel, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua custodiásque mandáta Dómini et præcépta eius, quæ ego hódie præcípio, ut bene sit tibi? En Dómini Dei tui cælum est et cælum cæli, terra et ómnia, quæ in ea sunt; et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus et amávit eos elegítque semen eórum post eos, id est vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur.
     Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri et cervícem vestram, ne indurétis ámplius, quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum et Dóminus dominántium, Deus magnus, potens et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera, facit iudícium pupíllo et víduæ, amat peregrínum et dat ei victum atque vestítum. Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. Dóminum Deum tuum timébis et ei sérvies, ipsi adhærébis iurabísque in nómine illíus. Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui. In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum; et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli.
     Ama ítaque Dóminum Deum tuum et custódi observatiónem eius et præcépta, iudícia atque mandáta omni témpore.
     Cognóscite hódie, quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália eius et robústam manum extentúmque bráchium, signa et ópera, quæ fecit in médio Ægýpti pharaóni regi et univérsæ terræ eius omníque exercítui Ægyptiórum et equis ac cúrribus; quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem; vobísque, quæ fécerit in solitúdine, donec venirétis ad hunc locum; et Dathan atque Abíron fíliis Eliab, qui fuit fílius Ruben, quos apérto ore suo terra absórbuit cum dómibus et tabernáculis et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israel.
     Oculi vestri vidérunt ómnia ópera Dómini magna, quæ fecit, ut custodiátis univérsa mandáta, quæ ego hódie præcípio vobis, ut roborémini et possítis introíre et possidére terram, ad quam ingredímini, multóque in ea vivátis témpore, quam sub iuraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris et sémini eórum, lacte et melle manántem.
     En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: benedictiónem, si obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis; maledictiónem, si non obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis».

RESPONSORIUM

1 Io 4, 19; 5, 3; 2, 5a

R. Nos dilígimus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; * Et mandáta eius grávia non sunt.
V. Qui servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.* Et mandáta eius grávia non sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Capítibus Diádochi Photicénsis epíscopi De perfectióne spiritáli

(Cap. 12. 13. 14: PG 65, 1171-1172)

Solum Deum oportet amare

     Qui se díligit, Deum amáre non potest; qui vero se non díligit propter excellentióres divítias amóris in Deum, hic Deum amat. Ex quo fit, ut hic neque suam umquam glóriam quærat, sed pótius glóriam Dei. Qui enim se díligit, glóriam suam quærit; qui autem Deum díligit, glóriam auctóris sui amat.
     Est enim ánimæ sentiéntis, ac Deum amántis próprium, glóriam quidem Dei semper quǽrere, in ómnibus mandátis quæ facit, sua vero submissióne delectári, quod Deum quidem propter eius magnificéntiam déceat glória, hóminem vero submíssio, ut per eam familiáres Deo efficiámur; quod cum et nos fecérimus lætántes glória Dómini, exémplo Ioánnis Baptístæ, incipiémus dícere sine intermissióne ulla: Illum opórtet créscere, nos autem mínui.
     Novi ego quendam, qui tamétsi lugéret, quod non, ut vellet, Deum amáret, tamen ita Deum amábat, ut eius ánima huiúsmodi desidério veheménti continénter tenerétur, ita ut Deus quidem glória afficerétur in eo, ipse vero esset quasi nihil. Qui talis est, neque cum verbis laudátur, sed agnóscit quid sit; síquidem præ nímio humilitátis desidério dignitátem suam non cógitat, cum alióqui minístret quidem Deo, ut lex præscríbit sacerdótibus, ob stúdium tamen diligéndi Deum obrépit ei oblívio dignitátis suæ occultántis in profúnda erga Deum caritáte per spíritum humilitátis gloriatiónem de dignitáte sua, ut iam sibi cogitatióne sua inútilis quidam puer omni témpore videátur, quasi a dignitáte sua aliénus, præ humilitátis desidério: quod quidem et nos fácere opórtet, et omnem honórem atque glóriam fúgere, propter excelléntes divítias amóris erga Deum, qui vere nos amávit.
     Qui in sensu cordis Deum amat, hic est ab eo cógnitus; quantam enim quis Dei caritátem in sensu ánimæ capit, tanta eum amat. Quocírca qui sic est, illuminatiónem cognitiónis veheménter amat, quoúsque ipsum sensum óssium séntiat, factus iam sui nésciens, immo totus a caritáte immutátus.
     Qui talis vero est, adest ille quidem, et non adest in vita; adhuc enim in córpore suo versans, peregrinátur propter caritátem perpétua quadam ánimæ ad Deum profectióne; incénso enim deínceps corde veheménter caritátis igne, ut quadam desidérii fácula agglutinátus est Deo, tamquam totus extra amicítiam sui pósitus, propter caritátem Dei, sive enim, inquit (Apóstolus), excédimus, Deo, sive sóbrii sumus, vobis.
 

RESPONSORIUM

Io 3, 16; 1 Io 4, 10a. 19b

R. Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, * ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
V. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos. * Ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)