[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
252627282930 


12. aprilis 2021, Feria II.
hebd. II

TEMPUS PASCHALE, hebd. II


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 aprilis 2021
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

1, 1-20

Visio Filii hominis

     Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito, et significávit mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
     Ioánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia: Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.
     Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
     Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus et qui eum pupugérunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. étiam, amen.
     Ego sum Alpha et Omega, dicit Dóminus Deus, qui est et qui erat et qui ventúrus est, Omnípotens.
     Ego Ioánnes, frater vester et párticeps in tribulatióne et regno et patiéntia in Iesu, fui in ínsula, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei et testimónium Iesu. Fui in spíritu in domínica die et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ dicéntis: «Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclésiis: Ephesum et Smyrnam et Pérgamum et Thyatíram et Sardis et Philadelphíam et Laodicíam». Et convérsus sum, ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum; et convérsus vidi septem candelábra áurea et in médio candelabrórum quasi Fílium hóminis, vestítum podére et præcínctum ad mamíllas zonam áuream; caput autem eius et capílli erant cándidi tamquam lana alba, tamquam nix, et óculi eius velut flamma ignis, et pedes eius símiles orichálco sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum, et habébat in déxtera manu sua stellas septem, et de ore eius gládius anceps acútus exíbat, et fácies eius, sicut sol lucet in virtúte sua.
     Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus; et pósuit déxteram suam super me dicens: «Noli timére! Ego sum primus et novíssimus, et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum et habeo claves mortis et inférni. Scribe ergo, quæ vidísti et quæ sunt et quæ opórtet fíeri post hæc. Mystérium septem stellárum, quas vidísti ad déxteram meam, et septem candelábra áurea: septem stellæ ángeli sunt septem ecclesiárum et candelábra septem septem ecclésiæ sunt».

RESPONSORIUM

Ap 1, 5. 6; Col 1, 18

R. Christus díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo: * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens. * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía pascháli Auctóris antíqui

(PG 59, 723-724)

Pascha spiritale

     Pascha a nobis celebrátum salútis universórum hóminum causa est, incipiéndo a primo hómine, qui in ómnibus servátur et vivificátur.
     Partes autem perfectórum, et temporánea illa, æternórum imágines et typi, prius excogitáta fúerant, ut veritátem nunc oriéntem adumbrárent; veritáte autem præsénte, typus témpori cedat opórtet; ut, adveniénte rege, nullus, rege vivénte relícto, eius imáginem adoráre dignétur.
     Hinc vero palam est quantum typus cedat veritáti, quod typus brevem célebret vitam Iudaicórum primogenitórum, véritas autem perpétuam hóminum ómnium vitam.
     Neque enim magnum est mortem ad breve tempus effúgere eum, qui paulo post moritúrus est, sed magnum útique est mortem omníno effúgere; quod nobis contíngit, quibus Pascha immolátus est Christus.
     Ipsum festi nomen magnam præfert excelléntiam, si secúndum rei veritátem explicétur. Pascha enim tránsitum signíficat, quod Hebræórum domos pertransíerit exterminátor ille, qui primogénita percutiébat. Tránsitus porro exterminatóris apud nos verus est, quia nos intáctos pertránsit, ad vitam ætérnam a Christo suscitátos.
     Quid sibi vult illud, si statim ad veritátis speculatiónem referátur, quod tempus illud anni inítium definiátur, quo pascha fiébat ac primogenitórum salus? Quia nobis étiam veri Páschatis sacrifícium est inítium vitæ ætérnæ.
     Annus quippe est sǽculi sýmbolum, quia círculum decúrrens in seípsum semper revólvitur, et in nullo quiéscit fine. Atque pater futúri sǽculi oblátus est Christus pro nobis in sacrifícium, ac, priórem vitam nostram quasi nullíus témporis fáciens, alteríus vitæ princípium dat nobis per lavácrum regeneratiónis, secúndum similitúdinem mortis et resurrectiónis suæ.
     Itaque quisquis Pascha novit propter se immolátum, hoc sibi vitæ princípium suppónat, a quo immolátus pro ipso est Christus. Tunc autem pro ipso immolátur, quando grátiam agnóscit, et vitam per istud sacrifícium partam intéllegit.
     His porro cógnitis, novæ vitæ inítium accípere sátagat, neque ad véterem vitam ultra recúrrat, cuius finis advénit. Nam, qui mórtui sumus peccáto, inquit, quómodo adhuc vivémus in illo?

RESPONSORIUM

1 Cor 5, 7-8; Rom 4, 25

R. Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspársio; étenim Pascha nostrum immolátus est Christus; * itaque festa celebrémus, allelúia.
V. Tráditus est propter delícta nostra, et suscitátus propter iustificatiónem nostram. * Itaque festa celebrémus, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)