[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
2627282930 


9. september 2021, Feria V.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XXIII
S. Petri Claver, presbyteri, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

9 september 2021
PER ANNUM, hebd. XXIII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Lamentatiónum

1, 1-12.18-20
Ierusalem desolata

     Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto. Plorans plorat in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius; non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius sprevérunt eam et facti sunt ei inimíci. Migrávit Iudas præ afflictióne et multitúdine servitútis; hábitat inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres eius apprehendérunt eam inter angústias. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad sollemnitátem; omnes portæ eius destrúctæ, sacerdótes eius geméntes, vírgines eius afflíctæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. Facti sunt hostes eius in caput, inimíci eius in securitáte, quia Dóminus afflíxit eam propter multitúdinem iniquitátum eius; párvuli eius ducti sunt captívi ante fáciem tribulántis.
     Et egréssus est a fília Sion omnis decor eius; facti sunt príncipes eius velut cervi non inveniéntes páscua et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem persequéntis. Recordáta est Ierúsalem diérum afflictiónis suæ et peregrinatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus eius in manu hostíli, et non esset auxiliátor; vidérunt eam hostes et derisérunt intéritum eius.
     Peccátum peccávit Ierúsalem, proptérea abominábilis facta est; omnes, qui glorificábant eam, sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam eius: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. Sordes eius in fímbriis eius, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. «Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus». Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília eius, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas, ne intrárent in ecclésiam tuam. Omnis pópulus eius gemens et quǽrens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. «Vide, Dómine, et consídera, quóniam facta sum vilis! O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus, quem parávit mihi, quo afflíxit me Dóminus in die iræ furóris sui. Iustus est Dóminus, quia contra os eius rebéllis fui.
     Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et iúvenes mei abiérunt in captivitátem. Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi, ut refocillárent ánimam suam. Vide, Dómine, quóniam tríbulor; efferbuérunt víscera mea, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam valde rebéllis fui; foris orbávit me gládius et domi mors».

RESPONSORIUM

Cf. Iob 16, 16; cf. Lam 1, 16b. 18b

R. Caligavérunt óculi mei a fletu meo, quia elongátus est a me, qui consolabátur me; vidéte, omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus.
V. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte * Si est dolor símilis sicut dolor meus. .

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Brunónis presbýteri in psalmos

(Ps 84: edit. Cartusiae de Pratis, 1891, 376-377)

Si oblitus fuero tui, Ierusalem

     Quam dilécta tabernácula tua! Concupíscit ánima mea perveníre in átria Dómini, id est in amplitúdinem Ierúsalem cæléstis, quæ cívitas est Dómini.
     Osténdit autem quare concupíscit veníre in átria Dómini: et hoc ídeo, o Dómine, Deus virtútum supernárum exsístens, Rex meus et Deus meus, quóniam beáti qui hábitant in domo tua, Ierúsalem cælésti. Ac si dicat: Quis non concupísceret veníre in átria tua, cum sis Deus, id est creátor et Dóminus virtútum et rex, et cum omnes beáti sint qui in domo tua hábitant? Atria et domus pro eódem hic habet. Cum dicit beáti, ínnuit eos tantam habére beatitúdinem, quanta intéllegi potest. Et inde constat eos esse beátos, quia laudábunt te devotiónis amóre in sǽcula sæculórum, id est in ætérnum; non enim in ætérnum laudárent, nisi in ætérnum beáti essent.
     Ad hanc autem beatitúdinem per se nemo potest pertíngere, líceat hábeat spem, fidem et dilectiónem; sed beátus est vir ille, id est ille solúmmodo vir ad hanc beatitúdinem pérvenit, cuius est auxílium abs te ad ascensiónes beatitúdinis quas dispósuit in corde suo. Quod est dícere: Ille solus dicéndus est ad beatitúdinem perventúrus, qui, cum dispónat in corde ad hanc beatitúdinem ascéndere per multas ascensiónes virtútum et bonórum óperum, a grátia tua súscipit auxílium; per se namque nullíus est ascéndere, Dómino sic attestánte: Nemo ascéndit in cælum, per se scílicet, nisi Fílius hóminis qui est in cælo.
     Dico quod ascensiónes dispósuit útpote exsístens in valle lacrimárum, id est in hac vita, quæ húmilis est et plena lácrimis tribulatiónum, ad comparatiónem alteríus vitæ, quæ comparáta huic mons dicénda est et gáudio plena.
     Quóniam autem díxerat, beátus vir cuius est auxílium abs te, posset áliquis quǽrere: Auxiliatúrne Deus ad hoc? Ad quod sic respóndet: Vere auxílium est beátis a Deo; étenim legislátor, Christus scílicet qui nobis legem dedit, dat et dabit perseveránter benedictiónes, id est multiplícia dona grátiæ, per quæ suos benedícet, id est, exaltábit ad beatitúdinem; et per ipsas benedictiónes, ibunt de virtúte in virtútem ascendéndo; et in futúro in Sion cælésti vidébitur Christus Deus deórum, scílicet qui, cum Deus sit, deificábit quoque suos; vel, in ipsis Sion exsisténtibus vidébitur spiritáliter Deus deórum, Trínitas scílicet Deus; quod est dícere: Ratióne vidébunt in se Deum quem hic vidére néqueunt; erit enim Deus ómnia in ómnibus.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 2-3

R. Nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; * Scimus quóniam cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.
V. Et omnis qui habet spem hanc in eo, castíficat se, sicut et ille castus est. * Scimus quóniam cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

ORATIO

Orémus:

Deus, per quem nobis et redémptio venit et præstátur adóptio, fílios dilectiónis tuæ benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas et heréditas ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)