[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
2627282930 


24. september 2021, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXV
Pro O.P.: B. Dalmatii Moner, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

24 september 2021
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

40, 1-4; 43, 1-12; 44, 6-9
Visio restaurationis templi et Israel

     In vicésimo et quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quarto décimo anno, postquam percússa est cívitas, in ipsa hac die facta est super me manus Dómini et addúxit me illuc. In visiónibus Dei addúxit me in terram Israel et pósuit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis ad austrum. Et introdúxit me illuc; et ecce vir, cuius erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu eius, et cálamus mensúræ in manu eius, stabat autem in porta. Et locútus est ad me idem vir: «Fili hóminis, vide óculis tuis et áuribus tuis audi et, pone cor tuum in ómnia, quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi, addúctus es huc; annúntia ómnia, quæ tu vides, dómui Israel».
     Et duxit me ad portam, quæ respiciébat ad viam orientálem, et ecce glória Dei Israel ingrediebátur per viam orientálem, et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a maiestáte eius. Et vidi visiónem secúndum spéciem, quam víderam, quando venit, ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum, quem víderam iuxta flúvium Chobar, et cécidi super fáciem meam.
     Et maiéstas Dómini ingréssa est templum per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem. Et levávit me spíritus et introdúxit me in átrium intérius; et ecce repléta erat glória Dómini domus. Et audívi loquéntem ad me de domo, cum vir staret iuxta me, et dixit ad me: «Fili hóminis, locus sólii mei et locus vestigiórum pedum meórum ubi habitábo in médio filiórum Israel in ætérnum; et non pólluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eórum, in fornicatiónibus suis et in cadavéribus regum suórum in morte eórum, qui fabricáti sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et páries erat inter me et eos, et polluérunt nomen sanctum meum in abominatiónibus, quas fecérunt; propter quod consúmpsi eos in ira mea. Nunc ergo repéllant procul fornicatiónem suam et cadávera regum suórum a me, et habitábo in médio eórum semper.
     Tu autem, fili hóminis, osténde dómui Israel templum, et confundántur ab iniquitátibus suis et metiántur fábricam. Et si erubúerint ex ómnibus, quæ fecérunt, descríbe domum et supelléctilem eius, éxitus et intróitus, et omnem figúram eius et univérsa præcépta eius et omnes leges eius osténde eis et scribes óculis eórum, ut custódiant omnem figúram eius et ómnia præcépta illíus et fáciant ea. Ista est lex domus in summitáte montis: omnes fines eius in circúitu sanctum sanctórum est; hæc est ergo lex domus.
     Et dices ad exasperántem me domum Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciant vobis omnes abominatiónes vestræ, domus Israel, eo quod induxístis alienígenas incircumcísos corde et incircumcísos carne, ut essent in sanctuário meo et pollúerent domum meam, cum offértis panem meum, ádipem et sánguinem; et dissolvístis pactum meum in ómnibus abominatiónibus vestris et non explevístis ministérium sanctórum meórum et posuístis illos ministrántes mihi in sanctuário meo. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Omnis alienígena incircumcísus corde et incircumcísus carne non ingrediétur sanctuárium meum, omnis alienígena, qui est in médio filiórum Israel».

RESPONSORIUM

Ez 43, 4. 5; cf. Lc 2, 22

R. Maiéstas Dómini ingréssa est templum, per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem, * Et ecce repléta erat glória Dómini domus.
V. Induxérunt púerum Iesum in templum paréntes eius. * Et ecce repléta erat glória Dómini domus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 29-30: CCL 41, 555-557)

Omnes boni pastores in uno pastore sunt

     Pascit ergo te Christus cum iudício, discérnit oves suas ab óvibus non suis. Quæ sunt oves meæ, inquit, áudiunt vocem meam et sequúntur me.
     Hic invénio omnes pastóres bonos in uno pastóre. Non enim boni pastóres desunt, sed in uno sunt. Multi sunt, qui divísi sunt. Hic unus prædicátur, quia únitas commendátur. Neque enim vere modo ídeo tacéntur pastóres, et dícitur pastor, quia non invénit Dóminus cui comméndet oves suas. Tunc autem ídeo commendávit, quia Petrum invénit. Immo vero et in ipso Petro unitátem commendávit. Multi erant Apóstoli et uni dícitur: Pasce oves meas. Absit ut desint modo boni pastóres, absit a nobis ut desint, absit a misericórdia ipsíus, ut non eos gignat atque constítuat.
     Utique si sunt bonæ oves, sunt et boni pastóres, nam de bonis óvibus fiunt boni pastóres. Sed omnes boni pastóres in uno sunt, unum sunt. Illi pascant, Christus pascit. Non enim vocem suam dicunt amíci sponsi, sed gáudio gaudent propter vocem sponsi. ídeo ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt; et dicit: «Ego pasco», quia in illis vox ipsíus, in illis cáritas ipsíus. Nam et ipsum Petrum, cui commendábat oves suas quasi alter álteri, unum secum fácere volébat et sic ei oves commendáre, ut esset ille caput, ille figúram córporis portáret, id est Ecclésiæ, et tamquam sponsus et sponsa essent duo in carne una.
     Proínde ut oves commendáret, quid ei prius dicit, ne illi tamquam álteri commendáret? Petre, amas me? Et respóndit: Amo. Et íterum: Amas me? Et respóndit: Amo. Et tértio: Amas me? Et respóndit: Amo. Confírmat caritátem, ut consólidet unitátem. Ipse ergo pascit unus in his, et hi in uno.
     Et tacétur de pastóribus, sed non tacétur. Gloriántur pastóres, sed qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Hoc est Christum páscere, hoc est Christo páscere, hoc est in Christo páscere, præter Christum sibi non páscere. Neque enim vere inópia pastórum, tamquam ista futúra mala témpora Prophéta prædicáret, dixit: Ego pascam oves meas, non hábeo cui comméndem. étiam cum ipse Petrus erat et cum adhuc ipsi Apóstoli erant in hac carne et in hac vita, tunc ait ille unus, in quo uno omnes unum: Hábeo álias oves, quæ non sunt de hoc ovíli; opórtet me et eas addúcere, ut sit unus grex et unus pastor.
     Sint ergo omnes in pastóre uno, et dicant vocem pastóris unam, quam áudiant oves, et sequántur pastórem suum, et non illum aut illum, sed unum. Et omnes in illo unam vocem dicant, divérsas voces non hábeant. Obsecro vos, fratres, ut idípsum dicátis omnes, et non sint in vobis schísmata. Hanc vocem eliquátam ab omni schísmate, purgátam ab omni hærese, áudiant oves et sequántur pastórem suum dicéntem: Quæ sunt oves meæ, vocem meam áudiunt et sequúntur me.

RESPONSORIUM

_

R. Gregem tuum, Dómine, ne déseras; * Pastor bone, qui dormíre nescis, sed semper vígilas.
V. Vígilet super nos misericórdia tua, Dómine, ut non ille hostis cállidus tentátor advéniat. * Pastor bone, qui dormíre nescis, sed semper vígilas.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sacræ legis ómnia constitúta in tua et próximi dilectióne posuísti, da nobis, ut, tua præcépta servántes, ad vitam mereámur perveníre perpétuam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)