[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 1234
567891011
12131415161718
19202122232425
2627282930 


29. september 2021, Feria IV.
hebd. II

SS. Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, archangelorum, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

29 september 2021
SS. Michaelis, Gabrielis et Raphaelis, archangelorum, festum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Festíva vos, archángeli,
hæc nostra tollunt cántica,
quos in supérna cúria
insígnit ingens glória.

Tu nos, cohórtis cǽlicæ
invícte princeps, Míchael,
dextra corúsca róbora
Deíque serva grátiæ.

Qui núntius deléctus es
mysteriórum máximus,
nos lucis usque, Gábriel,
fac diligámus sémitas.

Nobis adésto, Ráphael,
ac pátriam peténtibus
morbos repélle córporum,
affer salútem méntium.

Vosque angelórum cándida
nos adiuvétis ágmina,
possímus ut consórtio
vestro beáti pérfrui.

Summo Parénti et Fílio
honor sit ac Paráclito,
quos vester uno prǽdicat
concéntus hymno pérpetim. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Concússum est mare et contrémuit terra, ubi archángelus Míchael descendébat de cælo.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Concússum est mare et contrémuit terra, ubi archángelus Míchael descendébat de cælo.

Ant. 2 Gábriel ángelus appáruit Zacharíæ, dicens: Uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Gábriel ángelus appáruit Zacharíæ, dicens: Uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem.

Ant. 3 Ego sum Ráphael ángelus, qui asto ante Dóminum; vos autem benedícite Deum et narráte ómnia mirabília eius.

II

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego sum Ráphael ángelus, qui asto ante Dóminum; vos autem benedícite Deum et narráte ómnia mirabília eius.

V. Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.
R. Poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

12, 1-17

Prœlium Michaelis cum dracone

     Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim, et in útero habens, et clamat partúriens et cruciáta, ut páriat. Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco rufus magnus, habens cápita septem et córnua decem, et super cápita sua septem diadémata, et cauda eius trahit tértiam partem stellárum cæli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut, cum peperísset, fílium eius devoráret. Et péperit fílium, másculum, qui rectúrus est omnes gentes in virga férrea; et raptus est fílius eius ad Deum et ad thronum eius. Et múlier fugit in desértum, ubi habet locum parátum a Deo, ut ibi pascant illam diébus mille ducéntis sexagínta.
     Et factum est prœlium in cælo, Míchael et ángeli eius, ut prœliaréntur cum dracóne. Et draco pugnávit et ángeli eius, et non váluit, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo. Et proiéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur Diábolus et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem, proiéctus est in terram, et ángeli eius cum illo proiécti sunt. Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: «Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius, quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui; et non dilexérunt ánimam suam usque ad mortem. Proptérea lætámini, cæli et qui habitátis in eis.
     Væ terræ et mari, quia descéndit Diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet!».
     Et postquam vidit draco quod proiéctus est in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum. Et datæ sunt mulíeri duæ alæ áquilæ magnæ, ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora et dimídium témporis a fácie serpéntis. Et misit serpens ex ore suo post mulíerem aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. Et adiúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
     Et irátus est draco in mulíerem et ábiit fácere prœlium cum réliquis de sémine eius, qui custódiunt mandáta Dei et habent testimónium Iesu.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 12, 7. 10

R. Factum est siléntium in cælo, dum commítteret bellum draco cum Michaéle archángelo: * Audíta est vox dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.
V. Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius. * Audíta est vox dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 34, 8-9: PL 76, 1250-1251)

Angelorum vocabulum nomen est officii, non naturæ

     Sciéndum quod angelórum vocábulum nomen est offícii, non natúræ. Nam sancti illi cæléstis pátriæ spíritus, semper quidem sunt spíritus, sed semper vocári ángeli nequáquam possunt, quia tunc solum sunt ángeli, cum per eos áliqua nuntiántur. Qui autem mínima núntiant, ángeli, qui vero summa annúntiant, archángeli vocántur.
     Hinc est enim quod ad Maríam Vírginem non quílibet ángelus sed Gábriel archángelus míttitur: ad hoc quippe ministérium summum ángelum veníre dignum fúerat, qui summum ómnium nuntiábat.
     Qui idcírco étiam privátis nomínibus censéntur, ut signétur per vocábula étiam in operatióne quid váleant. Neque enim in illa sancta civitáte, quam de visióne omnipoténtis Dei plena sciéntia pérficit, idcírco própria nómina sortiúntur, ne eórum persónæ sine nomínibus sciri non possint, sed cum ad nos áliquid ministratúri véniunt, apud nos étiam nómina a ministériis trahunt. Míchael namque, «Quis ut Deus?»; Gábriel autem, «Fortitúdo Dei»; Ráphael vero, dícitur «Medicína Dei».
     Et quóties miræ virtútis áliquid ágitur, Míchael mitti perhibétur, ut ex ipso actu et nómine detur intéllegi quia nullus potest fácere quod fácere prǽvalet Deus. Unde et ille antíquus hostis qui Deo esse per supérbiam símilis concupívit, dicéns: In cælum conscéndam, super astra cæli exaltábo sólium meum, símilis ero Altíssimo, dum in fine mundi in sua virtúte relinquétur extrémo supplício periméndus, cum Michaéle archángelo prœliatúrus esse perhibétur, sicut per Ioánnem dícitur: Factum est prœlium cum Michaéle archángelo.
     Ad Maríam quoque Gábriel míttitur, qui «Dei fortitúdo» nominátur: illum quippe nuntiáre veniébat qui ad debellándas aéreas potestátes húmilis apparére dignátus est. Per Dei ergo fortitúdinem nuntiándus erat, qui virtútum Dóminus et potens in prœlio veniébat.
     Ráphael quoque interpretátur, ut díximus, «medicína Dei»; quia vidélicet, dum Tobíæ óculos quasi per offícium curatiónis tétigit, cæcitátis eius ténebras tersit. Qui ergo ad curándum míttitur, dignum vidélicet fuit ut «Dei medicína» vocarétur.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 8, 3. 4; Dan 7, 10b

R. Stetit ángelus iuxta aram templi, habens turíbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa; * et ascéndit fumus arómatum de manu ángeli in conspéctu Dómini.
V. Mília mílium ministrábant ei, et décies mílies centéna mília assistébant ei. * Et ascéndit fumus arómatum de manu ángeli in conspéctu Dómini.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)