[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2022 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


5. augustus 2022, Feria VI.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XVIII
In dedicatione basilicæ S. Mariæ, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

5 augustus 2022
PER ANNUM, hebd. XVIII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

2, 4a-d.8-26
Sponsæ Domini castigatio et futura restitutio

     Hæc dicit Dóminus: «Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; áuferat fornicatiónes suas a fácie sua. Propter hoc ecce ego sǽpiam viam tuam spinis et sǽpiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet; et sequétur amatóres suos et non apprehéndet eos; et quæret eos et non invéniet et dicet: “Vadam et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum et vinum et óleum et argéntum multiplicávi ei et aurum, quæ fecérunt Baal. Idcírco convértar et sumam fruméntum meum in témpore suo et vinum meum in témpore suo; et áuferam lanam meam et linum meum, quæ operiébant pudénda eius, et nunc revelábo ignomíniam eius in óculis amatórum eius, et nullus est qui éruat eam de manu mea. Et cessáre fáciam omne gáudium eius, sollemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius et ómnia festa témpora eius; et corrúmpam víneam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei”. Et ponam ea in saltum, et cómedet illas béstia agri. Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua et moníli suo, et ibat post amatóres suos, sed mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Propter hoc ecce ego lactábo eam et ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius; et dabo ei víneas eius ex eódem loco et vallem Achor, portam spei, et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suæ et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et erit: in die illa, ait Dóminus, vocábis me: “Vir meus”, et non vocábis me ultra: “Baal meus”. Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Et percútiam eis fœdus in die illa cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ; et arcum et gládium et bellum cónteram de terra et cubáre eos fáciam confidénter. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram; et terra exáudiet tríticum et vinum et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Et seminábo eam mihi in terram et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’; et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’; et ipse dicet: “Deus meus es tu”».

RESPONSORIUM

Ap 19, 7b. 9a; Os 2, 22

R. Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
V. Sponsábo te mihi in fide et cognósces Dóminum. * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Cántico spiritáli sancti Ioánnis a Cruce presbýteri

(Red. A, str. 38)

Sponsabo te mihi in sempiternum

     ánima uníta et in Deum transformáta spirat in Deo ad Deum altíssimam quandam aspiratiónem divínæ símilem, quam Deus in illa manens spirat in semetípso tamquam ipsíus exémplar. Quod quantum cápio, significáre vóluit sanctus Paulus cum dixit: Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem: Abba, Pater. Quod in viris perféctis áccidit.
     Nec mirum est quod rem ádeo sublímem ánima præstáre possit: cum Deus hoc illi cónferat benefícium ut ad deifórmem uniónem in Sanctíssima Trinitáte pervéniat, cur, quæso, incredíbile sit ipsam effícere opus suum intellegéntiæ, notítiæ et amóris in Trinitáte, una cum ipsa Trinitáte, idque máxima cum similitúdine ad ipsam, per participatiónem tamen, idípsum Deo in ipsa operánte?
     Quómodo autem hoc fiat, nulla ália poténtia nec sapiéntia éxprimi potest quam demonstrándo quemádmodum Dei Fílius hunc nobis sublímem statum et locum impetráverit atque promerúerit ut fílii Dei simus, et ita pétiit a Patre: Pater, quos dedísti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum, efficiéndo nimírum idem opus quod ego fácio, per participatiónem. Ait prætérea: Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui creditúri sunt per verbum eórum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus, quia tu me misísti. Et ego claritátem quam dedísti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum: et cognóscat mundus quia tu me misísti, et dilexísti eos, sicut et me dilexísti.
     Quod fit communicándo cum illis eúndem amórem, quem commúnicat cum Fílio, non tamen naturáliter sicut Fílio, sed per unitátem et transformatiónem amóris, sicut nec étiam hic intellégitur quod Fílius dicat Patri ut sancti sint unum essentiáliter et naturáliter, sicut Pater et Fílius unum sunt, sed solum signíficat quod sint unum per uniónem amóris, quemádmodum Pater et Fílius unum in unitáte Amóris. Unde ánimæ éadem bona póssident per participatiónem, quæ illi póssident per natúram: quaprópter revéra dii sunt per participatiónem, símiles atque consórtes eiúsdem Dei.
     Hinc Petrus dixit: Grátia vobis et pax adimpleátur in cognitióne Dei et Christi Iesu Dómini nostri. Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ quæ ad vitam et pietátem donáta sunt, per cognitiónem eius qui vocávit nos própria glória et virtúte, per quem máxima et pretiósa nobis promíssa donávit, ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ. Quod ita áccidit ánimam esse in ópere partícipem Trinitátis in hac prædícta unióne, quod licet perfécte adimpleátur in futúra vita, nihilóminus tamen étiam in hac vita non medíocre eius vestígium ac prælibátio acquíritur.
     O ánimæ ad fruéndum exímiis hisce munéribus creátæ; quid ágitis? circa quæ versántur stúdia vestra? O miserándam filiórum Adæ cæcitátem, si quidem tanto circumfúsi lúmine cæcútiunt, et ad voces tam ingéntes obsurdéscunt!

RESPONSORIUM

1 Io 3, 1. 2b

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * Ut fílii Dei nominémur et sumus.
V. Scimus quóniam cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. * Ut fílii Dei nominémur et sumus.

ORATIO

Orémus:
Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et grata restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)