[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2022 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


18. augustus 2022, Feria V.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XX
Pro O.P.: B. Mannis, presbyteri, fratris S. P. Dominici, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

18 augustus 2022
PER ANNUM, hebd. XX
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

11, 1-16
Radix Iesse. Reditus residui populi Dei

     Hæc dicit Dóminus: «Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini. Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium decérnet; sed iudicábit in iustítia páuperes et decérnet in æquitáte pro mansuétis terræ, et percútiet terram virga oris sui et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
     Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo simul saginabúntur, et puer párvulus minábit eos. Vítula et ursus pascéntur, simul accubábunt cátuli eórum; et leo sicut bos cómedet páleas. Et ludet infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérnam réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet. Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia plena erit terra sciéntia Dómini, sicut aquæ mare opériunt.
     In die illa radix Iesse stat in signum populórum; ipsam gentes requírent, et erit sedes eius gloriósa. Et erit in die illa: rursus exténdet Dóminus manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relíctum erit ab Assýria et ab Ægýpto et a Patros et ab Æthiópia et ab Elam et a Sénnaar et ab Emath et ab ínsulis maris; et levábit signum in natiónes et congregábit prófugos Israel et dispérsos Iudæ cólliget a quáttuor plagis terræ.
     Et auferétur zelus Ephraim, et hostes Iudæ abscindéntur; Ephraim non æmulábitur Iudam, et Iudas non pugnábit contra Ephraim. Et volábunt in úmeros Philísthim ad mare, simul prædabúntur fílios oriéntis; in Edom et Moab exténdent manus suas, et filii Ammon obœdient eis.
     Et exsiccábit Dóminus linguam maris Ægýpti et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui et percútiet illud in septem rivos, ita ut transíre fáciat eos calceátos. Et erit via resíduo pópulo meo, qui relinquétur ab Assýria, sicut fuit Israéli in die illa, qua ascéndit de terra Ægýpti».

RESPONSORIUM

Is 55, 12; 11, 6

R. In lætítia egrediémini et in pace deducémini: * Montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu.
V. Erit via resíduo pópulo meo, sicut fuit Israéli in die illa qua ascéndit de terra Ægýpti: * Montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Balduíni Cantuariénsis epíscopi De Salutatióne angélica

(Tract. 7: PL 204, 477-478)

Flos ascendit de radice Iesse

     Angélicæ salutatióni, qua per síngulos dies beatíssimam Vírginem ea qua datur devotióne salutámus, adícere solémus: et benedíctus fructus ventris tui. Quam cláusulam Elísabeth post a Vírgine salutáta, quasi finem angélicæ salutatiónis répetens adiécit dicens: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Hic est fructus, de quo Isaías dicit: In illa die erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ sublímis. Quis est hic fructus, nisi sanctus Israel, qui et ipse semen est Abrahæ, germen Dómini et flos ascéndens de radíce Iesse, fructus vitæ, quem communicávimus? Benedíctus plane in sémine et benedíctus in gérmine, benedíctus in flore, benedíctus in múnere, benedíctus dénique in gratiárum actióne et confessióne. Christus semen Abrahæ factus est ex sémine David secúndum carnem. Solus iste inter hómines consummátus invenítur in omni bono, cui Spíritus datus est non ad mensúram, ut solus possit implére omnem iustítiam. Huius enim iustítia súfficit univérsis géntibus, iuxta quod scriptum est: Sicut terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum gérminat; sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. Hoc est enim germen iustítiæ, quod benedictióne auctum adórnat flos glóriæ. At quantæ glóriæ? Quanta sublímior cogitári potest, immo quanta nullo modo cogitári potest. Flos enim ascéndit de radíce Iesse. Usquequo? Utique usque ad summum, quia Iesus Christus in glória est Dei Patris. Eleváta est magnificéntia eius super cælos, ut sit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ sublímis. Sed quis nobis fructus in hoc fructu? Quis nisi fructus benedictiónis de fructu benedícto? Ex hoc enim sémine, gérmine, flore fructus benedictiónis provénit; ad nos usque pervénit; primo quidem quasi in sémine per grátiam véniæ, deínde quasi in gérmine per increméntum iustítiæ, demum et in flore per spem vel adeptiónem glóriæ. A Deo enim benedíctus, et in Deo, hoc est ut glorificétur Deus in illo; nobis quoque benedíctus est, ut ab eo benedícti glorificémur in illo, quia per repromissiónem Abrahæ dictam, benedictiónem ómnium géntium dedit illi Deus.

RESPONSORIUM

Rom 15, 12; Ps 71 (72), 17a. 7a

R. Radix Iesse qui exsúrget régere gentes, in eo gentes sperábunt; * Sit nomen eius benedíctum in sǽcula.
V. Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Sit nomen eius benedíctum in sǽcula.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)