[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2022 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


19. augustus 2022, Feria VI.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XX
S. Ioannis Eudes, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Iordani de Rivalto, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

19 augustus 2022
PER ANNUM, hebd. XX
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

30, 1-18
Vanitas fœderum cum populis alienis initorum

     «Væ, fílii desertóres, dicit Dóminus, eo quod fácitis consílium et non ex me, et pactum statúitis et non per spíritum meum, ut addátis peccátum super peccátum! Qui ambulátis, ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine pharaónis et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti.
     Et erit vobis fortitúdo pharaónis in confusiónem, et fidúcia sub umbra Ægýpti in ignomíniam. Cum fúerit enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervénerint, omnes confundéntur super pópulo, qui eis prodésse non potest; non erit in auxílium et in utilitátem, sed in confusiónem et oppróbrium».
     Oráculum iumentórum Nageb. In terra tribulatiónis et angústiæ leǽnæ et leónis rugiéntis, víperæ et dracónis volántis, portant super úmeros iumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos ad pópulum, qui eis prodésse non póterit. Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur, ídeo vocávi Rahab otiósam. Nunc ingrédere, scribe coram eis super buxum et in libro diligénter éxara illud, et erit in pósterum in testimónium usque in ætérnum.
     Pópulus enim rebéllis est, et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dómini; qui dicunt vidéntibus: «Nolíte vidére» et aspiciéntibus: «Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia, aspícite nobis illusiónes. Recédite a via, declináte a sémita, tóllite a fácie nostra Sanctum Israel». Proptérea hæc dicit Sanctus Israel: «Pro eo quod reprobástis verbum hoc et sperástis in perversitátem et in perfídiam et inníxi estis super eis, proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, locus tumens in muro excélso, cuius confráctio súbito, dum non sperátur, venit improvíso, et comminuétur, sicut contéritur lagœna fíguli contritióne absque misericórdia, et non inveniétur de fragméntis eius testa, in qua capiátur ignículus de incéndio aut hauriátur aqua de fóvea».
     Quia hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel: «In conversióne et quiéte salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra». Et noluístis et dixístis: «Nequáquam, sed super equis fugiémus», ídeo fugiétis; et: «Super velóces ascendémus», ídeo velóces erunt, qui persequéntur vos.
     Mille pavébunt a fácie terróris uníus, et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus in vértice montis et quasi signum super collem. Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.

RESPONSORIUM

Is 30, 15b. 18ad

R. In conversióne et quiéte salvi éritis * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.
V. Expéctat Dóminus ut misereátur vestri; beáti omnes qui exspéctant eum. * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.

LECTIO ALTERA

Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi

(Ps 49, 13-14: CSEL 64, 367-368)

Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus

     Frater non rédimit, rédimet homo; nec dabit Deo propitiatiónem suam, et prétium redemptiónis ánimæ suæ; hoc est, ut quid timébo in die mala? Quid enim potest mihi nocére, qui non solum non indígeo redemptóre, sed ipse ómnium sum redémptor? Alios líberos fáciam, et pro me ipso ipse trepidábo? Ecce fáciam nova ómnia, quæ supra ipsum germanitátis afféctum sint atque pietátem. Quem frater eódem matris útero effúsus in lucem redímere non potest, quia párilis natúræ infirmitáte retinétur, rédimet homo; sed ille homo de quo scriptum est: quia mittet illis Dóminus hóminem, qui salvábit eos; qui de se ipso dixit: Quǽritis me occídere, hóminem qui veritátem locútus sum vobis.
     Sed quamvis homo sit, quis cognóscet eum? Quare nemo cognóscet? Quia sicut unus Deus, ita et unus mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus. Ipse est solus qui rédimet hóminem, vincens pietáte germános; quia pro aliénis sánguinem suum fudit, quem nemo potest offérre pro fratre. Itaque córpori próprio non pepércit, ut nos redímeret a peccáto: et dedit semetípsum redemptiónem pro ómnibus; sicut verus eius testis asséruit apóstolus Paulus, qui ait: Veritátem dico, non méntior.
     Sed quare solus hic rédimet? Quia nemo potest eum æquáre pietáte: ut pro sérvulis suis ánimam suam ponat; nemo integritáte: omnes enim sub peccáto, omnes Adæ illíus súbiacent prolapsióni. Solus Redémptor elígitur, qui peccáto véteri obnóxius esse non possit. Ergo per hóminem, Dóminum Iesum intellegámus, qui suscépit hóminis condiciónem, ut in carne sua peccátum ómnium crucifígeret et chirógraphum universórum suo cruóre deléret.
     Sed forte dicas: Quómodo redemptúrus frater negátur, cum ipse díxerit: Narrábo nomen tuum frátribus meis? Sed non quasi frater nobis, sed quasi homo Christus Iesus, in quo Deus erat, nobis peccáta dimísit. Sic enim scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi. In illo Christo Iesu, de quo solo dictum est, quia Verbum caro factum est et habitávit in nobis. Non ergo quasi frater, sed quasi Dóminus habitávit in nobis, cum habitáret in carne.

RESPONSORIUM

Is 53, 12b; Lc 23, 34

R. Trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est; * Ipse peccátum multórum tulit, et pro transgressóribus rogat.
V. Iesus autem dicébat: Pater, dimítte illis; non enim sciunt quid fáciunt. * Ipse peccátum multórum tulit, et pro transgressóribus rogat.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)