[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


2. december 2020, Feria IV.
hebd. I

TEMPUS ADVENTUS, hebd. I


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.

Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.

E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,

Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.

Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)

2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
      non est timor Dei ante óculos eius. –

3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
      ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
      désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
      ástitit omni viæ non bonæ, *
      malítiam autem non odívit. –

6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
      et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
      iudícia tua abýssus multa: *
      hómines et iuménta salvábis, Dómine. –

8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
      Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
      et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
       et in lúmine tuo vidébimus lumen. –

11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
       et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
       et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
       expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit
Iudt 16, 1-2. 13-15
Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

1 Incípite Deo meo in týmpanis, *
      cantáte Dómino meo in cýmbalis,
   modulámini illi psalmum novum, *
      exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
2 Tu es Deus cónterens bella, †
      qui ponis castra in médio pópuli tui, *
      ut erípias me de manu persequéntium me. –

13 Cantábo Deo meo hymnum novum: †
       Dómine, magnus es tu et clarus,*
       mirábilis in virtúte et insuperábilis. –

14 Tibi sérviat omnis creatúra tua, *
       quóniam dixísti, et facta sunt, –
    misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *
       et non est, qui resístat voci tuæ. –

15 Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *
       petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent. –
    Illis autem qui timent te *
       propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

2 Omnes gentes, pláudite mánibus, *
      iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
3 quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
      rex magnus super omnem terram. –

4 Subiécit pópulos nobis *
      et gentes sub pédibus nostris.
5 Elégit nobis hereditátem nostram, *
      glóriam Iacob, quem diléxit.
6 Ascéndit Deus in iúbilo, *
      et Dóminus in voce tubæ. –

7 Psállite Deo, psállite; *
      psállite regi nostro, psállite.
8 Quóniam rex omnis terræ Deus, *
      psállite sapiénter. –

9 Regnávit Deus super gentes, *
      Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Príncipes populórum congregáti sunt *
       cum pópulo Dei Abraham,
    quóniam Dei sunt scuta terræ: *
       veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

LECTIO BREVIS

Is 7, 14b-15
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel; butýrum et mel cómedet, ut ipse sciat reprobáre malum et elígere bonum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Véniet fórtior me post me, cuius non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Véniet fórtior me post me, cuius non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum.

PRECES
Verbum Dei in nobis habitáre decrévit, ut viderémus glóriam suam. Qua spe gaudéntes, acclamémus:
     O Emmánuel, esto nobíscum.

Princeps iuste et recte,
ius redde paupéribus et oppréssis.
Rex pacífice, gládios in vómeres conflans et lánceas in falces,
muta invídias in dilectiónem et iniúrias nostras in remissiónes.
Tu, qui non secúndum visiónem oculórum iúdicas,
discérne eos qui tui sunt.
Quando in nube véneris cum potestáte magna,
fac ut sine confusióne appareámus ante fáciem tuam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Prǽpara, quǽsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)