lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 november 2018
Pro O.P.: B. Margaritæ de Savoia, religiosæ


Margarita, e stirpe regia Ducum Sabaudiæ anno 1382 probabiliter nata, a Vincentio Ferrer ad altioris perfectionis studium accensa est. Vidua relicta trigesimo sexto ætatis suæ anno, habitum Sororum de Pænitentia assumpsit. Mira in pauperes et infirmos ardebat caritate, sua egenis distribuens, ægrotorum ulcera propriis manibus tergens. Albæ Pompeiæ sibi ac religiosis virginibus monasterium construxit, in quo triplicem Christi passionem sustinuit, nempe calumnias, ægritudinem ac persecutionem. Pro pace universalis Ecclesiæ redintegranda — schisma enim occidentale paulo antea fuerat — maximos labores feliciter suscepit. Mortua est in Domino die 23 novembris 1464. Eius cultus a S. Pio V anno 1566 permissus et die 8 octobris anno 1669 a Clemente IX confirmatus fuit.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.

Psalmus 118 (119), 49-56
VII (Zain)

49 Memor esto verbi tui servo tuo, *
      in quo mihi spem dedísti.

50 Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
    quia elóquium tuum vivificávit me. –

51 Supérbi derisérunt me veheménter; *
      a lege autem tua non declinávi.

52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, *
      et consolátus sum. –

53 Indignátio ténuit me *
      propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.

54 Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
      in loco peregrinatiónis meæ. –

55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
    et custódiam legem tuam.

56 Hoc factum est mihi, *
      quia mandáta tua servávi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.

Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.

Psalmus 52 (53)
Impiorum stultitia

Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. (Rom 3, 23)

1 Dixit insípiens in corde suo: "Non est Deus." †
2    Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
      non est qui fáciat bonum.

3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
      ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum. –

4 Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
      non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

5 Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
      qui dévorant plebem meam ut cibum panis? –

   Deum non invocavérunt; *
6     illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
   Quóniam Deus dissipávit ossa eórum, qui te obsidébant *
      confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.

7 Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
      Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
      exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.

Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.

Psalmus 53 (54), 3-6. 8-9
Imploratio auxilii

Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur. (Cassiodorus)

3 Deus, in nómine tuo salvum me fac *
      et in virtúte tua iúdica me.

4 Deus, exáudi oratiónem meam, *
      áuribus pércipe verba oris mei! –

5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
      et fortes quæsiérunt ánimam meam *
      et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

6 Ecce enim Deus ádiuvat me, *
      et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. –

8 Voluntárie sacrificábo tibi, *
      confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;

9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
      et super inimícos meos despéxit óculus meus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.

LECTIO BREVIS

1 Cor 12, 4-6
Divisiónes gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.


V. Prope timéntes Deum salutáre ipsíus.
R. Ut inhábitet glória in terra nostra.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti, in nos quoque eúndem Spíritum caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)