lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 november 2020
S. Leonis Magni, papæ et Ecclesiæ doctoris


In Etruria natus et ad Petri cathedram anno 440 evectus, verus pastor et pater animarum fuit. Fidei integritatem omnimode firmare satagens, Ecclesiæ unitatem strenue defendens, incursus barbarorum pro viribus repellens vel mitigans, iure meritoque Magnus meruit appellari. Mortuus est anno 461.

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.

Psalmus 118 (119), 137-144
XVIII (Sade)

137 Iustus es, Dómine, *
         et rectum iudícium tuum.

138 Mandásti in iustítia testimónia tua *
         et in veritáte nimis. –

139 Consúmpsit me zelus meus, *
         quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

140 Ignítum elóquium tuum veheménter, *
         et servus tuus diléxit illud. –

141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
         mandáta tua non sum oblítus.

142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
         et lex tua véritas. –

143 Tribulátio et angústia invenérunt me; *
         præcépta tua delectátio mea est.

144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
         intelléctum da mihi, et vivam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.

Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)

I

2 Dómine, Deus salútis meæ, *
      in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
      inclína aurem tuam ad precem meam. –

4 Quia repléta est malis ánima mea, *
      et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
      factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
      sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   quorum non es memor ámplius, *
      et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –

7 Posuísti me in lacu inferióri, *
      in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
      et omnes fluctus tuos induxísti super me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.

II

9 Longe fecísti notos meos a me, *
       posuísti me abominatiónem eis;
    conclúsus sum et non egrédiar. *
10    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
    Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
       expándi ad te manus meas.

11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
       aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
       et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
       et iustítia tua in terra obliviónis? –

14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
       et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
       abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
       portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
       et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
       circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
       et noti mei sunt ténebræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.

LECTIO BREVIS

1 Io 3, 17-18
Qui habúerit substántiam mundi et víderit fratrem suum necésse habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo? Filíoli, non diligámus verbo nec lingua sed in ópere et veritáte.


V. Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat.
R. In memória ætérna erit iustus.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti, in nos quoque eúndem Spíritum caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)