[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
252627282930 


29. aprilis 2021, Feria V.
hebd. IV

S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Pro O.P.: S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

29 aprilis 2021
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris


Nata est Senis anno 1347; iam puellula, ad meliora aspirans, sodalibus tertii Ordinis S. Dominici nomen dedit. Amore Dei et proximi flagrans, pacem et concordiam inter civitates firmavit, iura et libertatem Romani Pontificis strenue tuita est, et renovationem vitæ religiosæ promovit. Opera étiam dictavit sana doctrina et spiritali afflatu referta. Obiit anno 1380.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX (Res)

153 Vide humiliatiónem meam et éripe me, *
         quia legem tuam non sum oblítus.

154 Iúdica causam meam et rédime me; *
         propter elóquium tuum vivífica me. –

155 Longe a peccatóribus salus, *
         quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

156 Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
         secúndum iudícia tua vivífica me. –

157 Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *
         a testimóniis tuis non declinávi.

158 Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *
         quia elóquia tua non custodiérunt. –

159 Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
         secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

160 Princípium verbórum tuórum véritas, *
         in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

„Benedicat te Dominus ex Sion“, id est: ex Ecclésia sua. (Arnobius)

1 Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
      qui ámbulat in viis eius. –

2 Labóres mánuum tuárum manducábis, *
      beátus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis fructífera *
      in latéribus domus tuæ;
   fílii tui sicut novéllæ olivárum *
      in circúitu mensæ tuæ. –

4 Ecce sic benedicétur homo, *
      qui timet Dóminum.

5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
      et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

6 et vídeas fílios filiórum tuórum. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia

Ecclésia loquitur de iis quæ tolerat. (S. Augustinus)

1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      dicat nunc Israel,

2 sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
      étenim non potuérunt advérsum me.

3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
      prolongavérunt sulcos suos.

4 Dóminus autem iustus *
      concídit cervíces peccatórum. –

5 Confundántur et convertántur retrórsum *
      omnes, qui odérunt Sion.

6 Fiant sicut fenum tectórum *
      quod, priúsquam evellátur, exáruit;

7 de quo non implévit manum suam, qui metit, *
      et sinum suum, qui manípulos cólligit.

8 Et non dixérunt, qui præteríbant: †
      „Benedíctio Dómini super vos, *
      benedícimus vobis in nómine Dómini.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ap 19, 6b-7
Regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei, quia venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se.

V. Invéni quem díligit ánima mea.
R. Ténui eum nec dimíttam.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui beátam Catharínam, in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiæ tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne concéde, ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper exsúltet. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)