[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


5. ianuarius 2018, Feria VI.
hebd. I

Tempus nativitatis, hebd. I


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

5 ianuarius 2018
In Epiphania Domini, sollemnitas

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Quicúmque Christum quǽritis,
óculos in altum tóllite:
illic licébit vísere
signum perénnis glóriæ.

Hæc stella, quæ solis rotam
vincit decóre ac lúmine,
venísse terris núntiat
cum carne terréstri Deum.

En, Pérsici ex orbis sinu,
sol unde sumit iánuam,
cernunt períti intérpretes
regále vexíllum magi.

«Quis iste tantus — ínquiunt —
regnátor astris ímperans,
quem sic tremunt cæléstia,
cui lux et æthra insérviunt?

Illústre quiddam cérnimus
quod nésciat finem pati,
sublíme, celsum, intérminum,
antíquius cælo et chao.

Hic ille rex est géntium
populíque rex Iudáici,
promíssus Abrahæ patri
eiúsque in ævum sémini».

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ante lucíferum génitus et ante sǽcula, Dóminus, salvátor noster, hódie mundo appáruit.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ante lucíferum génitus et ante sǽcula, Dóminus, salvátor noster, hódie mundo appáruit.

Ant. 2 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

II

13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
      Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *
      et servórum suórum miserébitur. –

15 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
      ópera mánuum hóminum:
16 os habent et non loquéntur; *
      óculos habent et non vidébunt;
17 aures habent et non áudient; *
      neque enim est spíritus in ore ipsórum.
18 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
      et omnes, qui confídunt in eis. –

19 Domus Israel, benedícite Dómino; *
      domus Aaron, benedícite Dómino;
20 domus Levi, benedícite Dómino; *
      qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. –

21 Benedíctus Dóminus ex Sion, *
      qui hábitat in Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 3 Stella ista sicut flamma corúscat, et Regem regum Deum demónstrat: magi eam vidérunt, et magno Regi múnera obtulérunt.

Canticum
De mysterio et gloria Christi
Cf. 1 Tim 3, 16
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Qui manifestátus est in carne, *
      iustificátus est in Spíritu.

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Appáruit ángelis, *
      prædicátus est géntibus.

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Créditus est in mundo, *
      assúmptus est in glória.

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Stella ista sicut flamma corúscat, et Regem regum Deum demónstrat: magi eam vidérunt, et magno Regi múnera obtulérunt.

LECTIO BREVIS

2 Tim 1, 9-10
Deus nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante témpora sæculária, manifestáta autem nunc per illustratiónem salvatóris nostri Iesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam et incorruptiónem per evangélium.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.
R. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.
V. Omnes gentes magnificábunt eum.
R. Omnes tribus terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Magi, vidéntes stellam, dixérunt ad ínvicem: Hoc signum magni Regis est; eámus et inquirámus eum, et offerámus ei múnera, aurum, tus et myrrham.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Magi, vidéntes stellam, dixérunt ad ínvicem: Hoc signum magni Regis est; eámus et inquirámus eum, et offerámus ei múnera, aurum, tus et myrrham.

PRECES
Salvatórem nostrum, qui hódie a magis adorátus est, magno cum gáudio venerémur, deprecántes:
     Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex géntium, qui tamquam eárum primítias ad te adorándum magos vocásti,
spíritum nobis adoratiónis et servítii largiáris.
Rex glóriæ, qui iúdicas pópulum tuum in iustítia,
abundántiam pacis concéde homínibus.
Rex ætérne, qui pérmanes in omnes generatiónes,
verbum tuum in corda sicut stillicídia mitte stillántia.
Rex iustítiæ, qui liberáre vis páuperem, cui non est adiútor,
míseris et afflíctis esto propítius.
Dómine, cuius nomen est benedíctum in sǽcula,
in frátribus nostris defúnctis mirabília tuæ salútis adímple.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti, concéde propítius, ut qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)