[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


4. februarius 2018, Dominica
hebd. I

V DOMINICA PER ANNUM
Pro O.P.: S. Catharinæ de' Ricci, virginis, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 februarius 2018
V DOMINICA PER ANNUM

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Lucis creátor óptime,
lucem diérum próferens,
primórdiis lucis novæ
mundi parans oríginem;

Qui mane iunctum vésperi
diem vocári prǽcipis:
tætrum chaos illábitur;
audi preces cum flétibus.

Ne mens graváta crímine
vitæ sit exsul múnere,
dum nil perénne cógitat
seséque culpis ílligat.

Cælórum pulset íntimum,
vitále tollat prǽmium;
vitémus omne nóxium,
purgémus omne péssimum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Virgam poténtiæ suæ emíttet Dóminus ex Sion, et regnábit in ætérnum, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Virgam poténtiæ suæ emíttet Dóminus ex Sion, et regnábit in ætérnum, allelúia.

Ant. 2 A fácie Dómini mota est terra, allelúia.

Psalmus 113A (114)
Israel ex Ægypto liberatur

Cognoscite étiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sǽculo renuntiastis. (S. Augustinus)

1 In éxitu Israel de Ægýpto, *
      domus Iacob de pópulo bárbaro,

2 factus est Iuda sanctuárium eius, *
      Israel potéstas eius. –

3 Mare vidit et fugit, *
      Iordánis convérsus est retrórsum;

4 montes saltavérunt ut aríetes, *
      et colles sicut agni óvium. –

5 Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
      Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

6 Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
      et colles, sicut agni óvium? –

7 A fácie Dómini contremísce, terra, *
      a fácie Dei Iacob,

8 qui convértit petram in stagna aquárum *
      et sílicem in fontes aquárum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 A fácie Dómini mota est terra, allelúia.

Ant. 3 Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-4
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedíctus es, Dómine, * in firmaménto cæli.
R. Benedíctus es, Dómine, * in firmaménto cæli.
V. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
R. In firmaménto cæli.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedíctus es, Dómine, * in firmaménto cæli.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Simon et qui cum illo erant dicébant: Omnes quærunt te! Et ait illis: Eámus álibi ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Simon et qui cum illo erant dicébant: Omnes quærunt te! Et ait illis: Eámus álibi ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.

PRECES
Christum Dóminum adorántes, qui est caput nostrum et cuius nos membra sumus, cum exsultatióne clamémus:
     Advéniat regnum tuum, Dómine.

Ecclésiam tuam, Salvátor noster, unitátis géneris humáni vivídius constítue sacraméntum,
et efficácius cunctis géntibus salútis mystérium.
Episcopórum collégio cum Papa nostro semper adésto,
iísque unitátis, caritátis pacísque dona largíre.
Fac ut árctius uniántur tibi divíno cápiti christiáni,
et regnum tuum testimónio vitæ procláment.
Pacem mundo præstáre dignéris,
ut secúritas et tranquíllitas ubíque floréscant.
Novíssimæ resurrectiónis glóriam concéde defúnctis,
et illórum nos beatitúdinis fac esse consórtes.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)