[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


7. ianuarius 2021, Feria V.
hebd. II

Tempus nativitatis, hebd. II
S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

7 ianuarius 2021
Tempus nativitatis, hebd. II

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Hostis Heródes ímpie,
Christum veníre quid times?
Non éripit mortália
qui regna dat cæléstia.

Ibant magi, qua vénerant
stellam sequéntes prǽviam,
lumen requírunt lúmine,
Deum faténtur múnere.

Lavácra puri gúrgitis
cæléstis Agnus áttigit;
peccáta quæ non détulit
nos abluéndo sústulit.

Novum genus poténtiæ:
aquæ rubéscunt hýdriæ,
vinúmque iussa fúndere
mutávit unda oríginem.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestas

Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Mt 2, 11)

I

1 Deus, iudícium tuum regi da *
      et iustítiam tuam fílio regis;
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia *
      et páuperes tuos in iudício. –

3 Afferant montes pacem pópulo, *
      et colles iustítiam.
4 Iudicábit páuperes pópuli †
      et salvos fáciet fílios ínopis *
      et humiliábit calumniatórem.
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, *
      in generatióne et generatiónem. –

6 Descéndet sicut plúvia in gramen *
      et sicut imber írrigans terram.
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
      donec auferátur luna.
8 Et dominábitur a mari usque ad mare *
      et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum. –

9 Coram illo prócident íncolæ desérti, *
       et inimíci eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
       reges Arabum et Saba dona addúcent.
11 Et adorábunt eum omnes reges, *
       omnes gentes sérvient ei.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

II

12 Quia liberábit ínopem clamántem *
       et páuperem, cui non erat adiútor.
13 Parcet páuperi et ínopi *
       et ánimas páuperum salvas fáciet.
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
       et pretiósus erit sanguis eórum coram illo. –

15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; *
       tota die benedícent ei.
16 Et erit ubértas fruménti in terra, *
       in summis móntium fluctuábit;
    sicut Líbanus fructus eius *
       et florébit de civitáte sicut fenum terræ. –

17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *
       ante solem permanébit nomen eius.
    Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
       omnes gentes magnificábunt eum. –

18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
       qui facit mirabília solus.
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *
       et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Cf. 2 Petr 1, 3-4
Christus ómnia nobis divínæ virtútis suæ ad vitam et pietátem donávit per cognitiónem eius, qui vocávit nos própria glória et virtúte, per quæ pretiósa et máxima nobis promíssa donáta sunt, ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ, fugiéntes eam, quæ in mundo est in concupiscéntia, corruptiónem.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.
R. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.
V. Omnes gentes magnificábunt eum.
R. Omnes tribus terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Vidéntes stellam, magi gavísi sunt gáudio magno; et intrántes domum, obtulérunt Dómino aurum, tus et myrrham.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Vidéntes stellam, magi gavísi sunt gáudio magno; et intrántes domum, obtulérunt Dómino aurum, tus et myrrham.

PRECES
Benedíctus Christus Dóminus, qui in ténebris et in umbra mortis sedéntes visitávit, ut eos illumináret. Ab eo pia devotióne petámus:
     Christe, sol óriens, osténde lucem tuam.

Christe Dómine, qui véniens, natálem Córporis tui, quod est Ecclésia, operátus es,
fac ut illa crescat et ædificétur in caritáte.
Qui pugíllo cælum et terram regis,
fac ut pópuli eorúmque rectóres regálem potestátem tuam agnóscant.
Qui per incarnatiónem tuam sacérdos ætérnus factus es,
sacerdótes redde minístros tuæ redemptiónis idóneos.
Qui in sinu Vírginis Maríæ humanitátis et divinitátis mýsticum es conúbium operátus,
bénedic vírgines cælésti tibi Sponso consecrátas.
Qui, iunctus substántiæ nostræ mortalitátis, mortem quam non fecísti, abolésti,
mortem defunctórum in vitam ætérnam mutáre dignéris.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ maiestátis splendor illústret, quo per mundi huius ténebras transíre valeámus, et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)