[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


1. februarius 2018, Feria V.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. IV


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

1 februarius 2018
PER ANNUM, hebd. IV
Hebdomada IV

AD COMPLETORIUM

FERIA V

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

    Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.

HYMNUS

Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prǽdicans,

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Caro mea requiéscet in spe.

Psalmus 15 (16)
Dominus pars hereditatis meæ

Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis. (Act 2, 24)

1 Consérva me, Deus, *
      quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: „Dóminus meus es tu, *
      bonum mihi non est sine te.“
  In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *
      omnis volúntas mea in eos.
3 Multiplicántur dolóres eórum, *
      qui post deos aliénos acceleravérunt.
4 Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
      neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. –

5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
      tu es qui détines sortem meam.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
      ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *
      ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *
      quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, †
      et exsultavérunt præcórdia mea; *
      ínsuper et caro mea requiéscet in spe. –

10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
      nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fácies vias vitæ, †
      plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
      delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Caro mea requiéscet in spe.

LECTIO BREVIS

1 Th 5, 23
Ipse Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur.

RESPONSORIUM BREVE

V. In manus tuas, Dómine, * comméndo spíritum meum.
R. In manus tuas, Dómine, * comméndo spíritum meum.
V. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
R. Comméndo spíritum meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Dómine, * comméndo spíritum meum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T.P. Allelúia.)

Christus lumen gentium et gloria Israel
Lc 2, 29-32

29 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
      secúndum verbum tuum in pace,
30 quia vidérunt óculi mei *
      salutáre tuum,
31 quod parásti *
      ante fáciem ómnium populórum,
32 lumen ad revelatiónem géntium *
      et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória Patri et Fílio, *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T.P. Allelúia.)

ORATIO CONCLUSIVA

Orémus:

Dómine Deus noster, diúrno labóre fatigátos quiéto sopóre nos réfove, ut, tuo semper auxílio recreáti, tibi córpore simus et mente devóti. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens.
R. Amen.

    Deinde dicitur una ex sequentibus antiphonis finalibus ad B. Mariam Virginem.
    vel Antiphonæ dominicanæ traditionales.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)