[ Coniunctiones ostendere ]

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

8 aprilis 2021
Feria Quinta infra Octavam Paschæ

COMPLETORIUM
Feria Quinta infra Octavam Paschæ

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

    Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.

HYMNUS

Iesu, redémptor sǽculi,
Verbum Patris altíssimi,
lux lucis invisíbilis,
custos tuórum pérvigil:

Tu fabricátor ómnium
discrétor atque témporum,
fessa labóre córpora
noctis quiéte récrea.

Qui frangis ima tártara,
tu nos ab hoste líbera,
ne váleat sedúcere
tuo redémptos sánguine,

Ut, dum graváti córpore
brevi manémus témpore,
sic caro nostra dórmiat
ut mens sopórem nésciat.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Aleluja, aleluja, aleluja.

Psalmus 90 (91)
In protectione Altissimi

Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones. (Lc 10, 19)

1 Qui hábitat in protectióne Altíssimi, *
      sub umbra Omnipoténtis commorábitur.
2 Dicet Dómino: †
      "Refúgium meum et fortitúdo mea, *
      Deus meus, sperábo in eum." –

3 Quóniam ipse liberábit te de láqueo venántium *
      et a verbo malígno.
4 Alis suis obumbrábit tibi, †
      et sub pennas eius confúgies; *
      scutum et loríca véritas eius.
5 Non timébis a timóre noctúrno, a sagítta volánte in die, †
6     a peste perambulánte in ténebris, *
      ab extermínio vastánte in merídie. –

7 Cadent a látere tuo mille †
      et decem mília a dextris tuis; *
      ad te autem non appropinquábit.
8 Verúmtamen óculis tuis considerábis, *
      et retributiónem peccatórum vidébis.
9 Quóniam tu es, Dómine, refúgium meum. *
      Altíssimum posuísti habitáculum tuum.
10 Non accédet ad te malum, *
      et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo,
11 quóniam ángelis suis mandábit de te, *
      ut custódiant te in ómnibus viis tuis. –

12 In mánibus portábunt te, *
      ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
13 Super áspidem et basilíscum ambulábis *
      et conculcábis leónem et dracónem. –

14 Quóniam mihi adhǽsit, liberábo eum; *
      suscípiam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
15 Clamábit ad me, et ego exáudiam eum; †
      cum ipso sum in tribulatióne, *
      erípiam eum et glorificábo eum.
16 Longitúdine diérum replébo eum *
      et osténdam illi salutáre meum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Aleluja, aleluja, aleluja.

LECTIO BREVIS

Deut 6, 4-7
Audi Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo, et inculcábis ea fíliis tuis et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens.

RESPONSORIUM BREVE

    Loco responsorii dicitur:

Ant. Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T.P. Allelúia.)

Christus lumen gentium et gloria Israel
Lc 2, 29-32

29 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
      secúndum verbum tuum in pace,
30 quia vidérunt óculi mei *
      salutáre tuum,
31 quod parásti *
      ante fáciem ómnium populórum,
32 lumen ad revelatiónem géntium *
      et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória Patri et Fílio, *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace. (T.P. Allelúia.)

ORATIO CONCLUSIVA

Orémus:

Vox nostra te, Dómine, humíliter deprecétur, ut, domínicæ resurrectiónis hac die mystério celebráto, in pace tua secúri a malis ómnibus quiescámus, et in tua resurgámus laude gaudéntes. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens.
R. Amen.

    Deinde dicitur una ex sequentibus antiphonis finalibus ad B. Mariam Virginem.
    vel Antiphonæ dominicanæ traditionales.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)