lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 november 2018
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Sol, ecce, lentus óccidens
montes et arva et ǽquora
mæstus relínquit, ínnovat
sed lucis omen crástinæ,

Mirántibus mortálibus
sic te, Creátor próvide,
leges vicésque témporum
umbris dedísse et lúmini.

Ac dum, tenébris ǽthera
siléntio preméntibus,
vigor labórum déficit,
quies cupíta quǽritur,

Spe nos fidéque dívites
tui beámur lúmine
Verbi, quod est a sǽculis
splendor patérnæ glóriæ.

Est ille sol qui nésciat
ortum vel umquam vésperum;
quo terra gestit cóntegi,
quo cæli in ævum iúbilant.

Hac nos seréna pérpetim
da luce tandem pérfrui,
cum Nato et almo Spíritu
tibi novántes cántica. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exspectémus beátam spem et advéntum glóriæ Salvatóris nostri.

Psalmus 61 (62)
Pax in Deo

Deus spei repleat vos omni pace in credendo. (Rom 15, 13)

2 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
      ab ipso enim salutáre meum.
3 Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum, *
      præsídium meum, non movébor ámplius. –

4 Quoúsque irrúitis in hóminem, †
      contúnditis univérsi vos *
      tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam?
5 Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere; †
      delectabántur mendácio. *
      Ore suo benedicébant et corde suo maledicébant. –

6 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
      quóniam ab ipso patiéntia mea.
7 Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, *
      præsídium meum, non movébor. –

8 In Deo salutáre meum et glória mea; *
       Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, †
       effúndite coram illo corda vestra; *
       Deus refúgium nobis.
10 Verúmtamen vánitas fílii Adam, *
       mendácium fílii hóminum.
    In statéram si conscéndant, *
       super fumum leves sunt omnes. –

11 Nolíte speráre in violéntia †
       et in rapína nolíte décipi; *
       divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
12 Semel locútus est Deus, *
       duo hæc audívi:
13 quia potéstas Deo est, †
       et tibi, Dómine, misericórdia; *
       quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exspectémus beátam spem et advéntum glóriæ Salvatóris nostri.

Ant. 2 Illúminet vultum suum super nos Deus, et benedícat nobis.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúminet vultum suum super nos Deus, et benedícat nobis.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 5b-7
Omnes ínvicem humilitátem indúite, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Custódi nos, Dómine, * ut pupíllam óculi.
R. Custódi nos, Dómine, * ut pupíllam óculi.
V. Sub umbra alárum tuárum prótege nos.
R. Ut pupíllam óculi.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Custódi nos, Dómine, * ut pupíllam óculi.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Fac, Deus, poténtiam in brácchio tuo, dispérde supérbos et exálta húmiles.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Fac, Deus, poténtiam in brácchio tuo, dispérde supérbos et exálta húmiles.

PRECES
Iubilémus Deo nostro, fratres caríssimi, qui máxime in benefíciis pópulo suo elargiéndis congáudet, et cum ánimi fervóre precémur:
     Grátiam et pacem multíplica, Dómine.

Ætérne Deus, cui mille anni sunt tamquam dies hestérna, quæ prætériit,
esse vitam quasi florem mane germinántem, véspere autem arescéntem nos memoráre concéde.
Manna tuum pópulo largíre, ne esúriat,
et aquam vivam, ne sítiat in ætérnum.
Fac ut fidéles tui quæ sursum sunt quǽrant et sápiant,
étiam témpora óperis et ótii in tuam glóriam vertant.
Aerem nobis, Dómine, largíre propítium,
quo uberióres percipiámus fructus terræ.
(vel:
Ab ómnibus noxis líbera nos, Dómine,
et copiósam benedictiónem super domus nostras effúnde.)
Visiónem vultus tui largíre defúnctis,
et eius contemplatióne nos redde beátos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, cuius sanctum est nomen et misericórdia a progénie in progénies celebrátur, pópulum tuum súscipe supplicántem, eíque tríbue perpétuo te magnificáre præcónio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)