Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. I
S. Polycarpi, episcopi et martyris, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Ecce nunc tempus acceptábile.
R.
Ecce nunc dies salútis.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Ego Dóminus, lóquere ad pharaónem regem Ægýpti ómnia, quæ ego loquor tibi». Et ait Móyses coram Dómino:
«En incircumcísus lábiis sum. Quómodo áudiet me phárao?».
Dixítque Dóminus ad Móysen: «Ecce constítui te deum pharaónis, et Aaron frater tuus erit prophéta tuus. Tu loquéris ómnia, quæ mando tibi;
et ille loquétur ad pharaónem, ut dimíttat fílios Israel de terra sua. Sed ego indurábo cor eius et multiplicábo signa et osténta mea in
terra Ægýpti. Et non áudiet vos; immittámque manum meam super Ægýptum et edúcam exércitum et pópulum meum, fílios Israel, de terra Ægýpti
per iudícia máxima. Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, qui exténderim manum meam super Ægýptum et edúxerim fílios Israel de médio eórum».
Fecit ítaque Móyses et Aaron sicut præcéperat Dóminus; ita egérunt. Erat autem Móyses octogínta annórum et Aaron octogínta trium, quando locúti sunt ad pharaónem.
Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Cum díxerit vobis phárao: “Osténdite signum”, dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et próice eam coram
pharaóne, ac vertétur in cólubrum». Ingréssi ítaque Móyses et Aaron ad pharaónem fecérunt sicut præcéperat Dóminus; proiecítque Aaron virgam
coram pharaóne et servis eius, quæ versa est in cólubrum.
Vocávit autem phárao sapiéntes et maléficos et fecérunt étiam ipsi magi Ægýpti per incantatiónes suas simíliter. Proiecerúntque sínguli
virgas suas, quæ versæ sunt in cólubros; sed devorávit virga Aaron virgas eórum. Induratúmque est cor pharaónis, et non audívit eos, sicut díxerat Dóminus.
Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ingravátum est cor pharaónis: non vult dimíttere pópulum. Vade ad eum mane. Ecce egrediétur ad aquas; et
stabis in occúrsum eius super ripam flúminis. Et virgam, quæ convérsa est in serpéntem, tolles in manu tua dicésque ad eum: Dóminus Deus
Hebræórum misit me ad te dicens: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto; et usque ad præsens audíre noluísti. Hæc ígitur dicit
Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus, ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis; et vertétur in sánguinem. Pisces quoque,
qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et tædébit Ægýptios bíbere aquam flúminis».
Dixit quoque Dóminus ad Móysen: «Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, super flúvios eórum et rivos ac
palúdes et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem; et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis». Fecerúntque
ita Móyses et Aaron, sicut præcéperat Dóminus. Et élevans virgam percússit aquam flúminis coram pharaóne et servis eius; quæ versa est in
sánguinem. Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt, computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis; et fuit sanguis in tota terra Ægýpti.
Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis; et indurátum est cor pharaónis, nec audívit eos, sicut díxerat Dóminus.
Avertítque se ingréssus est domum suam, nec ad hoc appósuit cor suum. Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam, ut
bíberent; non enim póterant bíbere de aqua flúminis. Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne
Evangélica præcépta, fratres dilectíssimi, nihil sunt áliud quam magistéria divína, fundaménta ædificándæ spei, firmaménta corroborándæ fídei,
nutriménta fovéndi cordis, gubernácula dirigéndi itíneris, præsídia obtinéndæ salútis, quæ, dum docíbiles credéntium mentes in terris ínstruunt,
ad cæléstia regna perdúcunt.
Multa et per prophétas servos suos dici Deus vóluit et audíri; sed quanto maióra sunt quæ Fílius lóquitur, quæ Dei sermo, qui in prophétis fuit,
própria voce testátur, non iam mandans ut parétur veniénti via, sed ipse véniens et viam nobis apériens et osténdens, ut, qui in ténebris mortis
errántes impróvidi et cæci prius fúimus, luce grátiæ lumináti iter vitæ duce et rectóre Dómino tenerémus.
Qui inter cétera salutária sua mónita et præcépta divína, quibus pópulo suo cónsulit ad salútem, étiam orándi ipse formam dedit, ipse quid
precarémur mónuit et instrúxit. Qui fecit vívere, dócuit et oráre, benignitáte ea scílicet, qua et cétera dare et conférre dignátus est, ut,
dum prece et oratióne quam Fílius dócuit apud Patrem lóquimur, facílius audiámur.
Iam prædíxerat horam veníre, quando veri adoratóres adorárent Patrem in spíritu et veritáte, et implévit quod ante promísit, ut, qui spíritum
et veritátem de eius sanctificatióne percépimus, de traditióne quoque eius vere et spiritáliter adorémus.
Quæ enim potest esse magis spiritális orátio quam quæ a Christo nobis data est, a quo nobis et Spíritus Sanctus missus est; quæ vera magis
apud Patrem precátio quam quæ a Fílio, qui est véritas, de eius ore proláta est? Ut áliter oráre quam dócuit non ignorántia sola sit, sed et
culpa, quando ipse posúerit et díxerit: Reícitis mandátum Dei, ut traditiónem vestram statuátis.
Orémus ítaque, fratres dilectíssimi, sicut magíster Deus dócuit. Amíca et familiáris orátio est Deum de suo rogáre, ad aures eius ascéndere Christi oratiónem.
Agnóscat Pater Fílii sui verba, cum precem fácimus: qui hábitat intus in péctore, ipse et in voce; et cum ipsum habeámus apud Patrem advocátum
pro peccátis nostris, quando peccatóres pro delíctis nostris pétimus, advocáti nostri verba promámus. Nam cum dicat: Quia quodcúmque petiérimus
a Patre in nómine eius dabit nobis, quanto efficácius impetrámus quod pétimus Christi nómine, si petámus ipsíus oratióne?
RESPONSORIUM
LECTIO TERTIA
Ex Epístola Ecclésiæ Smyrnénsis de martýrio sancti Polycárpi
Cum rogus apparátus esset, Polycárpus, sibi detráctis ómnibus vestiméntis et cíngulo solúto, conabátur étiam se excalceáre, quod prius non
faciébat, quia semper cuncti fidéles contendébant, quisnam celérius corpus eius tángeret; omni enim bono, propter sanctos mores suos,
ille étiam ante martýrium ornátus erat.
Illico nunc ille ómnibus instruméntis circumdabátur, quæ pro rogo paráta erant. Cum vero et clavis ipsum affígere vellent, dixit: «Sínite
me sic; qui enim dat ignem pati, dabit et sine vestra ex clavis cautióne imperturbátum in pyra permanére». Illi ergo non clavis defixérunt,
sed alligavérunt eum.
Hic vero mánibus in tergum reiéctis ac vinctus, tamquam áries insígnis ex magno grege ad oblatiónem, víctima acceptábilis Deo præparáta,
cælum intúitus, dixit:
«Dómine Deus omnípotens, Pater dilécti ac benedícti Fílii tui Iesu Christi, per quem tui notítiam accépimus, Deus angelórum et virtútum
et univérsæ creatúræ totiúsque géneris iustórum in conspéctu tuo vivéntium; benedíco tibi, quóniam me hac die atque hac hora dignátus es,
ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui, ad resurrectiónem in vitam ætérnam ánimæ et córporis in incorruptióne per
Spíritum Sanctum; inter quos útinam suscípiar hódie coram te tamquam sacrifícium pingue et accéptum, quemádmodum præparásti et mihi
præmonstrásti et nunc adimplevísti, Deus, mendácii néscius ac verax.
Quaprópter de ómnibus te laudo, tibi benedíco, te glorífico per sempitérnum et cæléstem pontíficem Iesum Christum, diléctum tuum Fílium,
per quem tibi, cum ipso et Spíritu Sancto, glória et nunc et in futúra sǽcula. Amen».
Et postquam «Amen» emisísset precationémque complevísset, minístri ignis ignem accendérunt.
Cum vero ingens flamma emicásset, miráculum vídimus nos, quibus illud spectáre concéssum fuit, qui et ídeo reserváti sumus, ut áliis, quæ
contigérunt, annuntiarémus. Ignis enim fórnicis spéciem præbens, tamquam navis velum a vento replétum, in círculo corpus mártyris
circúmdedit; quod in médio pósitum, non ut caro assa videbátur, sed véluti panis coctus vel sicut aurum et argéntum in fornáce candens.
Tantam autem nos percépimus suavitátem odóris, ac si tus aut áliud quoddam pretiosórum arómatum oluísset.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
et regnum illíus, *
quia ipse flagéllat et miserétur,
dedúcit usque ad ínferos deórsum †
et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
et non est qui effúgiat manum eius. –
3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
quia ipse dispérsit vos in illis *
4 et ibi osténdit maiestátem suam.
Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –
5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
et ómnium miserébitur vestrum
et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
ut faciátis coram illo veritátem,
tunc revertétur ad vos *
et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –
Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
et confitémini illi in toto ore vestro.
Benedícite Dóminum iustítiæ *
et exaltáte regem sæculórum. –
Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
Convertímini, peccatóres, †
et fácite iustítiam coram illo. *
Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –
7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ et confitémini illi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)
1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
ponens in thesáuris abýssos. –
8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –
12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
qui intéllegit ómnia ópera eórum. –
16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
et alat eos in fame. –
20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Dómine, doce nos oráre, sicut dócuit Ioánnes discípulos suos.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Dómine, doce nos oráre, sicut dócuit Ioánnes discípulos suos.
PRECES
Benedicámus Christo, qui se nobis dedit ut panem de cælo descendéntem, atque ad eum oratiónem nostram dirigámus:
Christe, panis et medéla animárum, róbora nos.
Dómine, fac ut, eucharístico satiáti convívio,
— dona sacrifícii paschális plene participémus.
Tríbue nobis verbum tuum in corde bono et óptimo retinére,
— ut fructum afferámus in patiéntia.
Fac ut in perficiéndo órdine mundi tibi álacres cooperémur,
— ut per Ecclésiam tuam præcónium pacis facílius diffundátur.
Peccávimus, Dómine, peccávimus,
— dele iniquitátes nostras grátia tua salutári.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Réspice, Dómine, famíliam tuam, et præsta, ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se
corporálium moderatióne castígat.
Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla
affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?
Deus univérsæ creatúræ, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde,
ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)