Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVIII
S. Eusebii Vercellensis, episcopi, memoria ad libitum
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
De libro Amos prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Iudæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod abiécerint legem Dómini et mandáta eius non custodíerint, — decepérunt enim eos idóla sua — post quæ abíerant patres eórum: mittam ignem in Iudam, et devorábit ædes Ierúsalem». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Israel et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod vendíderint pro argénto iustum et páuperem pro calceaméntis; qui contríverint super púlverem terræ cápita páuperum et viam humílium declináverint, et fílius ac pater eius íverint ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum; et super vestiméntis pignorátis accubúerint iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bíberint in domo Dei sui. Ego autem extermináveram Amorrǽum a fácie eórum, cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum et fortitúdo quasi quércuum; extermináveram fructum eius désuper et radíces eius subter. Ego ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrǽi; et suscitávi de fíliis vestris prophétas et de iuvénibus vestris nazarǽos. Numquid non ita est, fílii Israel?, dicit Dóminus. Et propinástis nazarǽis vinum, et prophétis mandástis dicéntes: “Ne prophetétis”. Ecce ego cómprimam vos ad solum, sicut cómprimit plaustrum onústum feno; déerit fuga a velóce, et fortis non firmábit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam; tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur; ascénsor equi non salvábit ánimam suam, et fortíssimus corde inter robústos nudus fúgiet in illa die», dicit Dóminus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex scriptis sancti Petri Iuliáni Eymárd, presbýteri
Eucharístia est ómnium géntium vita. Eucharístia eísdem vitæ princípium præbet. Omnes possunt conveníre nullo impediménto admísso sive ex
natióne sive ex sermóne ad Ecclésiæ sacra festa celebránda. Eucharístia vitæ legem eis tradit, quin immo caritátis, cuius hoc sacraméntum
est fons: qua de causa ipsa tali ratióne cónficit inter eósdem éfficit commúne vínculum, quandam christiánam propinquitátem. Omnes eúndem
panem mandúcant, omnes sunt Iesu Christi convívæ, qui creat inter ipsos supernaturáliter quandam concórdiam fraternórum morum. Actus Apostolórum
legátis. Qui affírmant multitúdinem primórum christianórum, Iudæórum conversórum et paganórum baptizatórum, ex divérsis regiónibus
proveniéntium esse cor unum et ánimam unam. Curnam? Quia assídui erant in Apostolórum doctrína audiénda et perseverántes in fractióne panis.
Eucharístia quidem est ánimæ et humánæ societátis vita, sicut sol est córporum et orbis terrárum vita. Sine sole térra est stérilis, ille eam lætíficat,
exórnat locupletátque; ille efficacitátem, vim, pulchritúdinem corpóribus tríbuit. Coram his evéntibus mirabílibus opórtet nos non mirémur pagános
eúndem velut mundi deum excoluísse. Diéi astrum enim obœdit et paret summo Soli, Verbo divíno, Iesu Christo, qui collústrat omnes hómines in hunc
mundum veniéntes et qui ipse per eucharístiam agit, sacraméntum vitæ, in íntimis ánimis, ita ut hac ratióne famílias ac natiónes infórmet, beáta et
quidem beatíssima fidélis ánima quæ hunc thesáurum abscónditum ínvenit, quæ sitim depéllit de vitæ fonte, quæ sæpe hunc vitæ Panem mandúcat.
Commúnitas christianórum ínsuper est família. Vínculum inter eiúsdem membra est Iesus-eucharístia. Ipse est pater qui mensam famíliæ parat. Fratérnitas
christiána promulgáta est in Cena una cum Iesu Christi paternitáte; ipse suos Apostólos appéllat filíolos, scílicet meos púeros, et eísque mandat
ut ínvicem se díligant sicut ille diléxit eos.
Apud sanctam mensam omnes sunt púeri qui eúndem cibum suscípiunt, et sanctus Paulus ex hoc conclúdit eósdem famíliam constitúere, idem corpus, quia
omnes de uno pane participántes, qui Iesus Christus est. Eucharístia dénique communitáti christiánæ partícipat virtútem servándi legem honóris
caritatísque erga próximum. Iesus Christus iubet suos fratres cólere ac dilígere. Quam ob rem ipse eorúndem persónam índuit: Quámdiu fecístis uni
de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis; ipse unicuíque per sanctam communiónem se tradit.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?
Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)
2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3 Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –
4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
usque ad domum Dei,
in voce exsultatiónis et confessiónis, *
multitúdinis festa celebrántis. –
6 Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus. –
7 In meípso ánima mea contristáta est; †
proptérea memor ero tui *
de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –
9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
et nocte cánticum eius apud me est: *
orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
"Suscéptor meus es.
Quare oblítus es mei, †
et quare contristátus incédo, *
dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –
12 Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?
Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.
1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos *
et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;
2 et immítte timórem tuum super gentes, *
quæ non exquisiérunt te,
ut cognóscant quia non est Deus nisi tu *
et enárrent magnália tua. –
3 Alleva manum tuam super gentes aliénas, *
ut vídeant poténtiam tuam.
4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis *
sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
5 ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, *
quóniam non est Deus præter te, Dómine.
6 Innova signa et ítera mirabília, *
7 glorífica manum et firma bráchium dextrum. –
13 Cóngrega omnes tribus Iacob,*
et hereditábis eos sicut ab inítio.
Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum,*
14 et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
16 Reple Sion maiestáte tua *
et glória tua templum tuum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.
Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)
2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam. –
4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum. –
6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Petrum Iuliánum, erga sacra mystéria Córporis et Sánguinis Fílii tui dilectióne decorásti mirífica, concéde propítius, ut,
quam ille ex hoc divíno percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)