lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 augustus 2010
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri


Natus est in oppido La Mure, in Gallia, anno 1811. Sacerdotio auctus et pastorali curæ per aliquot annos addictus, Societatem Mariæ ingressus est. Eximius eucharistici mystérii cultor, religiosorum, tum virorum cum mulierum, congregationes ad cultum eucharisticum intendentes instituit, atque ad fovendum apud cuiusvis condicionis gentes amorem erga sanctam Eucharistiam plurima atque aptissima duxit incepta. Mortuus est die prima mensis augusti 1868, in oppido natali.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.

Psalmus 118 (119), 41-48
VI (Vau)

41 Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, *
      salutáre tuum secúndum elóquium tuum.

42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, *
      quia sperávi in sermónibus tuis. –

43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, *
      quia in iudíciis tuis supersperávi.

44 Et custódiam legem tuam semper, *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

45 Et ambulábo in latitúdine, *
      quia mandáta tua exquisívi.

46 Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum *
      et non confúndar. –

47 Et delectábor in præcéptis tuis, *
      quæ diléxi.

48 Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; *
      et exercébor in iustificatiónibus tuis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.

Ant. 2 Meus cibus est ut fáciam voluntátem Patris.

Psalmus 39 (40), 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio

hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)

I

2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
      et inténdit mihi.

3 Et exaudívit clamórem meum *
      et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
   et státuit super petram pedes meos *
      et firmávit gressus meos.

4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
      carmen Deo nostro. –

   Vidébunt multi et timébunt *
      et sperábunt in Dómino.

5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
      et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
      et cogitatiónes tuas pro nobis: *
      non est qui símilis sit tibi.
   Si nuntiáre et éloqui volúero, *
      multiplicabúntur super númerum. –

7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
      aures autem fodísti mihi.
  Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *

8    tunc dixi: "Ecce vénio.
  In volúmine libri scriptum est de me. *

9    Fácere voluntátem tuam,
  Deus meus, vólui; *
      et lex tua in præcórdiis meis."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Meus cibus est ut fáciam voluntátem Patris.

Ant. 3 Pauper sum ego; Dóminus sollícitus est mei.

II

10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
       ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
       veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
    Non abscóndi misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam ab ecclésia magna. –

12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
       misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,

13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
       comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
       et non pótui vidére.
    Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
       et cor meum derelíquit me. –

14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
       Dómine, ad adiuvándum me festína.

17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
       et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
       Dóminus sollícitus est mei.
    Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
       Deus meus, ne tardáveris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Pauper sum ego; Dóminus sollícitus est mei.

LECTIO BREVIS

Ez 34, 31
Vos grex meus, grex páscuæ meæ vos, et ego Dóminus Deus vester, dicit Dóminus Deus.


V. Dóminus regit me et nihil mihi déerit.
R. In loco páscuæ ibi me collocávit.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui nos ádvocas illa hora, qua ad templum ascendébant Apóstoli, præsta, ut orátio, quam in nómine Iesu sincéra tibi mente persólvimus, ómnibus nomen illud invocántibus salútem eius váleat impetráre. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)