Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXIV
Pro O.P.: S. Ioannis Macias, religiosi, memoria
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
péctora nutu!
Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
gérmina, Christe.
Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
quǽrere Patrem.
Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
cúlmina læta.
Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
céntupla fertis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi: Diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. Qui non díligit non
cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est.
In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos
dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam; si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et
cáritas eius in nobis consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso manémus, et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis.
Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium Salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: « Iesus est Fílius Dei », Deus in ipso manet,
et ipse in Deo. Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est, et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.
In hoc consummáta est cáritas nobíscum, ut fidúciam habeámus in die iudícii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte,
sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet, qui autem timet, non est consummátus in caritáte.
Nos dilígimus, quóniam ipse prior diléxit nos. Si quis díxerit: « Díligo Deum », et fratrem suum óderit, mendax est; qui enim non díligit fratrem
suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest dilígere. Et hoc mandátum habémus ab eo, ut, qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía Pauli papæ Sexti in canonizatióne beáti Ioánnis Macías
Ioánnes Macías testis est mirábilis atque éloquens evangélicæ paupertátis: órphanus aduléscens qui ténui mercéde sibi ut pastóri tribúta
hómines iuvat «fratres suos », fidem illis partícipans; prófugus qui, sanctum patrónum Ioánnem Baptístam secútus, non opes requírit, quemádmodum
céteri, sed id percúpiens ut volúntas Dei impleátur; puer caupónius idémque dux pastórum qui occúlte caritátem suam pro egéntibus dilargítur,
oráre eos docens; religiósus qui vota sua éfficit ratiónem exímiam amóris erga Deum et próximos; qui « sibimetípsi nihil nisi Deum quærit »; qui
in cella ostiária impensíssimam vitam oratiónis ac pæniténtiæ cum cura compósuit qua ipse ingéntibus páuperum multitudínibus opem ferébat cibúmque
ministrábat; qui se magna parte victus privat ad famem expléndam esuriéntium in quibus fides eius Iesum Christum pérspicit insígniter præséntem;
ut in pauca conferámus, vita ipsa huius «patris páuperum, orphanórum, egéntium» nonne cómprobat quam fecúnda sit evangélica paupértas, quam plene quis vivat?
Cum Ioánnem Macías páuperem fuísse dícimus, non quidem de paupertáte cogitámus quae idem sit ac noxia miséria vel inértia nihil agens ad iustam
prosperitátem consequéndam, quam Deus neque vult neque benedícit, sed de paupertáte dignitátis plena, quæ humíliter panem terrénum sibi lucrátur, óperis sui fructum.
Quanta enim cura quantáque efficiéntia ad munus suum ipse incúbuit ante ac post religiósam vitam suscéptam! Dómini eius ac moderatóres apérte de
eo testántur. Manus eius semper paravérunt panem pro ipso, panem pro soróre eius, panem pro multiplicátis opéribus caritátis. Panis ille fructus
fuit labóris sociáli ratióne fecúndi atque exémpli vim habens, qui hóminem pérficit, rédimit Christóque configúrat, intus in ánimam ínserens
fidúciam filiórum própriam, qua créditur Patrem, qui pascit volatília cæli et vestit lília agri, non desínere dare fíliis suis quae sunt ad
vivéndum necessária: Quǽrite primum Regnum Dei et iustítiam eius et réliqua adiciéntur vobis.
Céterum, labor árduus in quo Ioánnes Macías desudábat ánimam eius a pane cælésti non distrahébat. Ille qui a púero in præséntiæ Dei íntima penetrália
fúerat introdúctus, inter multíplices navitátes suas ánima fuit contemplatíva.
Consuetúdo cum Deo non solum ab homínibus illum non detrahébat, sed ad eos eorúmque necessitátes appropinquábat renováto stúdio et vigóre, ea mente
ut illis mederétur eósque ad vitam magis magísque dignam, sublímem, humánam, christianámque perdúceret.
Id fáciens nihil áliud agébat nisi doctrínam ac præcépta sequebátur Ecclésiæ quæ páuperes habens potióres atque evangélicam paupertátem díligens, numquam
páuperes derelíquit in ærúmnis eórum, sed illis subvénit et ad vitæ ratiónes altióres, dignitáti hóminum ac filiórum Dei magis consentáneas eréxit.
Hæc ómnia saltem ex parte ante óculos ponunt huius sancti viri spéciem mirábilem, animósque alliciéntem, spéciem ad hoc tempus pertinéntem, exémplum
spléndidum pro nóbis societatéque nostra.
Ioánnes Macías dúplici vitæ suæ exémplo novit paupertátis dignitátem extóllere: scílicet panem fidénter quæréndo pro paupéribus et assídue quæréndo
Panem páuperum, hoc est Christum, qui omnes confírmat sicque ad supérnam adipiscéndam metam perdúcit. Hinc præclárum sane núntium præbétur nobis atque
sǽculo huic nostro, materialísmi labe infécto, qui effréno res consuméndi stúdio ac officiórum sociálium negléctu tam sæpe labórat. Efficax étiam
prostat exémplum illíus « interióris unitátis quam christiánus homo in hac terréstri vita perfícere debet, eam ímbuens fide atque caritáte.
RESPONSORIUM
Vel:
Ex Allocutióne fratris Vincéntii de Couesnongle Magístri Ordinis in canonizatióne beáti Ioánnis Macías
Ioánnes Macías neque prædicávit neque scripsit. Hic húmilis frater, nunc coram univérsa Ecclésia glorificátus, nimis perturbátus fuísset
si quis ipsi dixísset quóniam vita ipsius húmilis mundo allatúra esset núntium et, quod pluris est, núntium sociálem. Ipsíus autem vita
húmilis pro ipso coram nobis testátur; vita ipsa est núntius.
Ioánnes Macías adhuc iúvenis proféctus est usque ad Américam. Pátria prófugus factus est. Cognóvit enim demigratiónem, moléstam evulsiónem
e solo pátrio, e tranquíllis consuetudínibus. Cognóvit incértum, vicissitúdinem spei timorísque, difficultátem translatiónis atque accommodatiónis.
Unus fuit ex innumerabílibus homínibus qui, per sǽcula, de regióne in regiónem non delectatióne vel amóre fortúnæ sed necessitáte iactáti fuérunt.
Sine dúbio dúcere posset hanc viam sanctitátis, hoc donum sui ad páuperes, ubicúmque et quálibet ætáte. Sed fit sanctus inter prófugos illos,
inter paupérrimos. Et hoc nobis quæstiónes ponit.
E témpore quo vixit Ioánnes Macías mundus per multos gradus procéssit. Non solum rerum condiciónes pénitus commutátæ sunt, sed ob apertiórem
Evangélii lectiónem et, quod oblivísci non póssumus, ob sollicitatiónem cásuum terréstrium, pópulus christiánus se apéruit ad postulatiónes
caritátis magis late recipiéndas. Intelléximus enim quóniam cáritas redúci non potest ad áliquid benignitátis atque intentiónis ánimi vel étiam
ad heróicum sacrifícium, semper tamen uníus, pro salúte aliórum. Intelléximus quóniam cáritas debet animáre invádere ac transformáre vitam totam
hóminum et societátis humánæ.
Cáritas fratérna mínime est luxus iis qui tempus pecúniam ac bonum ánimum habent. Neque valet cáritas fratérna ad præstándam vicem órdinis sociális
qui sæpe páuperes opprímere conátur.
Sine dúbio necésse erit ut cáritas vicem societátis semper præstet, sed præcípue cáritas est iustítia ómnibus. Sunt verba illa antecessóris nostri,
fratris Gillet: « Ita efficiéndum est ut cáritas hodiérna fiat iustítia in pósterum ». Fratres amáre est in primis velle ut admittántur in mundo
hoc, in societáte nostra, sicut membra pleni iuris; est velle, felíciter et definíte, ut ipsi se séntiant suscéptos recéptos assúmptos sicut
dígnitas humána ipsis tríbuit.
Vera cáritas éxigit ut omni ópere, quoad póssumus ac debémus, contendámus ad societátem iustiórem humaniorémque reddéndam.
Sine dúbio mundus iustíssimus, légibus ductus perféctis, ubi cuiúsquam iura servaréntur, mundus esset frígidus, quasi sine ánima, sine spe, quia sine
caritáte. Iustítia sola inhumána esse potest neque ulla lex sociális caritátem gígnere potest.
Evangélii discípulus hoc præcípue sentíre debet. Christiáni vocáti sunt ad ædificándum mundum iustum quo vínculum inter hómines, inter pópulos,
inter várias hóminum congregatiónes, vínculum sit caritátis. Hic est Evangélii núntius. Hic est étiam Ioánnis Macías núntius.
Est autem plus quam núntius quia áliud est ac testaméntum quoddam vel sermo póstumus. Est ictus novi visus ad mundum; est ímpetus cordis cuiúsdam;
est ferméntum; est fons vitæ saliéntis in sǽcula.
Ita núntius Ioánnis Macías sociális tantum non est; in primis enim est theologális. Ante óculos nostros ponens ópera bona a Ioánne Macías facta,
Ecclésia, illúminans clarióre lúmine nomen et vultum Dei, christiános omnes invíat ut gloríficent Patrem qui est in cælis. Ioánnes Macías enim
caritáte sua erga páuperes manifestávit ætáte sua nomen Dei verum indígenis Américæ qui illud ignorábant: Deus cáritas est.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Post Christum adhǽsit grátia: et quod fuit professióne, actióne pótius quam nómine Ioánnes demonstrávit.
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)
2 Bonum est confitéri Dómino *
et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
cum cántico in cíthara. –
5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –
6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9 tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –
10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –
13 Iustus ut palma florébit, *
sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
et non est iníquitas in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Post Christum adhǽsit grátia: et quod fuit professióne, actióne pótius quam nómine Ioánnes demonstrávit.
Ant. 2 Háuriens in contemplatióne de fóntibus Salvatóris, notas fecit pópulis misericórdias Dómini.
24 Tollam quippe vos de géntibus †
et congregábo vos de univérsis terris *
et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –
26 Et dabo vobis cor novum *
et spíritum novum ponam in médio vestri
et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
et iudícia mea custodiátis et operémini. –
28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
et éritis mihi in pópulum, *
et ego ero vobis in Deum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Háuriens in contemplatióne de fóntibus Salvatóris, notas fecit pópulis misericórdias Dómini.
Ant. 3 Indesinénter illi ádfuit Patris cæléstis lárgitas, sub paupertátis régula ad sublevándos páuperes.
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)
2 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos. –
3 Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem. –
4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –
6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas *
8 ínsuper et pécora campi,
9 vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris. –
10 Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Indesinénter illi ádfuit Patris cæléstis lárgitas, sub paupertátis régula ad sublevándos páuperes.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. In hoc cognóscent omnes, * quia mei estis discípuli.
R. In hoc cognóscent omnes, * quia mei estis discípuli.
V. Si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
R. Quia mei estis discípuli. In hoc.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In hoc cognóscent omnes, * quia mei estis discípuli.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem
Spíritum eius in nobis, allelúia.
Vel, praesertim in cantu:
Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem
Spíritum eius in nobis, allelúia.
Vel, praesertim in cantu:
Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.
PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
— miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
— sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
— illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
— fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
— fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus humánæ salútis amátor et restitútor, cuius caritáte impúlsus beátus Ioánnes ómnibus se subiécit; ipso intercedénte, da bonitátis tuæ
mystério nos iúgiter inhærére et bona nostra vitámque pro frátribus libénter impéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel ut ad Vesperas:
Cotidiáni labóris pondus fac nos, Dómine, strénua æmulatióne portáre, imitatióne et exémplo beáti Ioánnis, cui tribuísti
morum candórem et perféctam caritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)