lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 september 2010
Pro O.P.: S. Ioannis Macias, religiosi, memoria


In Ribera oppido Estremaduræ [Ribera del Fresno] in Hispania anno 1585 ortum habuit et ad Americam meridionalem nave mercatoria profectus est. Limæ in conventu Mariæ Magdalenæ viam evangelicæ paupertatis in Ordine elegit, humilitate et caritate præclarus. Munus ianitoris conventus fere per 22 annos exercens, misericordiæ operibus summopere deditus, animas defunctorum Rosarii prece sublevare contendit atque multos a via iustitiæ aberrantes ad Dei amorem reduxit. Sicut Martinus de Porres iniurias et calumnias toleravit et pauperes atque ægrotos sedulo curavit. Obiit die 16 septembris anno 1645. Paulus VI in sanctorum numerum eum rettulit die 28 septembris 1975.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
  péctora nutu!

Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
  gérmina, Christe.

Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
  quǽrere Patrem.

Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
  cúlmina læta.

Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
  céntupla fertis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Post Christum adhǽsit grátia: et quod fuit professióne, actióne pótius quam nómine Ioánnes demonstrávit.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Post Christum adhǽsit grátia: et quod fuit professióne, actióne pótius quam nómine Ioánnes demonstrávit.

Ant. 2 Háuriens in contemplatióne de fóntibus Salvatóris, notas fecit pópulis misericórdias Dómini.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Háuriens in contemplatióne de fóntibus Salvatóris, notas fecit pópulis misericórdias Dómini.

Ant. 3 Indesinénter illi ádfuit Patris cæléstis lárgitas, sub paupertátis régula ad sublevándos páuperes.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Indesinénter illi ádfuit Patris cæléstis lárgitas, sub paupertátis régula ad sublevándos páuperes.

LECTIO BREVIS

Tob 4, 16-17.19-20
Si servíeris Deo in veritáte, reddétur tibi. Atténde tibi, fili, in ómnibus opéribus tuis et esto sápiens in ómnibus sermónibus tuis et, quod óderis, némini féceris. De pane tuo commúnica esuriénti et de vestiméntis tuis nudis; ex ómnibus, quæcúmque tibi abundáverint, fac eleemósynam, et non invídeat óculus tuus, cum facis eleemósynam. Consílium ab omni sapiénte inquíre. Omni témpore bénedic Dóminum et póstula ab illo, ut dirigántur viæ tuae et omnes sémitæ tuæ et consília bene disponántur.

RESPONSORIUM BREVE
V. In hoc cognóscent omnes, * quia mei estis discípuli.
R. In hoc cognóscent omnes, * quia mei estis discípuli.
V. Si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
R. Quia mei estis discípuli. In hoc.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In hoc cognóscent omnes, * quia mei estis discípuli.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Vel, praesertim in cantu: Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Vel, praesertim in cantu: Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
     Tu solus sanctus, Dómine.

Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus humánæ salútis amátor et restitútor, cuius caritáte impúlsus beátus Ioánnes ómnibus se subiécit; ipso intercedénte, da bonitátis tuæ mystério nos iúgiter inhærére et bona nostra vitámque pro frátribus libénter impéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel ut ad Vesperas:
Cotidiáni labóris pondus fac nos, Dómine, strénua æmulatióne portáre, imitatióne et exémplo beáti Ioánnis, cui tribuísti morum candórem et perféctam caritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)