Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. VI
SS. septem fundatorum ordinis Servorum B. M. V., memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
péctora nutu!
Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
gérmina, Christe.
Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
quǽrere Patrem.
Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
cúlmina læta.
Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
céntupla fertis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
V.
Dómine, ad quem íbimus?
R.
Verba vitæ ætérnæ habes.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Benedictiónes Dómini super caput iusti, os autem impiórum óperit violéntiam. Memória iusti in benedictióne erit, et nomen
impiórum putréscet. Sápiens corde præcépta súscipit, et stultus lábiis córruet.
Qui ámbulat simplíciter, ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas, maniféstus erit. Qui ánnuit óculo, dabit dolórem,
et stultus lábiis córruet. Vena vitæ os iusti, et os impiórum óperit violéntiam. Odium súscitat rixas, et univérsa delícta
óperit cáritas. In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso eius, qui índiget corde.
Sapiéntes recóndunt sciéntiam, os autem stulti ruínæ próximum est. Substántia dívitis urbs fortitúdinis eius, ruína páuperum
egéstas eórum. Opus iusti ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum. Gráditur ad vitam, qui custódit disciplínam; qui autem
increpatiónes relínquit, errat.
Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. In multilóquio non déerit peccátum; qui autem
moderátur lábia sua, prudentíssimus est. Argéntum eléctum lingua iusti, cor autem impiórum pro níhilo. Lábia iusti
erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt, in cordis egestáte moriéntur.
Benedíctio Dómini dívites facit, nec addet ei labor quidquam. Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est
viro prudéntiæ. Quod timet ímpius véniet super eum, desidérium suum iustis dábitur. Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius,
iustus autem quasi fundaméntum sempitérnum. Sicut acétum déntibus et fumus óculis, sic piger his, qui misérunt eum.
Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. Exspectátio iustórum lætítia, spes autem impiórum períbit. Fortitúdo
símplici via Dómini, et ruína his, qui operántur malum. Iustus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super
terram. Os iusti germinábit sapiéntiam, lingua prava abscindétur. Lábia iusti consíderat plácita, et os impiórum pervérsa.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Legénda de orígine Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis
Fuérunt septem viri multa reveréntia et honóre digni, quos Dómina nostra, velut septem stellas coniúngens, per eórum ánimæ et córporis
uniónem, suum et servórum suórum Ordinem inchoávit.
Horum autem nullum, cum nostrum Ordinem introívi, répperi corporáliter supervívere, præter unum, qui frater Aléxius vocabátur. Hunc
autem fratrem Aléxium plácuit Dóminæ nostræ usque ad nostra témpora a corpórea morte líberum reserváre, quátenus ipso referénte
oríginem nostri Ordinis haberémus. Vita autem dicti fratris Aléxii talis erat, prout experiménto dídici et óculis conspéxi, quod non
solum præséntes movébat suo exémplo, verum étiam suæ et sociórum perfectiónis et antedíctæ religiositátis statum approbábat.
Horum status, ántequam corporáliter se unírent, fuit quádruplex.
Primus fuit quantum ad Ecclésiam. Nam eórum áliqui, virginitátem vel castitátem perpétuo serváre statuéntes, nondum matrimónio se
ligáverant, álii vero matrimónio iam coniúncti, et álii nihilóminus erant per mortem uxórum a matrimónio tunc solúti.
Secúndus autem status erat quantum ad civitátis utilitátem. Etenim ista terréna negotiándi et mútuo commutándi secúndum mercantíæ
artem erant constitúti. At vero ubi margarítam pretiósam invenérunt, scílicet Ordinem nostrum, non solum ómnia quæ possidébant
paupéribus erogábant, verum étiam seípsos Deo et Dóminæ, ad eis fidelíssime serviéndum, voluntáte hílari impendérunt.
Tértius eórum status fuit quantum ad Dóminæ nostræ reveréntiam et honórem. Nam Floréntiæ erat quædam socíetas ad honórem Vírginis Maríæ
a longíssimo témpore institúta, quæ, ex sui diuturnitáte et hóminum et mulíerum multitúdine et sanctitáte, nomen maioritátis præ céteris
erat consecúta, ita ut speciáliter Socíetas maior Dóminæ nostræ appellabátur. Ex ista prædícti septem viri, velut Dóminæ nostræ præcípui
amatóres, ante eórum corporálem uniónem, exstitérunt.
Quartus eórum status fuit quantum ad ánimæ eórum perfectiónem. Deum super ómnia diligébant, et, in eum cuncta quæ per eos fiébant débito
órdine dirigéndo, eum in cunctis cogitatiónibus, verbis et opéribus honorábant.
Postquam autem firmo propósito se velle ínvicem corporáliter congregáre divíno spirámine iam firmássent, Dómina nostra ad hoc eos speciáliter
inducénte, domos próprias et famílias disposuérunt, famíliis necessária reliquérunt, resíduum vero paupéribus erogárunt. Tandem viros
boni consílii, vitæ et exémpli perquiréntes, eis suum concéptum aperuérunt.
Itaque montem Senárium ascendéntes et in eius summitáte quandam domúnculam cóngruam erigéntes, se ad eam corporáliter inhabitándam
transtulérunt. Ibi cogitáre incepérunt se non solum ad sanctitátem acquiréndam, sed étiam ut sibi álios aggregándo Ordinem novum per
eos a Dómina nostra incéptum augmentárent. Idcírco se ad sibi fratres aggregándos disponéntes, quosdam eórum recepérunt et ita
Ordinem nostrum erexérunt. Hoc autem fuit a Dómina nostra principáliter ædificátum, in humilitáte fratrum nostrórum fundátum,
ipsórum concórdia fabricátum et paupertáte conservátum.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.
Veni, Domine Iesu. (Ap 22, 20)
2 Qui pascis Israel, inténde, *
qui dedúcis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super chérubim, effúlge *
3 coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
Excita poténtiam tuam et veni, *
ut salvos fácias nos. –
4 Deus, convérte nos, *
illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –
5 Dómine Deus virtútum, *
quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
6 Cibásti nos pane lacrimárum *
et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
et inimíci nostri subsannavérunt nos. –
8 Deus virtútum, convérte nos, *
illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –
9 Víneam de Ægýpto transtulísti, *
eiecísti gentes et plantásti eam.
10 Purgásti locum in conspéctu eius, *
plantásti radíces eius, et implévit terram.
11 Opérti sunt montes umbra eius *
et ramis eius cedri Dei;
12 exténdit pálmites suos usque ad mare *
et usque ad Flumen propágines suas. –
13 Ut quid destruxísti macériam eius, *
et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
14 Exterminávit eam aper de silva, *
et singuláris ferus depástus est eam. –
15 Deus virtútum, convértere, *
réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. -
16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, *
et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
17 Incénsa est igni et suffóssa; *
ab increpatióne vultus tui períbunt.
18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
19 Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
et nomen tuum invocábimus. –
20 Dómine Deus virtútum, convérte nos *
et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.
Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.
1 Confitébor tibi, Dómine,
quóniam cum irátus eras mihi, *
convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
2 Ecce Deus salútis meæ; *
fiduciáliter agam et non timébo,
quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem. –
3 Et hauriétis aquas in gáudio *
de fóntibus salútis.
4 Et dicétis in die illa: *
«Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,
notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *
mementóte quóniam excélsum est nomen eius.
5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; *
notum sit hoc in univérsa terra.
6 Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, *
quia magnus in médio tui Sanctus Israel».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.
Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.†
Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)
2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –
5 Quia præcéptum in Israel est, *
et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
cum exíret de terra Ægýpti; *
sermónem, quem non nóveram, audívi: –
7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
probávi te apud aquam Meríba. –
9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
qui edúxi te de terra Ægýpti; *
diláta os tuum, et implébo illud. –
12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
ibunt in adinventiónibus suis. –
14 Si pópulus meus audísset me, *
Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
et super tribulántes eos misíssem manum meam. –
16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
et de petra melle saturárem eos."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.†
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
V. Et non supplantabúntur gressus eius.
R. In corde ipsíus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum!
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum!
PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
— miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
— sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
— illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
— fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
— fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum
ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)