lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 maius 2012
S. Ioannis I, Papæ et martyris, memoria ad libitum


Natus in Tuscia, episcopus Ecclesiæ Romanæ electus est anno 523. Constantinopolim ad imperatorem Iustinum se contulit, legatus regis Theodorici; inde reversus et captus a rege, qui de exitu legationis indignabatur, in carcerem detrusus est Ravennæ, ibique mortuus anno 526.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

3, 1-10
Filii Dei sumus

     Caríssimi: Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur, et sumus! Propter hoc mundus non cognóscit nos, quia non cognóvit eum. Caríssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; scimus quóniam, cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum, sícuti est.
     Et omnis, qui habet spem hanc in eo, castíficat se, sicut ille castus est. Omnis, qui facit peccátum, et iniquitátem facit, quia peccátum est iníquitas. Et scitis quóniam ille appáruit, ut peccáta tólleret, et peccátum in eo non est. Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum, nec novit eum.
     Filíoli, nemo vos sedúcat. Qui facit iustítiam, iustus est, sicut ille iustus est; qui facit peccátum, ex Diábolo est, quóniam a princípio Diábolus peccat. Propter hoc appáruit Fílius Dei, ut dissólvat ópera Diáboli. Omnis, qui natus est ex Deo, peccátum non facit, quóniam semen ipsíus in eo manet; et non potest peccáre, quóniam ex Deo natus est.
     In hoc manifésti sunt fílii Dei et fílii Diáboli: omnis, qui non facit iustítiam, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 1. 2

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * ut fílii Dei nominémur et sumus, allelúia.
V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. * Ut fílii Dei nominémur et sumus, allelúia.
 

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ioánnis de Avila presbýteri

(Ep. ad amicos, 58: Opera omnia, edit. B.A.C. 1, 533-534)

Vita Iesu manifestetur in nobis

     Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra; ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra.
     Verba sunt hæc beáti Pauli apóstoli. Ter virgis cæsus est, quínquies verbéribus, semel lapidátus, pro mórtuo derelíctus, ab omni génere hóminum persecutiónem passus, et ómnibus cruciátibus laboribúsque tortus, nec semel aut íterum, sed ut ipse álio loco ait: Semper nos in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in nobis.
     Et in ómnibus his ærúmnis non solum non admúrmurat nec quéritur de Deo, ut débiles solent; nec tristátur, ut suæ glóriæ et voluptátis amatóres fáciunt; nec flágitat Deum ut ab eis liberétur, ut qui ea ignórant ideóque illórum societátem rénuunt; nec parvi facit, ut qui ea parum æstimant; sed omni ignorántia et imbecillitáte posthábita, Deum in ipsis ærúmnis benedícit, gratésque refert Datóri quasi ut pro insígni benefício, se felícem exístimans, cum possit áliquid pati pro illíus honóre, qui tantas mirífice passus est ignomínias, ut nos ab ignomíniis, quibus peccáto obstrícti erámus, liberáret, et nos suo spíritu et adoptióne filiórum Dei decorávit atque honestávit; pignus et signum dedit gáudii cæléstis in se et per se.
     O fratres mei ádmodum dilécti! Vestros óculos apériat Deus, ut videátis quot mercédes nobis cónferat in iis quæ mundus contémptum exístimat, et quómodo honóre decorémur in dedécore, cum glóriam Dei quærámus, et quanta glória nobis servétur ex afflictióne præsénti, et quam blanda, quam amíca, quam dúlcia brácchia nobis Deus tendat apérta, ut vulnerátos in suis prœliis recípiat, quod sine dúbio maiórem suppéditat dulcédinem omni melle, quod omnes labóres hic confícere possunt. Quod si sápimus, multum hæc brácchia desiderábimus; quis enim non desíderat eum qui totus et amábilis et desiderábilis est, nisi qui cuiúslibet desidérii est ignárus?
     Si ergo illa gáudia vos deléctant eáque vidére et frui optátis, scitóte nullam esse viam pleniórem quam pati. Hæc est sémita, qua Christus omnésque sui iérunt. Ille angústam vocat, sed ea recte ducit ad vitam. Et ita ille docet ut, si ad eum perveníre optámus, viam, qua ipse proféctus est, sequámur. Non enim decet, cum Fílius Dei sémita ignomíniæ progrediátur, fílios hóminum vias honórum quǽrere, quia non est discípulus super magístrum, nec servus maior dómino suo.
     Faxit Deus ut noster ánimus núllibi quiéscat, nec álium victum in hoc mundo quærat, nisi in labóribus ad crucem Dómini.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11. 16

R. Semper nos qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V. Licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

 

PSALMODIA

Ant. 1 Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua, allelúia.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua, allelúia.

Ant. 2 Egréssus es, Dómine, in salútem pópuli tui, cum Christo tuo, allelúia.

Canticum
Deus apparet ad iudicandum
Hab 3, 2-4. 13a. 15-19
Levate capita vestra, quóniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
      et tímui, Dómine, opus tuum.
   In médio annórum vivífica illud, *
      in médio annórum notum fácies.
   Cum irátus fúeris, *
      misericórdiæ recordáberis. –

3 Deus a Theman véniet, *
      et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
       et laudis eius plena est terra.
    Splendor eius ut lux erit, †
       rádii ex mánibus eius: *
       ibi abscóndita est fortitúdo eius. –

13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
       in salútem cum christo tuo. –

15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
       in luto aquárum multárum. –

16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
       ad vocem contremuérunt lábia mea.
    Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
       et subter me vacíllant gressus mei.
    Conquiéscam in die tribulatiónis, *
       ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –

17 Ficus enim non florébit, *
       et non erit fructus in víneis;
    mentiétur opus olívæ, *
       et arva non áfferent cibum;
    abscíssum est de ovíli pecus, *
       et non est arméntum in præsépibus. –

18 Ego autem in Dómino gaudébo *
       et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
       et ponet pedes meos quasi cervórum *
       et super excélsa mea dedúcet me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Egréssus es, Dómine, in salútem pópuli tui, cum Christo tuo, allelúia.

Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui pósuit fines tuos pacem, allelúia.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui pósuit fines tuos pacem, allelúia.
 

LECTIO BREVIS

1 Io 5, 3-5
Hæc est cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; et mandáta eius grávia non sunt, quóniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victória, quæ vicit mundum: fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei?

 

RESPONSORIUM BREVE
V. Lætítia sempitérna super cápita eórum, * Allelúia, allelúia.
R. Lætítia sempitérna super cápita eórum, * Allelúia, allelúia.
V. Gáudium et exsultatiónem obtinébunt,
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætítia sempitérna super cápita eórum, * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
    Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


 

ORATIO
Deus, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti Ioánnis papæ martýrio consecrásti, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut, qui eius mérita venerámur, fídei constántiam imitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)