| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
| 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
| 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
| 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
| 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | ||
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
Pro O.P.: Translationis S. P. Dominici, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Qui, totus Dómini nómine et áctibus
et fratres hómines díligis édocens,
e cælis véniens, o Pater, ínnova
mundo dicta salúbria.
Dic firmæ fídei dúlcia prǽmia,
cui tam sollícitis usque labóribus
servísti et précibus, tu quibus hǽseras
iam cælo velut íncola.
Christi divítiæ dic super ómnia
quæ cordi frágili gáudia prǽparent
tu pauper, míseris dans bona plúrima,
terræ quǽstibus áltior.
Quod cordis nívei te decus índuit,
mortáles móneat ne probra díligant
castóque ut stúdeant iúngere córpore
sese iúgiter ángelis.
Sit sanctæ Tríadi glória pérpetim,
cuius munéribus des ita pérfrui,
nobis ut líceat cántica fúndere
tecum témpora in ómnia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.
V.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi: Hæc scripsi vobis, ut sciátis quóniam vitam habétis ætérnam, qui créditis in nomen Fílii Dei.
Et hæc est fidúcia, quam habémus ad eum, quia si quid petiérimus secúndum voluntátem eius, audit nos. Et si scimus
quóniam audit nos quidquid petiérimus, scimus quóniam habémus petitiónes, quas postulávimus ab eo.
Si quis videt fratrem suum peccáre peccátum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccántibus non ad mortem.
Est peccátum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. Omnis iniustítia peccátum est, et est peccátum non ad mortem.
Scimus quóniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui génitus est ex Deo, consérvat eum, et Malígnus
non tangit eum. Scimus quóniam ex Deo sumus, et mundus totus in Malígno pósitus est. Et scimus quóniam Fílius Dei
venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscámus eum, qui verus est; et sumus in eo qui verus est, in Fílio eius Iesu
Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita ætérna. Filíoli, custodíte vos a simulácris!
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis beáti Iordáni de Saxónia presbýteri secúndi Ordinis Magístri
[Diléctis in dilécto Dei Fílio Frátribus Ordinis prædicatórum, Frater Iordánus eiúsdem Ordinis húmilis Magíster et servus, salútem et gáudium sempitérnum.]
Solet divína bónitas sua investigábili sapiéntia plerúmque bonum différre, non ut auferátur, sed ut dilátum surgat ubérius témpore opportúno. Sive ígitur Deo Ecclésiæ
suæ mélius providénte, sive divérsis divérsa sentiéntibus, quidam viam simplicitátis absque prudéntia sectántes, immortálem memóriam servi Altíssimi Dómini, Ordinis
qui prædicatórum dícitur institutóris, sancti Domínici, fatebántur suffícere notam esse apud Deum, nec curándum fore utrum ad hóminum notítiam perveníret.
Alii autem áliter sentiébant: tamen pusillanimitátis depréssi spíritu, iis non obviábant. Sicque factum est ut beáti Patris Domínici glória absque omni veneratióne
fere per annos duódecim sopíta manéret. Iacébat namque thesáurus abscónditus carens utilitáte. Prodíbat sǽpius virtus Domínici, sed suffocábat eam incúria filiórum.
Adest ígitur dies célebris ut translátio exímii doctóris celebrétur! Adest et venerábilis archiepíscopus Ravénnas et episcopórum et prælatórum multitúdo; adest innumerábilis
diversárum terrárum pópuli devótio; adsunt et Bononiénsium catérvæ armátæ, ne sanctíssimi córporis patrocínia ipsis auferántur. Stant Fratres ánxii, pallent orántque tímidi,
illic trepidántes ubi non erat timor, ne sancti Domínici corpus, quod plúviis et ǽstui tanto témpore vili recónditum lóculo, sicut álius qui inter mórtuos computátur,
potúerat, vérmium scatéret vorágine, fœtóre hórrido præséntium odorátum graváret, et sic tanti viri devótio fuscarétur. Accédit pia episcopórum devótio, accédunt et álii
instruméntis fabrílibus, lapis durióri ceménto sepúlcro compaginátus
aufértur, et erat de subtus, capsa lígnea terræ suffóssa, sicut venerábilis papa Gregórius, tunc Ostiénsis epíscopus, sacrum corpus humáverat; in qua párvulum forámen eminébat.
Abláto síquidem lápide, cœpit odor quidam miríficus ex forámine exhaláre, cuius fragrántia adstántes attóniti mirántur quid esset. Stupent qui áderant, et stupóre
pertérriti cadunt. Hinc ruunt dulces fletus, miscéntur et gáudia, timor et spes in campo ánimæ consúrgunt, movéntque bella mirífica mirífici odóris suavitátem sentiéntes.
Sénsimus et nos huiúsmodi odóris dulcédinem; et quod vídimus et sénsimus, hoc testámur: numquam enim, licet diútius iuxta corpus Domínici studióse stetérimus,
poterámus tanto dulcóre satiári. Si manu vel cíngulo, si áliqua re tangebátur corpus, per tempus prolíxum odor ille remanébat.
Delátum est corpus ad monuméntum marmóreum cum própriis aromátibus ibi recondéndum. Spirábat odor miríficus ex córpore sancto, osténdens cunctis lúcide quod bonus Christi odor hic esset.
Celebrántur Missárum sollémnia ab archiepíscopo, et quia tértius dies Pentecóstes enítuit: « Accípite iucunditátem glóriæ vestræ, grátias agéntes Deo, qui vos
ad cæléstia regna vocávit », in intróitu chorus íntonat, quam vocem de cælis sonántem Fratres in sua iucunditáte suscéperant. Tubæ cóncrepant, innúmeram cereórum
multitúdinem pópuli érigunt; processiónes étiam honéstæ fiunt. Benedíctus Iesus Christus ubíque resúltat.
[Acta sunt hæc in civitáte Bononiénsi die vigésima quarta maii, anno grátiæ millésimo ducentésimo trigésimo tértio, Románæ Sedi Gregório IX præsidénte, et impérii
sceptra Federíco II gubernánte, ad honorem Dómini nostri Iesu Christi, et beáti Domínici servi sui fidelíssimi.]
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2 díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei! –
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –
6 Dóminus réferet in librum populórum: *
„Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
„Omnes fontes mei in te.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.
Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.
10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
et bráchium eius dominátur;
ecce merces eius cum eo *
et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
fetas ipse portat.
12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
Aut quis consílium suum osténdit illi?
14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
et dócuit eum sémitam iustítiæ
et erudívit eum sciéntiam *
et viam prudéntiæ osténdit illi?–
15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.
Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
et excélsus super omnes pópulos. –
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
tu statuísti, quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est. –
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7 in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum. –
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
Tempore per annum:
V. Annuntiáte inter gentes * glóriam Dómini.
R. Annuntiáte inter gentes * glóriam Dómini.
V. In ómnibus pópulis mirabília eius.
R. Glóriam Dómini.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes * glóriam Dómini.
Tempore paschali:
V. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
V. In ómnibus pópulis mirabília eius.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. O quam speciósi pedes annuntiántis pacem, prædicántis
salútem, dicéntis Sion: regnábit Deus tuus. Allelúia.
Vel, praesertim in cantu:
Benedíctus Redémptor ómnium, qui salúti próvidens hóminum, mundo dedit sanctum Domínicum. Allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. O quam speciósi pedes annuntiántis pacem, prædicántis
salútem, dicéntis Sion: regnábit Deus tuus. Allelúia.
Vel, praesertim in cantu:
Benedíctus Redémptor ómnium, qui salúti próvidens hóminum, mundo dedit sanctum Domínicum. Allelúia.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici confessóris tui, Patris nostri, illumináre dignátus es méritis et doctrínis, concéde ut eius
intercessióne temporálibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)