Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
PER ANNUM, hebd. XXIV
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta
sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális,
et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia
chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum;
et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.
Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel,
univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc
dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in
terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus
dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius
de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo
eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis
in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam», dicit Dóminus Deus.
Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio
civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.
Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam
víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Semper quidem me, ex quo úmeris meis ista, de qua diffícilis rátio rédditur, sárcina impósita est, honóris mei cura sollícitat. Quid autem isto
reformidátur in múnere, nisi ne plus nos deléctet quod periculósum est in nostro honóre, quam quod fructuósum est in vestra salúte? Ubi me terret,
quod vobis sum; ibi me consolátur, quod vobíscum sum. Vobis enim sum epíscopus, vobíscum sum christiánus. Illud est nomen suscépti offícii, hoc
grátiæ; illud perículi est, hoc salútis.
Dénique tamquam in mari magno illíus actiónis tempestáte iactámur; sed recoléntes cuius sánguine redémpti fuérimus, velut portum securitátis
tranquillitáte huius cogitatiónis intrámus; et in hoc próprie laborántes offício, in commúni requiéscimus benefício. Si ergo plus me deléctat
quod vobíscum emptus sum, quam quod vobis præpósitus sum; tunc, ut Dóminus prǽcipit, ero abundántius vester servus, ne ingrátus sim prétio, quo
vester mérui esse consérvus. Amáre quippe débeo Redemptórem, et scio quid Petro dixit: Petre, amas me? Pasce oves meas. Hoc semel, hoc íterum,
hoc tértio. Interrogabátur amor, et imponebátur labor, quia ubi maior est amor, minor est labor.
Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quod pasco oves eius; étiam hoc fácio, non ego, sed grátia
Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, cum ubíque prævéniar? Et tamen quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quǽrimus. Quómodo fiet
istud? Quómodo cónvenit, Gratis amo ut pascam, et Mercédem posco quia pasco? Nullo modo fíeret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui
gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quod nos redémit, quia eius páscimus oves; pro eo ipso quid
retribuémus, quod nos fecit esse pastóres? Mali namque pastóres, quod a nobis absit, nostra malítia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit,
nisi eius grátia esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipiéntes rogámus, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium
fructuósum. Dei agricultúra estis. Extrínsecus accípite plantatórem atque rigatórem; intrínsecus vero increménti datórem. Adiuváte nos et orándo
et obtemperándo; ut nos vobis non tam præésse, quam prodésse deléctet.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)
2 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum, *
cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram. –
4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
salvum fac déxtera tua et exáudi me. –
8 Deus locútus est in sancto suo: †
„Exsultábo et dívidam Síchimam *
et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor.“ –
11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit inimícos nostros.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –
11 Sicut enim terra profert germen suum †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –
62,1 Propter Sion non tacébo, *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
et salus eius ut lampas accendátur. –
2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
et cuncti reges glóriam tuam;
et vocáberis nómine novo, *
quod os Dómini nominábit.
3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui. –
4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
et terra tua Nupta.
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua erit nupta. –
5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
ita ducent te fílii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam, *
ita gaudébit super te Deus tuus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2 laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero. –
3 Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sǽculum, †
7 facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus. –
Dóminus solvit compedítos, *
8 Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat *
et viam peccatórum dispérdit. –
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de
eius societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)