lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 september 2012
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus Beneventanus, in persecutione Diocletiani martyrium subiit Puteolis, apud Sulphurariam, unde eius corpus Neapolim translatum est, ubi potissimum colitur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

10, 18-22; 11, 14-25
Gloria Domini civitatem damnatam derelinquit

     In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum; et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel, univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam», dicit Dóminus Deus.
     Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.
     Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.

RESPONSORIUM

Ez 10, 4.18; Mt 23, 37.38

R. Eleváta est glória Dómini ad limen domus, repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini, * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.
V. Ierúsalem, quótiens vólui congregáre fílios tuos, et noluísti! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta. *Et egréssa est glória Dómini a límine templi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 340, 1: PL 38, 1483-1484)

Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus

     Semper quidem me, ex quo úmeris meis ista, de qua diffícilis rátio rédditur, sárcina impósita est, honóris mei cura sollícitat. Quid autem isto reformidátur in múnere, nisi ne plus nos deléctet quod periculósum est in nostro honóre, quam quod fructuósum est in vestra salúte? Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolátur, quod vobíscum sum. Vobis enim sum epíscopus, vobíscum sum christiánus. Illud est nomen suscépti offícii, hoc grátiæ; illud perículi est, hoc salútis.
     Dénique tamquam in mari magno illíus actiónis tempestáte iactámur; sed recoléntes cuius sánguine redémpti fuérimus, velut portum securitátis tranquillitáte huius cogitatiónis intrámus; et in hoc próprie laborántes offício, in commúni requiéscimus benefício. Si ergo plus me deléctat quod vobíscum emptus sum, quam quod vobis præpósitus sum; tunc, ut Dóminus prǽcipit, ero abundántius vester servus, ne ingrátus sim prétio, quo vester mérui esse consérvus. Amáre quippe débeo Redemptórem, et scio quid Petro dixit: Petre, amas me? Pasce oves meas. Hoc semel, hoc íterum, hoc tértio. Interrogabátur amor, et imponebátur labor, quia ubi maior est amor, minor est labor.
     Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quod pasco oves eius; étiam hoc fácio, non ego, sed grátia Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, cum ubíque prævéniar? Et tamen quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quǽrimus. Quómodo fiet istud? Quómodo cónvenit, Gratis amo ut pascam, et Mercédem posco quia pasco? Nullo modo fíeret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quod nos redémit, quia eius páscimus oves; pro eo ipso quid retribuémus, quod nos fecit esse pastóres? Mali namque pastóres, quod a nobis absit, nostra malítia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius grátia esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipiéntes rogámus, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium fructuósum. Dei agricultúra estis. Extrínsecus accípite plantatórem atque rigatórem; intrínsecus vero increménti datórem. Adiuváte nos et orándo et obtemperándo; ut nos vobis non tam præésse, quam prodésse deléctet.

RESPONSORIUM

Sap 10, 10a

R. Hic est vere martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit, * qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de eius societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)