Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
S. Francisci Xavier, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R.
Et salutáre tuum da nobis.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena iudícii? Iustítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ. Argéntum tuum versum est in
scóriam, vinum tuum mixtum est aqua; príncipes tui infidéles, sócii furum: omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes, pupíllo non
iúdicant, et causa víduæ non ingréditur ad illos.
Propter hoc, ait Dóminus Deus exercítuum, Fortis Israel: «Heu, consolábor super hóstibus meis et vindicábor de inimícis meis. Et convértam
manum meam ad te, et éxcoquam ad purum scóriam tuam et áuferam omne stagnum tuum. Et restítuam iúdices tuos, ut fuérunt prius, et consiliários
tuos sicut antíquitus; post haec vocáberis “Cívitas iustítiæ, Urbs fidélis”. Sion in iudício redimétur, et qui in ea revérsi sunt, in iustítia».
Verbum, quod vidit Isaías fílius Amos super Iudam et Ierúsalem.
Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.
Et ibunt pópuli multi et dicent:
«Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, ad domum Dei Iacob, ut dóceat nos vias suas, et ambulémus in sémitis eius»; quia de Sion exíbit
lex et verbum Dómini de Ierúsalem.
Et iudicábit gentes et arguet pópulos multos, et conflábunt gládios suos in vómeres et lánceas suas in falces; non levábit gens contra
gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœlium.
Domus Iacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Lítteris sancti Francísci Xavier presbýteri ad sanctum Ignátium
Obíimus neophytórum vicos, qui paucis abhinc annis christiána sacra suscéperant. Hæc terra nequáquam a Lusitánis incólitur, útpote
quæ summe et stérilis est et pauper: christiáni autem indígenæ, destitúti a sacerdótibus, nihil áliud norunt nisi se esse christiános.
Nemo est qui eis rem divínam fáciat; nemo est qui sýmbolum, Pater et Ave divinǽque legis præcépta tradat.
Ex quo ígitur huc veni, haudquáquam cessávi: vicos sédulo circumíbam, púeros omnes nondum baptizátos sacra abluébam aqua. Itaque
permágnum infántium númerum expiávi, qui, ut dici solet, plane ignorárent quid interésset inter déxteram et sinístram. Púeri autem
me neque divínum offícium persólvere neque cibum súmere neque quiétem cápere sinébant, quoad áliquam precatiónem eos docuíssem; tum
vero sentíre cœpi tálium esse regnum cælórum.
Proínde cum tam pium postulátum non possem nisi ímpie repudiáre, inítio facto a confessióne Patris, Fílii et Spíritus Sancti, sýmbolum
Apostolórum, oratiónes Pater noster et Ave María eis inculcábam. Animadvérti magna in illis ingénia; ac si foret qui christiánis eos
præcéptis informáret, non dúbito quin perbóni christiáni essent futúri.
Complúres his locis ob id unum modo christiáni non fiunt, quod desint, qui eos fáciant christiános. Mihi vero persǽpe venit in mentem
circum Európæ academías, ac præcípue Parisiénsem, cursáre et insáni ritu passim vociferáre, eósque qui doctrínæ plus habent quam caritátis
his compéllere verbis: «Heu, quam ingens animórum númerus, vestro vítio exclúsus cælo, deturbátur ad ínferos!».
Utinam illi quemádmodum in lítteras, ita in hanc quoque curam incúmberent, ut réddere Deo possent doctrínæ creditorúmque talentórum ratiónem!
Enimvéro istórum plúrimi, hac cogitatióne commóti, appósitis rerum divinárum meditatiónibus, exercérent sese ut audírent quid in eis
loquerétur Dóminus, suísque cupiditátibus ac rebus humánis posthábitis, se totos ad Dei nutum atque arbítrium fígerent. Clamárent útique
ex ánimo: Dómine, ecce adsum; quid me vis fácere? Mitte me quocúmque tibi cordi est, vel usque in Indiam.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.
2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
rex meus et Deus meus. –
4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
mane exáudies vocem meam; *
mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6 neque habitábit iuxta te malígnus, *
neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –
7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
introíbo in domum tuam; *
adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –
9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
cor eórum fóvea;
sepúlcrum patens est guttur eórum, *
mólliunt linguas suas. –
11 [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
quóniam irritaverunt te, Domine.]
12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
in ætérnum exsúltent.
Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
glória, splendor atque maiéstas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
tu domináris ómnium. –
In manu tua virtus et poténtia, *
in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
et laudámus nomen tuum ínclitum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).
1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto. –
3 Vox Dómini super aquas; †
Deus maiestátis intónuit, *
Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
vox Dómini in magnificéntia. –
5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –
7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8 vox Dómini concutiéntis desértum, *
et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
et denudábit condénsa; *
et in templo eius omnes dicent glóriam. –
10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beáti Francísci prædicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et
ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)