lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 december 2012
S. Francisci Xavier, presbyteri, memoria


Natus est in Hispania anno 1506; cum Parisiis litteris studeret, sancto Ignatio sese iunxit. Venetiis sacerdotio initiatus est anno 1537 et in opera caritatis incubuit. Anno 1541 in Orientem profectus, Indiam et Iaponiam per decem annos strenue evangelizavit multosque ad fidem convertit. Mortuus est anno 1552 in Sinarum insula Sanciana.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

1, 21-27; 2, 1-5
Iudicium et salus Sion. Concursus gentium

     Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena iudícii? Iustítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ. Argéntum tuum versum est in scóriam, vinum tuum mixtum est aqua; príncipes tui infidéles, sócii furum: omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes, pupíllo non iúdicant, et causa víduæ non ingréditur ad illos.
     Propter hoc, ait Dóminus Deus exercítuum, Fortis Israel: «Heu, consolábor super hóstibus meis et vindicábor de inimícis meis. Et convértam manum meam ad te, et éxcoquam ad purum scóriam tuam et áuferam omne stagnum tuum. Et restítuam iúdices tuos, ut fuérunt prius, et consiliários tuos sicut antíquitus; post haec vocáberis “Cívitas iustítiæ, Urbs fidélis”. Sion in iudício redimétur, et qui in ea revérsi sunt, in iustítia».
     Verbum, quod vidit Isaías fílius Amos super Iudam et Ierúsalem.
     Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi et dicent:
     «Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, ad domum Dei Iacob, ut dóceat nos vias suas, et ambulémus in sémitis eius»; quia de Sion exíbit lex et verbum Dómini de Ierúsalem.
     Et iudicábit gentes et arguet pópulos multos, et conflábunt gládios suos in vómeres et lánceas suas in falces; non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœlium.
     Domus Iacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.

RESPONSORIUM

Mic 4, 2; Io 4, 25

R. Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob: * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.
V. Messías véniet, qui dícitur Christus; cum vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.

LECTIO ALTERA

E Lítteris sancti Francísci Xavier presbýteri ad sanctum Ignátium

(H. Tursellini: Vita Francisci Xaverii, Romae 1596, lib. 4, epist. 4 [1542] et 5 [1544])

Væ mihi, si non evangelizavero!

     Obíimus neophytórum vicos, qui paucis abhinc annis christiána sacra suscéperant. Hæc terra nequáquam a Lusitánis incólitur, útpote quæ summe et stérilis est et pauper: christiáni autem indígenæ, destitúti a sacerdótibus, nihil áliud norunt nisi se esse christiános. Nemo est qui eis rem divínam fáciat; nemo est qui sýmbolum, Pater et Ave divinǽque legis præcépta tradat.
     Ex quo ígitur huc veni, haudquáquam cessávi: vicos sédulo circumíbam, púeros omnes nondum baptizátos sacra abluébam aqua. Itaque permágnum infántium númerum expiávi, qui, ut dici solet, plane ignorárent quid interésset inter déxteram et sinístram. Púeri autem me neque divínum offícium persólvere neque cibum súmere neque quiétem cápere sinébant, quoad áliquam precatiónem eos docuíssem; tum vero sentíre cœpi tálium esse regnum cælórum.
     Proínde cum tam pium postulátum non possem nisi ímpie repudiáre, inítio facto a confessióne Patris, Fílii et Spíritus Sancti, sýmbolum Apostolórum, oratiónes Pater noster et Ave María eis inculcábam. Animadvérti magna in illis ingénia; ac si foret qui christiánis eos præcéptis informáret, non dúbito quin perbóni christiáni essent futúri.
     Complúres his locis ob id unum modo christiáni non fiunt, quod desint, qui eos fáciant christiános. Mihi vero persǽpe venit in mentem circum Európæ academías, ac præcípue Parisiénsem, cursáre et insáni ritu passim vociferáre, eósque qui doctrínæ plus habent quam caritátis his compéllere verbis: «Heu, quam ingens animórum númerus, vestro vítio exclúsus cælo, deturbátur ad ínferos!».
     Utinam illi quemádmodum in lítteras, ita in hanc quoque curam incúmberent, ut réddere Deo possent doctrínæ creditorúmque talentórum ratiónem!
     Enimvéro istórum plúrimi, hac cogitatióne commóti, appósitis rerum divinárum meditatiónibus, exercérent sese ut audírent quid in eis loquerétur Dóminus, suísque cupiditátibus ac rebus humánis posthábitis, se totos ad Dei nutum atque arbítrium fígerent. Clamárent útique ex ánimo: Dómine, ecce adsum; quid me vis fácere? Mitte me quocúmque tibi cordi est, vel usque in Indiam.

RESPONSORIUM

Lc 10, 2; Act 1, 8

R. Messis quidem multa, operárii autem pauci; * rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.
V. Accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. * Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáti Francísci prædicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)